*48:1 Ad Moab hæc dicit Dominus, etc. RAB. Sicut est circumcisio carnalis et spiritualis: sic Moab carnalis et spiritualis. Moab interpretatur, etc., usque ad Est autem Moab provincia Arabum, Nabo civitas nobilis, in qua erat Chamos idolum, quod et Beelphegor.
†48:6 Salvate animas vestras. Qui volunt salvare animam suam fugiant versuram doctrinam philosophorum et hæreticorum, ubi certus est interitus: et per humilitatem confessionis agant pœnitentiam erroris in deserto districtæ abstinentiæ maneantque in simplicitate et veritate catholicæ doctrinæ.
‡48:9 Date florem, etc. Qui inventione humana et in sæculari scientia florere videbatur, in desertum et in solitudinem redigetur. Quia vero displicet Deo omnis hypocrisis, ut sequens sententia ostendit:
§48:10 Maledictus qui facit, etc. Necesse est enim ut non solum intueamur quod agimus, sed etiam qua discretione agimus. Maledictus. RAB. Desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem, etc., usque ad sæpe desidia interveniente deficiunt, et frigescente amore tabefiunt. Et maledictus. Potest hæc maledictio omnibus convenire qui fluxum sæculi sequuntur, et corpora sua castigare et servituti subjicere negligunt, secundum illud: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt Galat. 5., etc. Quia sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt II Cor. 15.. Maledictus ergo qui prohibet gladium, id est, verbum Dei a sanguine: quo scilicet animatur materia peccatorum; fundendum est quidquid in membris nostris carnale et terrenum inolevit et resecandum gladium verbi Dei. GREG. Gladium a sanguine prohibere, est prædicationis verbum a carnalis vitæ interfectione retinere, de quo dicitur: Gladius meus devorabit carnes Isa. 1.. Hinc Paulus ait, Contestor hodie quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis Act. 10..
**48:11 Fertilis. Ostenditur Moab ex abundantia in odium et elationem venisse, et populum Dei afflictum despexisse, quia nihil afflictionis vel captivitatis patiebatur.
††48:12 Mittam ei, etc. RAB. Quicunque in humana philosophia confidunt despicientes Ecclesiæ fidem et doctrinam simplicem, etc., usque ad tunc ibunt cum diabolo et angelis ejus in ignem æternum. Justi autem in vitam æternam.
‡‡48:17 Consolamini. Ironice vel ad pœnitentiam provocat, ut per satisfactionem congruam evadant miseriam. Mystice. Sapientes hujus mundi et hæretici, quos Moab significat, si stultitiam non correxerint ad fidem catholicam conversi, veniet illis ruina et vastatio omnibus urbibus eorum, id est, diversis sectis. Quæ enim longe vel prope a veritate distant, lucente Evangelio subvertentur.
§§48:25 Abscissum. HIER. Sicut contra Babylonem et Philisthiim vaticinatus est, etc., usque ad quidquid ad terrenam scientiam pertinet et putatur robustum, subvertitur, ut nihil probetur quod fortissimum putabatur.
***48:29 Audivimus. Quia in priori commate errantes ad pœnitentiam provocabat, et ad Christum converti monebat; ut in ejus fide perpetuo manerent; nunc incorrigibiles plurimos et obstinatos agnoscens, ex persona eorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo ejus superbiam didicerunt, ait: Audivimus superbiam Moab, etc. Et Moab superbiæ arguit, quia plus effertur quam possit, vel poscat ejus fortitudo.
†††48:31 Ideo super Moab ejulabo. Potentiam pristinæ felicitatis et plagam repentinæ subversionis ostendit. Moab universam clamabo. Quæ interpretatur fortitudo eorum, et significat fortissima hæreticorum dogmata dialectice constructa, in quibus videbatur esse fortitudo erroris.
‡‡‡48:32 Plorabo tibi, vinea Sabama. Tempestatem hujus sæculi. Videtur enim significare aliquos de Moab ad Dominum converti velle. Sabama enim conversio aliqua interpretatur. Vinea Sabama, etc. Attollens altitudinem, quia superbia turrim ad cœlum conatur erigere.
§§§48:34 A Segor usque ad Oronaim. Segor urbs quæ Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciæ ululatus personabit. De quo Isaias: Vectes ejus usque Segor vitulam consternantem Isa. 15., id est, perfectæ ætatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est. Aquæ quoque Nemrim. Isaias: Aquæ enim Nemrim desertæ erunt Isa. 15., etc. Et quæ hic minus dicuntur, in Isaia plene exponuntur. Est enim Nimrim oppidum super mare Mortuum.
*48:35 Et auferam de Moab. Intereunte secta humanæ sapientiæ, cessavit pompa et clamor verborum, ut philosophi nec hæretici de Ecclesia egressi aliquid inveniant in doctrina sua quod humanæ vitæ utile sit.
†48:37 Omne enim caput calvitium. RAB. Apud antiquos barbæ capitisque rasura luctus indicium fuit, etc., usque ad hinc Isaias: In cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radetur Isa. 15..
‡48:38 Quoniam contrivi Moab. Omnis doctrina philosophorum et hæreticorum, quia fragilis est et inutilis, a veritate conteritur et dissipatur.
§48:41 Et erit cor fortium Moab. Bene cor Moab cordi mulieris parturientis comparat; quia de magna luxuria ad magnam pervenitur tristitiam.
**48:45 In umbra Hesebon steterunt. Quia in ejus munitione sperabat sibi solatium, sed frustra: quia ignis vindictæ verticem tumultus filiorum Moab justo judice retribuente oppressit.
††48:46 Væ tibi, Moab. Quia nec munitio urbium, nec virtus idolorum valuit te defendere: sic erit perpetuum væ his qui confidunt in sapientia humana, et serviunt erroribus diversis.
‡‡48:47 Et convertam captivitatem Moab. Videtur tempus gratiæ significare, in quo quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit Jœl. 2..