*11:1 Verbum.ORIG., Hom. in Ezech. Quod scilicet in principio apud Deum, etc., usque ad et discipulis ait: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Verbum quod factum est. HIER. Non est positum in titulo, quo tempore, etc., usque ad ad viros Juda et Jerusalem sermo dirigitur.
†11:2 Audite, etc., Viros Juda, etc. Alleg. Christianos scilicet, Christus enim de Juda ortus est. De quo vere dicitur: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuæ super dorsum inimicorum tuorum Gen. XLIX., etc. Jerusalem. Ecclesiæ, quæ est civitas regis magni, et visio pacis. Pax enim in ea multiplicatur et cernitur.
‡11:3 Maledictus. ORIG. Judæi enim maledicti sunt, qui non audierunt testamentum Dei, quando eduxit eos de terra Ægypti. Nos autem qui in Christo credimus, testamento ejus obedimus quod per Moysen traditur: et nobis hoc dicitur ne maledicti simus.
§11:4 Eduxi eos. HIER., ORIG. Nos quoque eduxit Deus de Ægypto et fornace ferrea, etc., usque ad in lege obedientia mandatorum, hic similitudo Dei. Et eritis. Non est Deus omnium, sed eorum tantum quibus se largitur; unde: Ego sum Dominus Deus tuus sanctus Isræl Ezech. 14.. Et alibi quoque inquit, Ero Deus eorum Exod. 3. Et, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Quod exponens Salvator ait: Deus autem non est mortuorum, sed vivorum Luc. 29.. Mortuus est, scilicet peccator.
**11:5 Lacte et melle. HIER. Melle et lacte rerum omnium abundantiam significat, etc., usque ad vel, fiat, Domine, id est, semper maneat quod dedisti.
††11:7 Quia contestans, etc. Usque, ut facerent hæc, in Septuaginta non habentur. Quod sequitur: Et non fecerunt, ab ipsis: in fine superioris capituli positum est. Audite verba pacti hujus, etc.
‡‡11:9 Inventa est conjuratio. ORIG. Inventa est colligatio in viris Juda, etc. Si peccaverimus, etc., usque ad et efficieris filius Dei in Christo Jesu.
§§11:11 Clamabunt. In necessitatibus, et non exaudiam, quia me audire noluerunt. Quod et Saul passus est, etc., usque ad quod nunc dicitur ad Judam et Jerusalem pertinet quibus instat captivitas.
***11:13 Secundum numerum. ID. In libro Regum et Paralipomenorum invenimus Judam et Jeremiam multo pejora, etc., usque ad tot in confusionem suam aras haberent, quibus idolis immolarent.
†††11:14 Tu ergo. ID. Præcipitur prophetæ, ne pro eis oret in quos, etc., usque ad ex his discimus, frustra pro aliquo rogari, qui non meretur accipere.
‡‡‡11:15 Quid est, etc. ID. Dicamus hoc principibus ecclesiarum et divitibus, cum aliena rapiant et malitias cordis sui non auferant, putant se Dei mereri clementiam. Nunquid carnes sanctæ. At nunc publice offerentium nomina recitantur, et redemptio peccatorum in laudem mutatur: nec evangelicæ viduæ memoria celebratur, quæ plus omnibus in gazophylacium misit.
§§§11:16 Ad vocem loquelæ. HIER. Quasi dicat: Exaltatus per superbiam, non humiliter creatorem et dominatorem tuum intellexisti, sed contra Dominum granditer locutus, igne ejus succensus redigeris in nihilum.
*11:17 Et Dominus. Quasi: Olivam uberem, pulchram, fructiferam vocavit te dominus tuus atque plantavit: sed propter vocem loquelæ grandis flamma ejus descendit in te.
†11:18 Tu autem. HIER. Judæi et nostri judaizantes ad personam Jeremiæ hoc referunt, etc., usque ad nisi forte dicant populum cogitasse, et non fecisse? ORIG. Tu autem, Domine, etc. Vel notum fac mihi, Domine, et cognoscam Psal. 142.. Juxta Psalmistam, Dominus docet hominem scientiam Ibid. 93.. Unde: Nolite vocari magistri super terram, unus quippe est magister vester qui in cœlis est Matth. 23., qui, scilicet erudit homines, etc., usque ad cum autem venit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris in eam descendit, dulcoratur.
‡11:20 Tibi enim. HIER. Quia non merito meo, sed eorum scelere crucifigor. Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14..
§11:22 Propterea hæc dicit Dominus. Videtur hoc superiori sententiæ contrarium, in qua, etc., usque ad et quod in præsenti in Jeremia completur, hoc in futurum de Domino prophetatur.