49
Ad filios Ammon. [Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei? cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit?*Ad filios. Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur, et increpantur, quod ausi sunt terram Isræl invadere, unde et eis ultio digna prænuntiatur, et Isræl possessores suos prædicitur possessurus. Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et erit in tumultum dissipata, filiæque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus.Filiæ Rabbath. Metropolis Moabitarum, quæ nunc Ariopolis dicitur, composito nomine ex Hebræo et Græco, quod, id est, Martis civitas vocetur. Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai; clamate, filiæ Rabbath: accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul. Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quæ confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me? Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo: et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes. Et post hæc reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus.]Et post hæc. Quia post conversionem hæreticorum ad fidem rectam, captivitas peccati dissolvetur, recipientur in communionem Ecclesiæ, unde exierant. Et captivos. Possumus per filios Ammon, qui de Loth in spelunca, et in ebrietate, et incestu generati sunt hæreticos accipere, secundum illud, Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant Joan. 2.. Ad Idumæam. [Hæc dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? periit consilium a filiis; inutilis facta est sapientia eorum.§Ad Idumæam. RAB. Tropologice Idumæa terrena et carnea delectatio, quæ consurgit adversus spiritum, ut non faciamus ea quæ sunt spiritus, et animam, etc., usque ad Cum enim spiritui caro subjecta fuerit, Idumæa transibit in Judæam, et caro serviet rationi. Fugite, et terga vertite; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.**Si fures. Hæretici qui furantur sufficientiam sibi, et quotidie aliquos de Ecclesia rapiunt, ingredientes vineam Domini, quam de Ægypto transtulit, cupiunt universa populari, ut vix racemum in ea relinquant. Sed Dominus e contra omnia secreta eorum, et patriarcharum Esau (qui primas scilicet hæreses invenerunt) viros ecclesiasticos et doctores profert in medium. Et prima illius victoria est patefacere quæ tegebantur. HIER. Contra Judæos factus est sermo, qui Christianis invident, etc., usque ad ut mortificantes membra nostra (fornicationem, scilicet immunditiam, et hujusmodi) æternam in Christo victoriam consequamur. 10 Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit. 11 Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et viduæ tuæ in me sperabunt. 12 Quia hæc dicit Dominus: Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent: et tu, quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes. 13 Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas. 14 Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in prælium.††Audivi. Hæc sententia in Abdia pene eisdem verbis continetur, et multa hujus capituli. 15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.‡‡Ecce enim. RAB. Quasi dicat: O Edom, qui minor es inter omnes in circuitu nationes, etc., usque ad inde te detraherem, et ad terram reducerem cæterarum gentium. Parvulum dedi te in gentibus. O hæretice, licet magnus tibi videaris, et contemnas parvitatem Ecclesiæ, parvus tamen es et contemptibilis. 16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petræ, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.§§Cum exaltaveris, etc. RAB. Quia hæretici altitudinem et similitudinem aquilarum pollicentur sibi, quæ ad cadaver Dominicum congregantur, etc., usque ad Quod autem contra hæreticos et carnem dictum est, contra Judæos quoque intelligi potest. 17 Et erit Idumæa deserta: omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus. 18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha, et vicinæ ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis. 19 Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?***Ecce quasi leo. ID. Sicut Dominus castigavit superbiam Judæorum, quos per Jordanem, etc., usque ad sed leo sævissimus in tartarum eos perpetuo cruciandos detrudet. 20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum. 21 A voce ruinæ eorum commota est terra; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.†††A voce ruinæ, etc. Veniente vastatore, strepitus ruinæ eorum longe lateque resonabit, terrorem incutiens vicinis provinciis. 22 Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumææ in die illa quasi cor mulieris parturientis.] 23 Ad Damascum. [Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt: turbati sunt in mari; præ sollicitudine quiescere non potuit.‡‡‡Confusa est. RAB. Post Philisthæos, Moabitas, Ammonitas quoque et Idumæos, ad Damascum, id est, Arabiam, etc., usque ad cum enim captus est populus Judæorum, Damascus, cui imperabat Aretha, similiter capta est. 24 Dissoluta est Damascus, versa est in fugam: tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.§§§Dissoluta. Damascus interpretatur poculum sanguinis, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii; quæ omnia ethnicis conveniunt, etc., usque ad Quomodo enim acervus lapidum de dispersis lapidibus cumulatur: sic de omnibus nationibus acervus credentium congregatur in ruina Judæorum cadentium dum gentes surgunt. 25 Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem lætitiæ? 26 Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri prælii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. 27 Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit mœnia Benadad.] 28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. [Hæc dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis.*Ad Cedar. Hi Agareni sunt, sed usurpato nomine Saraceni vocantur, et habitant per solitudinem totam, de quibus pœta dicit: Lateque vagantes Agi. RAB. Mystice. Cedar, quod interpretatur tenebræ, et Asor, etc., usque ad qui se simulant filios Orientis, cum sint tenebrarum filii. 29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu.Tabernacula. Hæc omnia Saracenorum proprie gentem significant, qui in tentoriis manent, et ubi nox cœgerit sedes habent, et armenta multa, et pecora, camelorumque greges; sed non habent ostia, nec vectes, non enim versantur in urbibus, sed in solitudine. Hi omnes a Babyloniis sunt deleti. 30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes. 31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus: non ostia, nec vectes eis: soli habitant. 32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in prædam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. 33 Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in æternum: non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis.] 34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens: 35 [Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Ælam, et summam fortitudinem eorum:Ecce ego confringam, etc. RAB. Elam regio Persidis, unde Elamitæ. Prædicit enim propheta, etc., usque ad Elamitæ quoque despicientes vel tentantes interpretantur, et significant persecutores Ecclesiæ. 36 et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam. 37 Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis, et in conspectu quærentium animam eorum: et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos. 38 Et ponam solium meum in Ælam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus. 39 In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus.]

