50
Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ.*Verbum. Expleto vaticinio contra Ægyptum, Palæstinos, Moab, filios Ammon, Damascum quoque et Cedar, contra Babylonem et Chaldæos sermo dirigitur; ut quos ante latenter arguit, nunc palam scelera eorum manifestando, vastationem et desolationem subsequi aperte pronuntiet, Isaias quoque et Ezechiel similia contra Babylonios et Chaldæos prophetaverunt. [Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum.Confusa sunt. Similia dicit Isaias: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, neque aurum velint Isa. 13.. Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quæ ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt. In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent:Venient filii Isræl. RAB. Hæc promissio reversionem populi Dei de captivitate significat, etc., usque ad ut jungantur illi fœdere sempiterno. in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum: venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur. Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui.§Grex perditus. Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis. Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ, et exspectationi patrum eorum Domino. Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini, et estote quasi hædi ante gregem.**Recedite, etc. Secundum historiam monet Isrælitas, qui captivandi erant in Babylonem, ut non stabilem possessionem arbitrentur se ibi habituros, sed spem revertendi haberent, et cum captivitas laxaretur, fugerent inde: quia venturum erat ut a Medis et Persis vastaretur. ORIG. Quomodo corpus nostrum in aliquo terræ loco consistit, sic anima, secundum statum suum in aliquo terræ loco nuncupative est. Corpus nostrum, etc., usque ad sic in Ægypto, alius est in Taphnis, alius est in Memphis, alius in Sienni, alius in Bubastis habitat. Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et præparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris: non revertetur vacua. 10 Et erit Chaldæa in prædam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus. 11 Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes hæreditatem meam: quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri: 12 confusa est mater vestra nimis, et adæquata pulveri, quæ genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens.††Confusa est mater vestra nimis, etc. Isaias dicit similia, Et erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Chaldæorum, subvertetur sicut Dominus subvertit Sodomam et Gomorrham Isa. 13.. Ecce novissima erit, etc. In fine mundi, vel in morte cujusque, omnis gloria et superbia Chaldæorum, et confusio mundi recedet a nobis, et ita omnia subvertentur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, nec ultra voluptatis vel mundi futurus est status. 13 Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus. 14 Præparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum: debellate eam, non parcatis jaculis, quia Domino peccavit. 15 Clamate adversus eam, ubique dedit manum: ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei.‡‡Sicut fecit, facite ei. Id est, sicut illa per Nabuchodonosor gentes circumquaque vastavit, ita ei retributionem reddite. 16 Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.§§A facie gladii columbæ. Columba stulta dicitur, quia nutrit pullos alienos; ita Nabuchodonosor alios opprimendo et fovendo. Etiam Nabuchodonosor columbam vocat, non pro simplicitate, sed pro stultitia superbiæ. 17 Grex dispersus Israël: leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.***Leones ejecerunt, etc. Teglathphalasar qui partem magnam Judæorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum traduxit, hi leones appellantur. 18 Propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus, sicut visitavi regem Assur:†††Ecce ego visitabo. RAB. Visitat Dominus regem Babylonis, id est, confusionis, sicut visitavit regem Assur, qui interpretatur, etc, usque ad sed novus populus in nova civitate in perpetuum exsultabit. 19 et reducam Israël ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus. 20 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quæretur iniquitas Israël, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis quos reliquero. 21 Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita: dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus, et fac juxta omnia quæ præcepi tibi.‡‡‡Super terram dominantium. Prædicatoribus Christi præcipitur, ut regnum diaboli studeant evertere: et opera ejus maligna et consilia pessima, ut interficiant omnes peccatores terræ, et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. 22 Vox belli in terra, et contritio magna. 23 Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus?§§§Quomodo confractus, etc. ORIG. Malleus universæ terræ diabolus est. Sed est qui non curat de malleo universæ terræ, vir scilicet, stans super muros Adamantinos, etc., usque ad legi enim Dei non subjicitur, neque enim potest, et inventa est Babylon, et comprehensa: quia Domino restitit. 24 Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti. 25 Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldæorum.*Aperuit Dominus thesaurum, etc. ID. Alia editio: Aperite apothecas ejus, etc., ut ait Apostolus Rom. 6.: Pertulit in multa patientia vasa iræ præparata in perditionem super vasa misericordiæ, etc. Alii ergo vasa misericordiæ, alii vasa iræ, etc., usque ad qui asserit sidera non esse causas eorum quæ fiunt super terram, præcipue eorum quæ Christianis accidunt: præceptum Domini exsequitur. 26 Venite ad eam ab extremis finibus; aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos: et interficite eam, nec sit quidquam reliquum. 27 Dissipate universos fortes ejus: descendant in occisionem: væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum ! 28 Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus.Vox fugientium. ORIG. Utinam hæc esset nostra vox, o catechumeni, fugientium de Babylone, et fugientium, etc., usque ad interfice omnes peccatores terræ, qui in te sunt, et omnes Babylonios, ut possis mundatus in Jerusalem transgredi civitatem Dei. 29 Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quæ fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël. 30 Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus. 31 Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ.Ecce ego ad te. RAB. Mystice prænuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre. 32 Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. 33 Hæc dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent: nolunt dimittere eos. 34 Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus: judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis. 35 Gladius ad Chaldæos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus. 36 Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt. 37 Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in medio ejus: et erunt quasi mulieres: gladius ad thesauros ejus, qui diripientur.§Et erunt quasi mulieres. ID. Imbelles quasi mulieres, per Medos et Persas destruxit eos, etc., usque ad quia synagoga eorum terra sculptilium est, et in portentis, id est falsis figmentis gloriantur. 38 Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur. 39 Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem. 40 Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis. 41 Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ. 42 Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon. 43 Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutæ sunt manus ejus: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. 44 Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?**Ecce quasi leo. ID. Videtur significare quod Nabuchodonosor, postquam regnum Judæorum, etc., usque ad et ut demonstret non Cyri potentia, sed Domini judicio factum esse, subditur: Quis enim similis mei? 45 Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldæorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum. 46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.]

