*46:1 Quod factum est verbum, etc. RAB. Hactenus propheta mistim de Juda et Isræl, de Chaldæis et Ægyptiis pro convenientia narrationis egit, etc., usque ad anno Joachim filii Josiæ quando Pharao Nechao rex Ægypti in Charchamis cum Nabuchodonosor pugnavit, et superatus est.
†46:9 Ascendite equos. ID. Hæretici et schismatici ex diversis provinciis orti, frustra disponunt contra civitatem Dei bella, etc., usque ad cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris.
‡46:11 Ascende in Galaad. HIER. Mons est ad quem septima die venit Jacob, de Charram fugiens: est autem ad tergum Phœnicis et Arabiæ collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad trans Jordanem ubi habitavit Seon rex Amorrhæorum. Cecidit autem in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiæ tribus Manasse. Tolle resinam. RAB. Græci, vocant; enim dicitur de eo quod manat, etc., usque ad quia non accipient ab eis sanitatem, sed confusionem.
§46:12 Audierunt gentes. ID. Quia frustrato solatio idolorum, etc., usque ad non victoriam veritatis accipiunt, sed errore captivi pariter in foveam perditionis cadunt.
**46:14 Annuntiate Ægypto. Quasi dicat: Vos qui audistis vaticinium meum, nuntiate Pharaoni quia prope est tempus et tumultus belli.
††46:18 Quoniam sicut Thabor. Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Ægyptiorum potestis intelligere ruinam. HIER. Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilææ campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocæsaræa decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum præsidium est. RAB. Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus sæculi mare demersi, et in damnatione perpetua.
‡‡46:20 Vitula. Quia Ægyptia plebs in deliciis nutrita, indomita, lasciva, jugum disciplinæ recusavit.
§§46:21 Mercenarii. RAB. Principes Ægyptiorum non pastores, sed mercenarios vocat, etc., usque ad Mercenarius autem, et qui non est pastor, cum videt lupum venientem, dimittit oves, et fugit Joan. 10..
***46:26 Et post hæc, etc. ID. Licet videatur intimare regnum Ægyptiorum non irreparabiliter a Nabuchodonosor esse destructum, etc., usque ad: Percutiet Dominus Ægyptum plaga et sanabit eam Isa. 19., etc.
†††46:27 Et tu noli timere, etc. Hæc promissio non bene convenit Judæis: qui toto orbe dispersi, etc., usque ad: Quia ex parte cæcitas contigit in Isræl, et cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..