*27:1 In principio regni, etc. HIERON. Multi putant hoc sequentis esse principium; sed superiori est jungendum, ut quidquid dictum refertur vel factum, in principio regni Joachim credamus fuisse.
†27:2 Hæc dicit Dominus. Præterita visio in principio regni Joachim: hæc autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa.
‡27:5 Terram et homines. Ordo contrarius, in Genesi prius fiunt animantia, homo postea; hic autem prius hominem nominat, postea quæ sunt ei subjecta. In fortitudine. Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et dedi, etc. Significat quod humano generi omnia per gratiam sunt tributa.
§27:6 In manu Nabuchodonosor. ID. Quantæ infelicitatis est Isræl, cujus comparatione Nabuchodonosor servus Dei appellatur? Insuper et. Omne genus animalium; cum homine enim omnia traduntur, quæ ipsi subjiciuntur; vel feras gentes, ut illi serviant qui servire non noverant.
**27:7 Donec veniat, etc. Ne putetur regnum Nabuchodonosor esse perpetuum, significat ipsum a Medis et a Persis esse capiendum.
††27:12 Et ad Sedeciam. Post universas gentes, transit ad Sedeciam et eadem comminatur, neque enim Judæi privilegium merentur, qui aut similia, aut graviora, aut majora gentibus peccaverunt; et qui audire dedignantur, peste et fame consumuntur. Nolite audire. In hoc loco allegoricus interpres, etc., usque ad et sedem pristinam non recepturos.
‡‡27:14 Non servietis. Melius est sponte servire, et amicum Deum habere, et gentilem terram colere, quam necessitate captivum servire. Verba prophetæ. Notandum in Scripturis sanctis pseudoprophetas vocari prophetas.
§§27:16 Et ad sacerdotes. Post gentes et reges, sacerdotibus loquitur, et populo, qui jam interitum prophetis annuntiaverat, dicens: Et ejiciam vos, etc. Loquitur autem eadem quæ supra.
***27:17 Ut vivatis. Nota Dei clementiam, etc., usque ad In quo ostenditur posse retineri Deum precibus sanctorum.
†††27:18 Occurrant Domino. ID. Occurrant, et quæ prædicunt opere completa demonstrent, et tunc veritate vaticinium probabitur.
‡‡‡27:19 Ad columnas. ID. Enumerat vasa quæ translata fuerunt in Babylonem, capto Sedecia, civitate incensa, temploque subverso.