*28:1 Et factum est. HIER. Nondum Ezechiele vaticinante in Babylone ad eos qui cum Jechonia fuerant translati. In domo Domini. In qua fiducialiter loquitur, quia prospera populo pollicetur; et mendacia libenter audiuntur, præcipue quæ optata promittunt.
†28:3 Omnia vasa, etc. Jeremias dixerat etiam reliqua vasa apportanda, hic affirmat asportata esse reportanda.
‡28:6 Amen, sic, etc. Optat fieri, quod ille mentitus, etc., usque ad sub aliorum exemplo veritatem asserit.
§28:7 Verumtamen. Potuit dicere mentiris, etc., usque ad ut qui audiunt exspectent exitum.
**28:10 Et tulit. HIER. Consideranda Jeremiæ prudentia, etc., usque ad quorum notitia solius Dei est.
††28:13 Ananias. Putative propheta dicitur. Multa enim in Scripturis sanctis dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, non juxta veritatem rei.
‡‡28:14 Et facies. Cum abiisset Jeremias et silentio devorasset injurias, factus est sermo Domini ad eum non ut suis verbis ad Ananiam mendacio gloriantem loqueretur et diceret: Hæc dixit Dominus; quod tamen ille Ananias dixerat, sed mendacium semper veritatem imitatur. Catenas. Ostendit quod minorem pœnam retinens, etc., usque ad in brutorum animalium corpora sunt relegatæ.
§§28:15 Et dixit. ID. Notandum quod Jeremias passus injuriam, nondum facto ad se sermone Domini, silet, postea vero missus a Domino, audacter arguit, mentienti denuntians propinquam mortem.
***28:16 Hoc anno. ID. Si quando morimur, de carceribus corporum liberamur, secundum illud quod male interpretantur hæretici: Educ de carcere animam meam; quomodo pro supplicio mors irrogatur?
†††28:17 Mense septimo. Forsitan in mense septimo, qui requiem significare solet, ideo mortuum mentiuntur, ut de malis corporis liberetur, juxta illud: Mors viro requies est; nos autem novimus corpora credentium esse templa Dei, si Spiritus sanctus habitet in illis.