12
[Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt?*Justus quidem, etc. HIER. Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Quam bonus Isræl Deus his qui recti sunt Psal. 72., etc. Sed præcipue contra hæreticos. Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.Et tu, Domine. ID. Ac si dicat: Non est scandalum, si impii vel hæretici pro tempore florent, etc., usque ad cum fuerint, scilicet, ecclesiastico jugulati mucrone. Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra. Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis?Si cum pedibus. Quasi dicat: Si captivitas vicinarum gentium te fatigavit, Moabitarum scilicet, Philisthiim, Ammonitarum, Idumæorum, qui propter difficultatem locorum non tam pugnæ quam latrocinio apti sunt. Quomodo. Id est, quid facies, cum ad captivitatem in Chaldæam veneris? Chaldæi enim et Persæ equis gaudent. Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.]§Nam et fratres, etc. HIER. Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Crucifige eum: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19.. [Reliqui domum meam; dimisi hæreditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.**Reliqui domum. Unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.: Et: Surgite, eamus hinc Joan. 14.. Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam.††Hæreditas mea, etc. ORIG. Non est mirandum si tunc truci belluæ comparata sit hæreditas, cum usque hodie sint leones in sylva anathematizantes Christum, et blasphemantes et fidelibus insidiantes. Numquid avis discolor hæreditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ: properate ad devorandum.‡‡Nunquid avis discolor? Septuaginta: Nunquid spelunca hienæ hæreditas mea mihi? HIER. Hiena nocturna bestia mortuorum devorat cadavera, et de sepulcris effodit corpora et cunctis vescitur sordibus, cujus immunditiæ Isræl comparatur. 10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.§§Pastores multi, etc. HIER. Audiant hæc, qui principes volunt esse, etc., usque ad qui populum Dei dissipaverunt. 11 Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde.***Desolatione. ORIG. Quoniam Judæi compleverunt mensuram patrum suorum et addiderunt ad prophetarum occisionem, etiam Salvatoris, etc, usque ad Seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem de carne, sed de spiritu vitam æternam I Cor. 17.. 12 Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit: ab extremo terræ usque ad extremum ejus, non est pax universæ carni.†††Non est pax, etc. HIER. Caro pacem Dei in se recipere non potest. Sapientia enim carnis inimica est Deo, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt Rom. 8.. 13 Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: hæreditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.‡‡‡Seminaverunt. Hoc quoque ecclesiasticis dicitur, etc., usque ad et: Cui plus committitur, plus ab eo exigitur Sap. 6.. A fructibus. Septuaginta. A gloriatione vestra. HIER. Vestibus, scilicet, pretiosis, domibus exornatis, possessionibus multis, sæculari sapientia: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Et, in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6.. Et, in infirmitatibus suis ut inhabitet in eo virtus Christi II Cor. 11.. 14 Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum.§§§Vicinos. HIER. Ad litteram, Idumæos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Hæreticos qui Christiani dicuntur, et magis terræ sanctæ fiunt affines quam habitatores. 15 Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos: virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam. 16 Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei. 17 Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.]

*12:1 Justus quidem, etc. HIER. Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Quam bonus Isræl Deus his qui recti sunt Psal. 72., etc. Sed præcipue contra hæreticos.

12:3 Et tu, Domine. ID. Ac si dicat: Non est scandalum, si impii vel hæretici pro tempore florent, etc., usque ad cum fuerint, scilicet, ecclesiastico jugulati mucrone.

12:5 Si cum pedibus. Quasi dicat: Si captivitas vicinarum gentium te fatigavit, Moabitarum scilicet, Philisthiim, Ammonitarum, Idumæorum, qui propter difficultatem locorum non tam pugnæ quam latrocinio apti sunt. Quomodo. Id est, quid facies, cum ad captivitatem in Chaldæam veneris? Chaldæi enim et Persæ equis gaudent.

§12:6 Nam et fratres, etc. HIER. Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Crucifige eum: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..

**12:7 Reliqui domum. Unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.: Et: Surgite, eamus hinc Joan. 14..

††12:8 Hæreditas mea, etc. ORIG. Non est mirandum si tunc truci belluæ comparata sit hæreditas, cum usque hodie sint leones in sylva anathematizantes Christum, et blasphemantes et fidelibus insidiantes.

‡‡12:9 Nunquid avis discolor? Septuaginta: Nunquid spelunca hienæ hæreditas mea mihi? HIER. Hiena nocturna bestia mortuorum devorat cadavera, et de sepulcris effodit corpora et cunctis vescitur sordibus, cujus immunditiæ Isræl comparatur.

§§12:10 Pastores multi, etc. HIER. Audiant hæc, qui principes volunt esse, etc., usque ad qui populum Dei dissipaverunt.

***12:11 Desolatione. ORIG. Quoniam Judæi compleverunt mensuram patrum suorum et addiderunt ad prophetarum occisionem, etiam Salvatoris, etc, usque ad Seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem de carne, sed de spiritu vitam æternam I Cor. 17..

†††12:12 Non est pax, etc. HIER. Caro pacem Dei in se recipere non potest. Sapientia enim carnis inimica est Deo, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt Rom. 8..

‡‡‡12:13 Seminaverunt. Hoc quoque ecclesiasticis dicitur, etc., usque ad et: Cui plus committitur, plus ab eo exigitur Sap. 6.. A fructibus. Septuaginta. A gloriatione vestra. HIER. Vestibus, scilicet, pretiosis, domibus exornatis, possessionibus multis, sæculari sapientia: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Et, in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6.. Et, in infirmitatibus suis ut inhabitet in eo virtus Christi II Cor. 11..

§§§12:14 Vicinos. HIER. Ad litteram, Idumæos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Hæreticos qui Christiani dicuntur, et magis terræ sanctæ fiunt affines quam habitatores.