32
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.*Verbum quod, etc. HIER. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.In atrio carceris. ID. Notanda ex parte regis clementia, qui non in carcere, sed in vestibulo prophetarum recludi jusserat, in libera scilicet custodia, ne posset effugere; quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer. Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam:Clauserat enim eum. Jam vicina captivitate, jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia. Quare vaticinaris. Gravior est terror ante increpationem verborum, quam pœnarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas. et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt: et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis?§Visitem eum. Temperavit sententiam, ut ad bonam et malam partem possit referri, visitatio enim et consolationem, et supplicium significat. Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens: Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.**Ecce Hanameel, filius. Helchias et Sellum, etc., usque ad voluminis hujus monstrat exordium. Eme tibi agrum. Ager iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiæ defertur, est in Anathot in terra Benjamin. Quorum primum obedientiam, secundum filium dextræ sonat; et convenienter appetit ejus emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabatur. Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset:††In terra Benjamin. ID. Hoc est de suburbanis, etc., usque ad Audiant qui falsa adhibitis testibus vendicare conantur. et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos. 10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera. 11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus: 12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris. 13 Et præcepi Baruch coram eis, dicens:‡‡Et præcepi Baruch. ID. Baruch, qui interpretatur benedictus, etc., usque ad hoc legere cupientibus exhibeat apertum volumen. 14 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis:§§In vase fictili, etc. Ne foris positi paterent rapinæ, etc., usque ad commoventur tamen Dei sermone. 15 hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.***Adhuc possidebuntur domus et agri. Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei, et idcirco emisse agrum. 16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens: 17 [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum: 18 qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.†††Qui facis misericordiam. Grandis misericordia Creatoris, etc., usque ad diu dilata pœna reddatur. Fortissime, magne, etc. ID. Hæc nomina potentiam Creatoris indicant, sed proprie nomen Dei. Pater est, unde: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus Joan. 27.. 19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.‡‡‡Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est. 20 Qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.§§§Qui posuisti signa. De generali transit ad speciale, et quod proprie præstiterit Isræl, brevi sermone percurrit. Et portenta, etc. Quibus afflicta est usque ad diem hanc, etc., usque ad Et notandum quod Isræl ab omnibus separat. 21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno:*Et eduxisti populum tuum. Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat. 22 et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle. 23 Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt: omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala hæc.Et ingressi sunt. ID. Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. Et non obedierunt. Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes: Quæcunque præceperit Dominus faciemus; non enim in responsione, sed in opere præmium est. 24 Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldæorum qui præliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiæ: et quæcumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis.Ecce munitiones exstructæ. Decimus annus Sedeciæ erat, et civitas obsessa, ut supra dictum est, et Jeremias in atrio carceris. Unde subditur: Ecce munitiones. Ne capiatur. Quasi dicat: Non habent quos vincant, sed quos capiant, jam fame et peste consumptos. Et quæcunque locutus es. Ex creaturis prædicat Creatorem, etc., usque ad Hæc autem universa præmittit, ut inferat quasi in reprehensionem divinæ sententiæ: Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum. 25 Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæorum?]§Et tu dicis. Non reprehendit, sed interrogat, etc., usque ad et agrum emat quem non possideat. 26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: 27 [Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum?**Ecce ego Dominus. Non omnium gentium vel populi Isræl tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta. 28 Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam.††Ecce ego tradam civitatem. Quia mihi est curæ omnia regere, universa disponere, singulis reddere juxta vias suas. Civitatem istam. Primum vallata exercitu Chaldæorum, absente Nabuchodonosor, capta est; et Sedecias in Rablatha regi traditus est. 29 Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.‡‡Et venient Chaldæi. Aquila melius, ingredientur: non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebræum et venient, et ingredientur sonat. Et domos in quarum domatibus. Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: Cœlum et terra transibunt, eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, iræ Dei subjacebunt. 30 Erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.§§Jugiter facientes malum. Sine fine, etc., usque ad in conspectu tuo. 31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo, 32 propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem. 33 Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam.***Et verterunt ad me terga. Unde alibi: Vertunt contra me scapulam recedentem Zach. 7.. Qui enim precatur, inclinata cervice in terra pronus funditur; qui vero tergum vertit, gestu corporis indicat, se negligere comminantem. Cum docerem eos. Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura, illuminare eos cupiebam, et docere quæ recta sunt. 34 Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.†††Et posuerunt idola sua, etc. Non solum tunc Judas posuit idolum in templo Dei, sed usque hodie in Ecclesia, vel in corde credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur et in abscondito adoratur. 35 Et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc: et in peccatum deducerent Judam.‡‡‡Et ædificaverunt, etc. Proprie tribus Juda et Benjamin in phano Baalis et Moloc dæmonum simulacra venerabantur; vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribubus, quod tam exsecrabile est, ut Dominus nunquam se cogitasse testetur. In valle filii Ennon. HIER. Quæ Silœ fontibus subjacet et amœnitate sua populum ad luxuriam provocavit, quam sequitur cultus idolorum. 36 Et nunc propter ista, hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste: 37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter:§§§Ecce ego congregabo. Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur. Et reducam eos ad locum istum, et habitare. Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium. 38 et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.*Erunt mihi in populum, et ego, etc. Tristibus læta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensæ et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia. 39 Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos.Et dabo eis. CASS. Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri. 40 Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.Et timorem meum dabo in corde eorum. ID. Sic liberum donat arbitrium, ut timor qui tribuitur ex gratia sit largitoris. 41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.§In toto corde meo, et in tota anima mea. Si verba sunt Salvatoris, etc., usque ad sicut illud: festivitates vestras odi Amos. 5., etc. Quia hæc dicit Dominus, etc. Hæc juxta litteram, etc., usque ad Sed spiritualiter in Christo et apostolis plenius completa sunt. 42 Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos. 43 Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manus Chaldæorum. 44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.]

