16
Et factum est verbum Domini ad me, dicens:*Et factum est verbum, etc. HIER. Instante captivitate, ne super proprium dolorem, uxoris quoque et liberorum miseriis torquearis. Bene ergo Apostolus jubet, Quia tempus breve est et consummatio imminet, ut qui exores habent, sint quasi non habentes I Cor. 7.. [Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto. Quia hæc dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quæ genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt, et gladio et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.Mortibus ægrotationum. ID. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles I Cor. 11., etc. Hæc enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.Ne ingrediaris domum. HIER. Unde: Cum hujusmodi nec cibum sumere I Cor. 5.. Nec debes dicere ei ave. Apostolis quoque interdictum est, etc., usque ad aliud enim est mori communi lege naturæ, aliud Dei occubuisse sententia. Jeremias juvenis ad prædicandum missus est a Domino, unde ait, A a a Domine, nescio loqui. Et virgo fuit et castus, et sine liberis, ut expeditius prædicaret. Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.§Neque plangentur. ID. Modus fuit apud veteres, et usque hodie permanet, etc., usque ad et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia? Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas. Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ.**Ecce ego auferam. Sic quoque peccanti Ecclesiæ aufert Deus omne gaudium et omnem lætitiam. De quo dicitur: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete Philip. 4.. 10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro? 11 dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. 12 Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.††Sed et vos, etc. ID. Ne forte dicerent: Injusta sententia est, patrem comedisse uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescere. 13 Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. 14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,‡‡Ecce dies veniunt, etc. ID. Prædicuntur miracula, quæ juxta litteram sub Zorobabel et Jesu pontifice partim completa sunt, etc., usque ad reduxit eos in terram suam, id est, ecclesiam quam dedit patribus eorum, id est, apostolis et apostolicis viris. 15 sed: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos: et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. 16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum.§§Ecce ego mittam piscatores. Judæi putant piscatorum nomine significari Chaldæos, et per venatores Romanos, qui de montibus collibusque, et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum. Cavernis petrarum, etc. HIER. Apostolis et apostolicis viris: Petra enim Christus I Cor. 10., sed et Petro donavit, etc., usque ad et recepisse duplices iniquitates suas. 17 Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis. 18 Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam.***Duplices iniquitates, etc. ID. Quia servus sciens et non faciens voluntatem Domini, vapulabit multis Luc. 12.. Dignum est enim eos qui de gentibus sunt, simplicia peccata recipere, et nos duplicia. Unde: Voluntarie nobis peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis Hebr. 6.. 19 Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.†††Ad te gentes venient, etc. ID. Postquam ejectus est Isræl, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem. Ab extremis. Primi terræ sunt sapientes sæculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat. Venient gentes, id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti. 20 Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii?‡‡‡Deos. HIER. Non solum de corporeis simulacris faciunt sibi homines deos, etc., usque ad et adoraverunt opus manuum suarum, putantes vera esse quæ finxerunt. 21 Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus.]

*16:1 Et factum est verbum, etc. HIER. Instante captivitate, ne super proprium dolorem, uxoris quoque et liberorum miseriis torquearis. Bene ergo Apostolus jubet, Quia tempus breve est et consummatio imminet, ut qui exores habent, sint quasi non habentes I Cor. 7..

16:4 Mortibus ægrotationum. ID. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles I Cor. 11., etc.

16:5 Ne ingrediaris domum. HIER. Unde: Cum hujusmodi nec cibum sumere I Cor. 5.. Nec debes dicere ei ave. Apostolis quoque interdictum est, etc., usque ad aliud enim est mori communi lege naturæ, aliud Dei occubuisse sententia. Jeremias juvenis ad prædicandum missus est a Domino, unde ait, A a a Domine, nescio loqui. Et virgo fuit et castus, et sine liberis, ut expeditius prædicaret.

§16:6 Neque plangentur. ID. Modus fuit apud veteres, et usque hodie permanet, etc., usque ad et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia?

**16:9 Ecce ego auferam. Sic quoque peccanti Ecclesiæ aufert Deus omne gaudium et omnem lætitiam. De quo dicitur: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete Philip. 4..

††16:12 Sed et vos, etc. ID. Ne forte dicerent: Injusta sententia est, patrem comedisse uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescere.

‡‡16:14 Ecce dies veniunt, etc. ID. Prædicuntur miracula, quæ juxta litteram sub Zorobabel et Jesu pontifice partim completa sunt, etc., usque ad reduxit eos in terram suam, id est, ecclesiam quam dedit patribus eorum, id est, apostolis et apostolicis viris.

§§16:16 Ecce ego mittam piscatores. Judæi putant piscatorum nomine significari Chaldæos, et per venatores Romanos, qui de montibus collibusque, et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum. Cavernis petrarum, etc. HIER. Apostolis et apostolicis viris: Petra enim Christus I Cor. 10., sed et Petro donavit, etc., usque ad et recepisse duplices iniquitates suas.

***16:18 Duplices iniquitates, etc. ID. Quia servus sciens et non faciens voluntatem Domini, vapulabit multis Luc. 12.. Dignum est enim eos qui de gentibus sunt, simplicia peccata recipere, et nos duplicia. Unde: Voluntarie nobis peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis Hebr. 6..

†††16:19 Ad te gentes venient, etc. ID. Postquam ejectus est Isræl, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem. Ab extremis. Primi terræ sunt sapientes sæculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat. Venient gentes, id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti.

‡‡‡16:20 Deos. HIER. Non solum de corporeis simulacris faciunt sibi homines deos, etc., usque ad et adoraverunt opus manuum suarum, putantes vera esse quæ finxerunt.