*50:1 Verbum. Expleto vaticinio contra Ægyptum, Palæstinos, Moab, filios Ammon, Damascum quoque et Cedar, contra Babylonem et Chaldæos sermo dirigitur; ut quos ante latenter arguit, nunc palam scelera eorum manifestando, vastationem et desolationem subsequi aperte pronuntiet, Isaias quoque et Ezechiel similia contra Babylonios et Chaldæos prophetaverunt.

50:2 Confusa sunt. Similia dicit Isaias: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, neque aurum velint Isa. 13..

50:4 Venient filii Isræl. RAB. Hæc promissio reversionem populi Dei de captivitate significat, etc., usque ad ut jungantur illi fœdere sempiterno.

§50:6 Grex perditus. Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis.

**50:8 Recedite, etc. Secundum historiam monet Isrælitas, qui captivandi erant in Babylonem, ut non stabilem possessionem arbitrentur se ibi habituros, sed spem revertendi haberent, et cum captivitas laxaretur, fugerent inde: quia venturum erat ut a Medis et Persis vastaretur. ORIG. Quomodo corpus nostrum in aliquo terræ loco consistit, sic anima, secundum statum suum in aliquo terræ loco nuncupative est. Corpus nostrum, etc., usque ad sic in Ægypto, alius est in Taphnis, alius est in Memphis, alius in Sienni, alius in Bubastis habitat.

††50:12 Confusa est mater vestra nimis, etc. Isaias dicit similia, Et erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Chaldæorum, subvertetur sicut Dominus subvertit Sodomam et Gomorrham Isa. 13.. Ecce novissima erit, etc. In fine mundi, vel in morte cujusque, omnis gloria et superbia Chaldæorum, et confusio mundi recedet a nobis, et ita omnia subvertentur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, nec ultra voluptatis vel mundi futurus est status.

‡‡50:15 Sicut fecit, facite ei. Id est, sicut illa per Nabuchodonosor gentes circumquaque vastavit, ita ei retributionem reddite.

§§50:16 A facie gladii columbæ. Columba stulta dicitur, quia nutrit pullos alienos; ita Nabuchodonosor alios opprimendo et fovendo. Etiam Nabuchodonosor columbam vocat, non pro simplicitate, sed pro stultitia superbiæ.

***50:17 Leones ejecerunt, etc. Teglathphalasar qui partem magnam Judæorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum traduxit, hi leones appellantur.

†††50:18 Ecce ego visitabo. RAB. Visitat Dominus regem Babylonis, id est, confusionis, sicut visitavit regem Assur, qui interpretatur, etc, usque ad sed novus populus in nova civitate in perpetuum exsultabit.

‡‡‡50:21 Super terram dominantium. Prædicatoribus Christi præcipitur, ut regnum diaboli studeant evertere: et opera ejus maligna et consilia pessima, ut interficiant omnes peccatores terræ, et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

§§§50:23 Quomodo confractus, etc. ORIG. Malleus universæ terræ diabolus est. Sed est qui non curat de malleo universæ terræ, vir scilicet, stans super muros Adamantinos, etc., usque ad legi enim Dei non subjicitur, neque enim potest, et inventa est Babylon, et comprehensa: quia Domino restitit.

*50:25 Aperuit Dominus thesaurum, etc. ID. Alia editio: Aperite apothecas ejus, etc., ut ait Apostolus Rom. 6.: Pertulit in multa patientia vasa iræ præparata in perditionem super vasa misericordiæ, etc. Alii ergo vasa misericordiæ, alii vasa iræ, etc., usque ad qui asserit sidera non esse causas eorum quæ fiunt super terram, præcipue eorum quæ Christianis accidunt: præceptum Domini exsequitur.

50:28 Vox fugientium. ORIG. Utinam hæc esset nostra vox, o catechumeni, fugientium de Babylone, et fugientium, etc., usque ad interfice omnes peccatores terræ, qui in te sunt, et omnes Babylonios, ut possis mundatus in Jerusalem transgredi civitatem Dei.

50:31 Ecce ego ad te. RAB. Mystice prænuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre.

§50:37 Et erunt quasi mulieres. ID. Imbelles quasi mulieres, per Medos et Persas destruxit eos, etc., usque ad quia synagoga eorum terra sculptilium est, et in portentis, id est falsis figmentis gloriantur.

**50:44 Ecce quasi leo. ID. Videtur significare quod Nabuchodonosor, postquam regnum Judæorum, etc., usque ad et ut demonstret non Cyri potentia, sed Domini judicio factum esse, subditur: Quis enim similis mei?