*49:1 Ad filios. Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur, et increpantur, quod ausi sunt terram Isræl invadere, unde et eis ultio digna prænuntiatur, et Isræl possessores suos prædicitur possessurus.

49:2 Filiæ Rabbath. Metropolis Moabitarum, quæ nunc Ariopolis dicitur, composito nomine ex Hebræo et Græco, quod, id est, Martis civitas vocetur.

49:6 Et post hæc. Quia post conversionem hæreticorum ad fidem rectam, captivitas peccati dissolvetur, recipientur in communionem Ecclesiæ, unde exierant. Et captivos. Possumus per filios Ammon, qui de Loth in spelunca, et in ebrietate, et incestu generati sunt hæreticos accipere, secundum illud, Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant Joan. 2..

§49:7 Ad Idumæam. RAB. Tropologice Idumæa terrena et carnea delectatio, quæ consurgit adversus spiritum, ut non faciamus ea quæ sunt spiritus, et animam, etc., usque ad Cum enim spiritui caro subjecta fuerit, Idumæa transibit in Judæam, et caro serviet rationi.

**49:9 Si fures. Hæretici qui furantur sufficientiam sibi, et quotidie aliquos de Ecclesia rapiunt, ingredientes vineam Domini, quam de Ægypto transtulit, cupiunt universa populari, ut vix racemum in ea relinquant. Sed Dominus e contra omnia secreta eorum, et patriarcharum Esau (qui primas scilicet hæreses invenerunt) viros ecclesiasticos et doctores profert in medium. Et prima illius victoria est patefacere quæ tegebantur. HIER. Contra Judæos factus est sermo, qui Christianis invident, etc., usque ad ut mortificantes membra nostra (fornicationem, scilicet immunditiam, et hujusmodi) æternam in Christo victoriam consequamur.

††49:14 Audivi. Hæc sententia in Abdia pene eisdem verbis continetur, et multa hujus capituli.

‡‡49:15 Ecce enim. RAB. Quasi dicat: O Edom, qui minor es inter omnes in circuitu nationes, etc., usque ad inde te detraherem, et ad terram reducerem cæterarum gentium. Parvulum dedi te in gentibus. O hæretice, licet magnus tibi videaris, et contemnas parvitatem Ecclesiæ, parvus tamen es et contemptibilis.

§§49:16 Cum exaltaveris, etc. RAB. Quia hæretici altitudinem et similitudinem aquilarum pollicentur sibi, quæ ad cadaver Dominicum congregantur, etc., usque ad Quod autem contra hæreticos et carnem dictum est, contra Judæos quoque intelligi potest.

***49:19 Ecce quasi leo. ID. Sicut Dominus castigavit superbiam Judæorum, quos per Jordanem, etc., usque ad sed leo sævissimus in tartarum eos perpetuo cruciandos detrudet.

†††49:21 A voce ruinæ, etc. Veniente vastatore, strepitus ruinæ eorum longe lateque resonabit, terrorem incutiens vicinis provinciis.

‡‡‡49:23 Confusa est. RAB. Post Philisthæos, Moabitas, Ammonitas quoque et Idumæos, ad Damascum, id est, Arabiam, etc., usque ad cum enim captus est populus Judæorum, Damascus, cui imperabat Aretha, similiter capta est.

§§§49:24 Dissoluta. Damascus interpretatur poculum sanguinis, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii; quæ omnia ethnicis conveniunt, etc., usque ad Quomodo enim acervus lapidum de dispersis lapidibus cumulatur: sic de omnibus nationibus acervus credentium congregatur in ruina Judæorum cadentium dum gentes surgunt.

*49:28 Ad Cedar. Hi Agareni sunt, sed usurpato nomine Saraceni vocantur, et habitant per solitudinem totam, de quibus pœta dicit: Lateque vagantes Agi. RAB. Mystice. Cedar, quod interpretatur tenebræ, et Asor, etc., usque ad qui se simulant filios Orientis, cum sint tenebrarum filii.

49:29 Tabernacula. Hæc omnia Saracenorum proprie gentem significant, qui in tentoriis manent, et ubi nox cœgerit sedes habent, et armenta multa, et pecora, camelorumque greges; sed non habent ostia, nec vectes, non enim versantur in urbibus, sed in solitudine. Hi omnes a Babyloniis sunt deleti.

49:35 Ecce ego confringam, etc. RAB. Elam regio Persidis, unde Elamitæ. Prædicit enim propheta, etc., usque ad Elamitæ quoque despicientes vel tentantes interpretantur, et significant persecutores Ecclesiæ.