30
Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:*Hoc verbum. HIER. Jeremias reversionem promittebat, etc., usque ad Sed cum Isræl et Judas in terram suam revertentur. Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam: [Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax. Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem? Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.Væ quia magna. ID. Prius tristia nuntiantur, etc., usque ad nec manibus arma, sed lumbos quasi parturientes tenebunt. Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni: sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.Et David. Christo, scilicet; quomodo enim primus Adam et secundus scribuntur juxta corporis veritatem sic et David. Christus enim de David secundum carnem. 10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:§Serve meus. ID. Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetæ, et Paulus in principio Epistolarum hoc titulo gloriantur. 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius. 12 Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua; pessima plaga tua:**Plaga. ID. Aliter amicus, aliter percutit inimicus; aliter pater, aliter hostis: ille enim ut corrigat, iste percutit ut occidat. 13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi. 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. 15 Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi. 16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.††Propterea. ID. Sub Zorobabel hæc facta cognoscimus, etc., usque ad sed plenius atque perfectius in Christo complentur. 17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem. 18 Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:‡‡Ecce ego convertam. ID. Quoniam typus præcessit, etc., usque ad plenius atque perfectius in Christo et in apostolis complentur. 19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.§§Ludentium, et multiplicabo eos, etc. Non secundum illud, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere Exod. 32.; sed sicut David ludebat ante arcam Domini I Par. 13. 20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum. 21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus: 22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet. 24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.]

*30:1 Hoc verbum. HIER. Jeremias reversionem promittebat, etc., usque ad Sed cum Isræl et Judas in terram suam revertentur.

30:7 Væ quia magna. ID. Prius tristia nuntiantur, etc., usque ad nec manibus arma, sed lumbos quasi parturientes tenebunt.

30:9 Et David. Christo, scilicet; quomodo enim primus Adam et secundus scribuntur juxta corporis veritatem sic et David. Christus enim de David secundum carnem.

§30:10 Serve meus. ID. Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetæ, et Paulus in principio Epistolarum hoc titulo gloriantur.

**30:12 Plaga. ID. Aliter amicus, aliter percutit inimicus; aliter pater, aliter hostis: ille enim ut corrigat, iste percutit ut occidat.

††30:16 Propterea. ID. Sub Zorobabel hæc facta cognoscimus, etc., usque ad sed plenius atque perfectius in Christo complentur.

‡‡30:18 Ecce ego convertam. ID. Quoniam typus præcessit, etc., usque ad plenius atque perfectius in Christo et in apostolis complentur.

§§30:19 Ludentium, et multiplicabo eos, etc. Non secundum illud, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere Exod. 32.; sed sicut David ludebat ante arcam Domini I Par. 13.