31
[In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum.*In tempore. HIER. Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria. Sic eversa Jerusalem, et abjecto priori populo, intelligitur quod repulsio Judæorum salus sit gentium. Hæc dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israël. Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans.Longe Dominus apparuit. Quia offenderat Dominum Isræl, etc., usque ad non merito salvatus est. Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium. Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt.Plantabunt, etc. ID. Qui post captivitatem Isræl ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria et vindemiate Deut. 28.. Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. Quia hæc dicit Dominus: Exsultate in lætitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate, et canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël.§Reliquias Isræl. Quæ secundum electionem salvantur. Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc.**Ecce ego adducam, etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in monte Samariæ, quibus præcipitur: Personate, canite III Reg. 18., etc. Claudus. ID. Qualibus per Eliam dicitur: Usquequo claudicatis utroque pede? Sed in Christo postea cucurrerunt; et, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. In fletu venient et in, etc. ID. Judæi hoc putant esse completum, etc., usque ad hæc fuisse completa possunt probare. In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est.††Et Ephraim. Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc. 10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quæ procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum. 11 Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris.‡‡De manu potentioris, etc. ID. Adversariæ potestatis, quæ natura fortior: nos autem fide fortiores, si tamen liberamur ab eo qui alligat fortem, et domum ejus diripit. 12 Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et fœtu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. 13 Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo. 14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.§§Animam sacerdotum. Qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem, qui credunt in eum qui est sacerdos in æternum. Pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus, etc. Unde Dominus in valle Gethsemani, id est pinguedinis, comprehensus est. 15 Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.***Vox in. ID. Quidam Judæorum hunc locum sic exponunt, etc., usque ad Hebræos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Rachel plorans. Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos. 16 Hæc dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici:†††Et revertentur. ID. Melius hoc de parvulis intelligimus, etc., usque ad et infantes resurgent in virum perfectum. 17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos. 18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus.‡‡‡Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quæ ad præsens videtur esse tristitiæ, post reddit fructum pacis. 19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.§§§Quoniam sustinui. ID. Per ignorantiam ætatis dicit se peccasse, ut facilius veniam consequatur, unde: Delicta juventutis meæ et ignorantias meas ne memineris. Et in sequentibus, Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem, propter divitiarum scilicet magnitudinem et terræ fertilitatem Psal. 24.. 20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.*Si filius honorabilis, etc. Pœnitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum, etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis, etc. Idcirco conturbata. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia. 21 Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas.Statue tibi, etc. Provocat ad satisfactionem, ut consideret in quantis deliquit, et agens pœnitentiam ad pristinam gratiam revertatur, secundum illud, Memento unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac Apoc. 2.. Dirige cor tuum. ID. Dirigit cor suum in viam rectam, etc., usque ad nec per luxus sæculi declinare consentit. Revertere, virgo, Isræl, revertere ad civitates tuas istas. ID. Licet hæc quidam juxta historiam, etc., usque ad et desinat vagari per luxus sæculi. 22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. 23 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus:Adhuc dicent. ID. Christianis, scilicet temporibus, quibus captivitatem populi sui Dominus convertit. Benedicat tibi. Hæc sub Zorobabel ex parte videntur, etc., usque ad juxta Judæos et nostros judaizantes carnaliter. 24 et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolæ et minantes greges. 25 Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi.§Quia inebriavi. Mutatio personarum, etc., usque ad respondet populus de captivitate reversus: ideo expergefactus sum, etc. 26 Ideo quasi de somno suscitatus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi.**Ideo quasi. Ut imitarer dicentem, etc., usque ad et diem resurrectionis exspectat. 27 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominum et semine jumentorum.††Ecce dies veniunt dicit Dominus. Omnes hujuscemodi repromissiones, etc., usque ad sed sit Deus omnia in omnibus. 28 Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut ædificem et plantem, ait Dominus. 29 In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. 30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.‡‡Obstupescent dentes. ID. Dentes comedentium non possunt suavitatem sentire, etc., usque ad non austeritate ciborum, sed vitio dentium. 31 Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum,§§Ecce dies. Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur. 32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. 33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: 34 et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.***Et non docebit. Ut non quærant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est. Omnes enim cognoscent. HIER. Quia omnes erunt etc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit. 35 Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi:†††Qui dat solem. ID. Secundum Genesim sol in cœlo positus est in lumine diei, luna et stellæ in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, quia invicem sibi dies et noctes succedunt. 36 Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus.‡‡‡Si defecerint, etc. Si cœli peribunt, et sic vestimentum veterascent, quomodo semen Isræl potest esse perpetuum? Cœli autem peribunt. 37 Hæc dicit Dominus: Si mensurari potuerint cæli sursum, et investigari fundamenta terræ deorsum, et ego abjiciam universum semen Israël, propter omnia quæ fecerunt, dicit Dominus.§§§Si mensurari. Quasi dicat: Quomodo rerum, etc., usque ad nec aliquando cessabit. 38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et ædificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli.*Ecce dies. Qui mille annorum regnum, etc., usque ad, ibi autem Ananehel per men litteram. 39 Et exibit ultra norma mensuræ in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha,Usque ad anguli portam. ID. Nulla enim vera justitia, etc., usque ad hæc ædificatio manebit in æternum. 40 et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portæ equorum orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.]

