*15:1 Et dixit Dominus. GREG., Moral., lib. 9, c. 12. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis I Reg. 12..
†15:3 Et visitabo super eos. HIER. Quatuor plagas, quibus populus Judæ traditus est, etiam Ezechiel propheta demonstrat, gladium, etc., usque ad ut Creatore neglecto non universa creatura consurgeret in peccatores.
‡15:4 Et dabo eos in fervorem, etc. ID. Hoc sub Babyloniis ex parte completum est, etc., usque ad si liberi nepotesque similia gesserint ad posteros perveniunt. Iste Manasses nequissimus fuit, Isaiam serta lignea secuit, Amon filium suum per ignem traduxit ad honorem idolorum et Tophet.
§15:5 Quis enim miserebitur tui? Nullus offenso Deo potest rogare pro flagitiis peccantium, quia nec tam clemens potest esse creatura quam Creator, nec tam alienus externis, quam Dominus suis misereri.
**15:6 Retrorsum abiisti, etc. HIER. Cum juxta Apostolum posteriora obliviscens ad priora se extendere debuit, Ægyptias carnes desideravit.
††15:8 Multiplicatæ sunt mihi. HIER. Diversis medicaminibus cupit Deus salvare peccantes, ut qui contempserant blandientem, timeant minantem.
‡‡15:9 Septem. ID. Verbum Hebraicum Saba, vel septem, vel juramentum, vel plurimos sonat. Unde, etc., usque ad confusa est in æternum spirituali gladio perdens populum suum.
§§15:10 Væ mihi, mater mea, etc. ID. Potest hoc Synecdochicos de Jeremia intelligi, qui non in toto orbe terrarum, etc., usque ad sed et Jeremiam deprehendimus sæpe in hoc volumine rogasse pro populo.
***15:11 Si non reliquiæ. Responsio Domini ad id quod Jeremias supradixerat: Væ mihi, mater mea, etc. Quasi: Noli considerare præsentia tantum, sed futura. Reliquiæ enim tuæ in bonum, etc. In præsenti quoque cum te cuperent inimici opprimere, occurri tibi, et protexi te. Si non reliquiæ tuæ in bonum. De Christo quoque secundum humanitatem possunt hæc dici, Si non reliquiæ. Possunt hæc de Jeremia accipi, qui pessimo tempore, imminenteque captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente.
†††15:12 Nunquid fœderabitur ferrum ferro. HIER. Quasi: Nec doleas quod populus tuus inimicus sit, etc., usque ad qui in tantam pervenit malitiam, ut duriori metallo, id est, ære circumdatus sit.
‡‡‡15:13 Et thesauros. ORIG. Unus thesaurus est Jeremias, alius Isaias, vel Moyses et cæteri. Hos thesauros abstulit Deus Judæis, et dedit nobis: unde, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus Matth. 21.. Primum credita sunt illis eloquia Dei I Cor. 1., et postea data nobis. Habent quidem legem et prophetas, sed non intelligunt. In omnibus peccatis tuis. HIER. Id est, propter peccata tua, quæ in omnes terminos tuos pervenerunt, etc., usque ad et resurgens Christus non apparuit ultra interfectoribus suis, sed tantum credentibus.
§§§15:14 Ardebit. Non potest exstingui, quia materiam præbuisti ardoris, ut meus ignis tua quæ in te sunt ligna consumat et fenum et stipulam. Non est ergo causa ardoris in Domino, sed in his qui fomenta ministrant incendio.
*15:15 Noli in patientia tua suscipere me. Vox Christi. Quasi: Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti, sed quia etiam contra me erexit temeritatem suam, noli jam esse longanimis. Si autem consideres tempora Dominicæ passionis et ruinæ Jerusalem, videbis, quia omnino patiens fuit. A quintodecimo anno Tiberii Cæsaris usque ad subversionem templi numerantur anni quadraginta duo. Quia spatium pœnitentiæ oportebat dari propter eos qui per apostolos erant credituri.
†15:17 Non sedi, etc. HIER. Hebræi arbitrantur hæc ex persona Jerusalem dici, quod sola sederit amaritudine repleta, etc., usque ad quæ opere monstrabit omnem amaritudinem instar fuisse fluentium aquarum. A facie manus tuæ. ORIG. Facies manus Dei est ipsa percussio justi judicii, quæ superbientem, etc., usque ad et si peccare non desistimus, æternis adhuc suppliciis adjicit. Solus sedebam. GREG., Moral., lib. 4, c. 35. Quasi: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior a tumultu desideriorum temporalium, trepidus mentis secessum peto, quia adhuc acrius illa, quæ minaris, æterna supplicia formido.
‡15:19 Si separaveris, etc. ID., Moral., lib. 18, c. 23. Vilis quippe est Deo præsens mundus, pretiosa est ei, etc., usque ad qui ab amore præsentis sæculi loquendo quæ potest, humanam animam evellit. Quasi os meum. HIER. Consideremus quantam mercedem habeat sermo doctoris, si ab errore quempiam liberare voluerit, et de peccantium numero revocare.