47
Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam.*Quod factum est verbum, etc. Jeremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas venturas prædicit, quia populum Dei infestabant, et in illius adversitate gaudebant. Palæstinis ergo, sicut ante Ægyptiis, prænuntiat captivitatem venturam. [Hæc dicit Dominus: Ecce aquæ ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ, a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis, pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis: depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ.Et dissipabitur. Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palæstinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananæorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit. Reliquias insulæ Cappadociæ. In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Hæc est terminus Chananæorum juxta Ægyptum, ceciditque in sortem Judæ: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palæstinæ, quamvis de ea prophetatum sit Gaza futura est in tumulum sempiternum: sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco ædificata est. Venit calvitium super Gazam; conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum: usquequo concideris?Venit, etc. RAB. Hæreticis et schismaticis et omnibus Ecclesiæ hostibus plagam venturam significat, etc., usque ad Per libidinem enim carnalium mentes exurit: sed novissimo præcipitabitur. O mucro Domini, usquequo non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. Quomodo quiescet, cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi?]§Quomodo quiescet, etc. Quasi dicat: Non potest gladius quiescere, nisi Domino jubente cujus vindictam exercet, vel: Quasi ex persona afflictorum ad gladium Domini locutus erat, sed hic respondet in persona sua.

*47:1 Quod factum est verbum, etc. Jeremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas venturas prædicit, quia populum Dei infestabant, et in illius adversitate gaudebant. Palæstinis ergo, sicut ante Ægyptiis, prænuntiat captivitatem venturam.

47:4 Et dissipabitur. Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palæstinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananæorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit. Reliquias insulæ Cappadociæ. In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Hæc est terminus Chananæorum juxta Ægyptum, ceciditque in sortem Judæ: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palæstinæ, quamvis de ea prophetatum sit Gaza futura est in tumulum sempiternum: sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco ædificata est.

47:5 Venit, etc. RAB. Hæreticis et schismaticis et omnibus Ecclesiæ hostibus plagam venturam significat, etc., usque ad Per libidinem enim carnalium mentes exurit: sed novissimo præcipitabitur.

§47:7 Quomodo quiescet, etc. Quasi dicat: Non potest gladius quiescere, nisi Domino jubente cujus vindictam exercet, vel: Quasi ex persona afflictorum ad gladium Domini locutus erat, sed hic respondet in persona sua.