*31:1 In tempore. HIER. Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria. Sic eversa Jerusalem, et abjecto priori populo, intelligitur quod repulsio Judæorum salus sit gentium.

31:3 Longe Dominus apparuit. Quia offenderat Dominum Isræl, etc., usque ad non merito salvatus est.

31:5 Plantabunt, etc. ID. Qui post captivitatem Isræl ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria et vindemiate Deut. 28..

§31:7 Reliquias Isræl. Quæ secundum electionem salvantur.

**31:8 Ecce ego adducam, etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in monte Samariæ, quibus præcipitur: Personate, canite III Reg. 18., etc. Claudus. ID. Qualibus per Eliam dicitur: Usquequo claudicatis utroque pede? Sed in Christo postea cucurrerunt; et, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. In fletu venient et in, etc. ID. Judæi hoc putant esse completum, etc., usque ad hæc fuisse completa possunt probare.

††31:9 Et Ephraim. Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc.

‡‡31:11 De manu potentioris, etc. ID. Adversariæ potestatis, quæ natura fortior: nos autem fide fortiores, si tamen liberamur ab eo qui alligat fortem, et domum ejus diripit.

§§31:14 Animam sacerdotum. Qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem, qui credunt in eum qui est sacerdos in æternum. Pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus, etc. Unde Dominus in valle Gethsemani, id est pinguedinis, comprehensus est.

***31:15 Vox in. ID. Quidam Judæorum hunc locum sic exponunt, etc., usque ad Hebræos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Rachel plorans. Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos.

†††31:16 Et revertentur. ID. Melius hoc de parvulis intelligimus, etc., usque ad et infantes resurgent in virum perfectum.

‡‡‡31:18 Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quæ ad præsens videtur esse tristitiæ, post reddit fructum pacis.

§§§31:19 Quoniam sustinui. ID. Per ignorantiam ætatis dicit se peccasse, ut facilius veniam consequatur, unde: Delicta juventutis meæ et ignorantias meas ne memineris. Et in sequentibus, Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem, propter divitiarum scilicet magnitudinem et terræ fertilitatem Psal. 24..

*31:20 Si filius honorabilis, etc. Pœnitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum, etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis, etc. Idcirco conturbata. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.

31:21 Statue tibi, etc. Provocat ad satisfactionem, ut consideret in quantis deliquit, et agens pœnitentiam ad pristinam gratiam revertatur, secundum illud, Memento unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac Apoc. 2.. Dirige cor tuum. ID. Dirigit cor suum in viam rectam, etc., usque ad nec per luxus sæculi declinare consentit. Revertere, virgo, Isræl, revertere ad civitates tuas istas. ID. Licet hæc quidam juxta historiam, etc., usque ad et desinat vagari per luxus sæculi.

31:23 Adhuc dicent. ID. Christianis, scilicet temporibus, quibus captivitatem populi sui Dominus convertit. Benedicat tibi. Hæc sub Zorobabel ex parte videntur, etc., usque ad juxta Judæos et nostros judaizantes carnaliter.

§31:25 Quia inebriavi. Mutatio personarum, etc., usque ad respondet populus de captivitate reversus: ideo expergefactus sum, etc.

**31:26 Ideo quasi. Ut imitarer dicentem, etc., usque ad et diem resurrectionis exspectat.

††31:27 Ecce dies veniunt dicit Dominus. Omnes hujuscemodi repromissiones, etc., usque ad sed sit Deus omnia in omnibus.

‡‡31:30 Obstupescent dentes. ID. Dentes comedentium non possunt suavitatem sentire, etc., usque ad non austeritate ciborum, sed vitio dentium.

§§31:31 Ecce dies. Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur.

***31:34 Et non docebit. Ut non quærant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est. Omnes enim cognoscent. HIER. Quia omnes erunt etc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit.

†††31:35 Qui dat solem. ID. Secundum Genesim sol in cœlo positus est in lumine diei, luna et stellæ in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, quia invicem sibi dies et noctes succedunt.

‡‡‡31:36 Si defecerint, etc. Si cœli peribunt, et sic vestimentum veterascent, quomodo semen Isræl potest esse perpetuum? Cœli autem peribunt.

§§§31:37 Si mensurari. Quasi dicat: Quomodo rerum, etc., usque ad nec aliquando cessabit.

*31:38 Ecce dies. Qui mille annorum regnum, etc., usque ad, ibi autem Ananehel per men litteram.

31:39 Usque ad anguli portam. ID. Nulla enim vera justitia, etc., usque ad hæc ædificatio manebit in æternum.