*32:1 Verbum quod, etc. HIER. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

32:2 In atrio carceris. ID. Notanda ex parte regis clementia, qui non in carcere, sed in vestibulo prophetarum recludi jusserat, in libera scilicet custodia, ne posset effugere; quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer.

32:3 Clauserat enim eum. Jam vicina captivitate, jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia. Quare vaticinaris. Gravior est terror ante increpationem verborum, quam pœnarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas.

§32:5 Visitem eum. Temperavit sententiam, ut ad bonam et malam partem possit referri, visitatio enim et consolationem, et supplicium significat.

**32:7 Ecce Hanameel, filius. Helchias et Sellum, etc., usque ad voluminis hujus monstrat exordium. Eme tibi agrum. Ager iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiæ defertur, est in Anathot in terra Benjamin. Quorum primum obedientiam, secundum filium dextræ sonat; et convenienter appetit ejus emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabatur.

††32:8 In terra Benjamin. ID. Hoc est de suburbanis, etc., usque ad Audiant qui falsa adhibitis testibus vendicare conantur.

‡‡32:13 Et præcepi Baruch. ID. Baruch, qui interpretatur benedictus, etc., usque ad hoc legere cupientibus exhibeat apertum volumen.

§§32:14 In vase fictili, etc. Ne foris positi paterent rapinæ, etc., usque ad commoventur tamen Dei sermone.

***32:15 Adhuc possidebuntur domus et agri. Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei, et idcirco emisse agrum.

†††32:18 Qui facis misericordiam. Grandis misericordia Creatoris, etc., usque ad diu dilata pœna reddatur. Fortissime, magne, etc. ID. Hæc nomina potentiam Creatoris indicant, sed proprie nomen Dei. Pater est, unde: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus Joan. 27..

‡‡‡32:19 Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.

§§§32:20 Qui posuisti signa. De generali transit ad speciale, et quod proprie præstiterit Isræl, brevi sermone percurrit. Et portenta, etc. Quibus afflicta est usque ad diem hanc, etc., usque ad Et notandum quod Isræl ab omnibus separat.

*32:21 Et eduxisti populum tuum. Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat.

32:23 Et ingressi sunt. ID. Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. Et non obedierunt. Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes: Quæcunque præceperit Dominus faciemus; non enim in responsione, sed in opere præmium est.

32:24 Ecce munitiones exstructæ. Decimus annus Sedeciæ erat, et civitas obsessa, ut supra dictum est, et Jeremias in atrio carceris. Unde subditur: Ecce munitiones. Ne capiatur. Quasi dicat: Non habent quos vincant, sed quos capiant, jam fame et peste consumptos. Et quæcunque locutus es. Ex creaturis prædicat Creatorem, etc., usque ad Hæc autem universa præmittit, ut inferat quasi in reprehensionem divinæ sententiæ: Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum.

§32:25 Et tu dicis. Non reprehendit, sed interrogat, etc., usque ad et agrum emat quem non possideat.

**32:27 Ecce ego Dominus. Non omnium gentium vel populi Isræl tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta.

††32:28 Ecce ego tradam civitatem. Quia mihi est curæ omnia regere, universa disponere, singulis reddere juxta vias suas. Civitatem istam. Primum vallata exercitu Chaldæorum, absente Nabuchodonosor, capta est; et Sedecias in Rablatha regi traditus est.

‡‡32:29 Et venient Chaldæi. Aquila melius, ingredientur: non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebræum et venient, et ingredientur sonat. Et domos in quarum domatibus. Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: Cœlum et terra transibunt, eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, iræ Dei subjacebunt.

§§32:30 Jugiter facientes malum. Sine fine, etc., usque ad in conspectu tuo.

***32:33 Et verterunt ad me terga. Unde alibi: Vertunt contra me scapulam recedentem Zach. 7.. Qui enim precatur, inclinata cervice in terra pronus funditur; qui vero tergum vertit, gestu corporis indicat, se negligere comminantem. Cum docerem eos. Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura, illuminare eos cupiebam, et docere quæ recta sunt.

†††32:34 Et posuerunt idola sua, etc. Non solum tunc Judas posuit idolum in templo Dei, sed usque hodie in Ecclesia, vel in corde credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur et in abscondito adoratur.

‡‡‡32:35 Et ædificaverunt, etc. Proprie tribus Juda et Benjamin in phano Baalis et Moloc dæmonum simulacra venerabantur; vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribubus, quod tam exsecrabile est, ut Dominus nunquam se cogitasse testetur. In valle filii Ennon. HIER. Quæ Silœ fontibus subjacet et amœnitate sua populum ad luxuriam provocavit, quam sequitur cultus idolorum.

§§§32:37 Ecce ego congregabo. Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur. Et reducam eos ad locum istum, et habitare. Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.

*32:38 Erunt mihi in populum, et ego, etc. Tristibus læta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensæ et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.

32:39 Et dabo eis. CASS. Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri.

32:40 Et timorem meum dabo in corde eorum. ID. Sic liberum donat arbitrium, ut timor qui tribuitur ex gratia sit largitoris.

§32:41 In toto corde meo, et in tota anima mea. Si verba sunt Salvatoris, etc., usque ad sicut illud: festivitates vestras odi Amos. 5., etc. Quia hæc dicit Dominus, etc. Hæc juxta litteram, etc., usque ad Sed spiritualiter in Christo et apostolis plenius completa sunt.