*51:5 Quoniam non fuit, etc. Quia Dominus misit eos in vindictam populi sui, quem non corripiendo castigavit, sed sæviendo contrivit: unde, Væ Assur, virga furoris mei Isa. 10..
†51:6 Fugite de medio, etc. Post plagas Babylonis, ad Judæos historice, ad fideles mystice exhortationem convertit, ut fugiant de medio Babylonis, id est mundanæ confusionis. ORIG. Non gradatim scilicet, non pedetentim, sed velociter exite, quicunque confusam habetis animam, etc., usque ad Similiter, quando sunt minora peccata, ministris utitur Deus: quando vero graviora, tunc ad retributionem ipse festinat.
‡51:7 Calix aureus, etc. Non est semper calix aureus Babylonis vel in manu Domini; cum enim ad vindictam venerit et in manu Domini posita fuerit, efficietur terra quæ facta est in Job. Nec jugiter in manu Domini continetur; sed tunc tantum cum restituet ei Dominus quod meretur. ORIG. Calix aureus. Nabuchodonosor volens decipere homines per calicem Babylonis, non miscuit in vase fictili, etc., usque ad sæpe vidi aureum calicem in pulchro sermonis ornatu, et dogmatum venena considerans, deprehendi calicem Babylonis. Inebrians, etc. ID. Vide omnes homines ebrios; inebriamur ira et tristitia: inebriamur, etc., usque ad ab eo omnes inebriamur quandiu terra sumus. De vino. ID. Sicut in his, qui vinum corporale bibunt supra mensuram, videmus ebrii corporis motum, etc., usque ad biberunt gentes, ideo commotæ sunt.
§51:8 Subito cecidit. Significat consummationem mundi subito futuram, quæ non per partes sed repente fiet, sicut Jericho corruens cito vel subito periit. Si autem veneris ad adventum Christi, et videris magnum ejus opus, quomodo subvertit omnia dogmata gentium, ut credentes de erroris jugo eximeret, videbis quia in passione ejus Babylon subito corruit et contrita est; videat quisque Babylonem in pectore suo corruisse. In cujus enim corde non cecidit, Christus ei nondum advenit: Babylon ruit, ædificatur Jerusalem civitas sancta Dei. Ululate. HIER. Quia nulla anima apud Deum insanabilis, consilium dat eis qui possunt, etc., usque ad sed quia noluit curari, satisfaciunt boni medici et dicunt:
**51:9 Curavimus. ORIG. Vide ne quando angelis præcipiat Deus languenti animæ tuæ medicamina conficere, etc., usque ad profert Deus judicium suum ad humiliandum quod exaltatum est.
††51:16 Qui levat nubes, id est prædicatores et prophetas, qui nos a calore futuri judicii defendunt imbre eloquii sui, cum futura depromunt. Fulgura. Prædicatores prophetarum fulgura sunt, cum inimicos percutiunt: pluviæ, cum devotos a peccatis abluunt, et imbrem salutis infundunt: unde spirituales germinent fructus, et in maturam messem coalescant. Et producit ventos de thesauris. Venti sunt apostoli, quorum prædicatio percurrit mundum tanquam ventus celerrimus: de quibus alibi dicitur: Sagittas suas ardentibus effecit Psal. 7.. Ipsis enim ventis pennæ propter discursus celeritatem tribuuntur; unde: Volavit super pennas ventorum Ibid. 11..
‡‡51:17 Stultus factus est. Bene post subversionem Babylonis reprehendit fabricatores idolorum, quia per stultitiam humanæ mentis facta sunt opera vana et risu digna: quia nec spiritus in eis, nec vox, nec ulla efficacia: unde nec se, nec cultores suos in die visitationis liberare possunt. Confusus est. RAB. Demonstrata subversione Babylonis, redit propheta ad auctorem tanti judicii: quia non est potestas nisi a Deo, qui dominatur in regno hominum, et cui voluerit dabit illud.
§§51:25 Ecce ego, etc. Mons pestifer, Nabuchodonosor, et regnum Chaldæorum; vel diabolus, qui alibi mons caliginosus, propter tenebras erroris, dicitur. Et dabo te. Ad hunc montem pertinent Judæi, hæretici, blasphemi, et omnes impii, qui perdurant in malitia, nec convertuntur ut fiant lapides vivi in ædificio Dei.
***51:30 Cessaverunt, etc. Veniente Cyro et Dario cessavit robur Babylonis et principum ejus.
†††51:33 Filia Babylonis, etc. Fuit plebs Babylonis, quando per potentiam regni et divitiarum abundantiam triturabat et conterebat gentes: sed tempus messionis ejus venit cum cogitur recipere quod gessit, de qua ex persona Judaicæ plebis consequenter dicitur: Comedit me et devoravit me Nabuchodonosor, rex Babylonis. Et desertum faciam mare, etc. RAB. Mystice mare hujus sæculi significat turbulentiam, quod Dominus desertum ponit. Faciet enim cessare luxum ejus, et dissipabuntur iniqui, qui confusioni errorum vitiorumque deserviebant.
‡‡‡51:41 Quomodo capta est Sesach. RAB. Sesach, byssus sacci, vel manus sacci interpretatur: sicut Babylon confusio, etc., usque ad ut egrediantur de societate eorum, ne cum illis pereant.
§§§51:45 Egredimini de medio ejus. ID. Qui vult animam suam salvam facere, etc., usque ad sed in meditatione legis ejus et exercitio virtutum strenui.
*51:52 Propterea, etc. ID. Enumerat plagas Babylonis superventuras et optimatibus ejus, ducibus et magistratibus, et omni populo, etc., usque ad Exite de illa, populus meus, ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis Apoc. 18., etc.
†51:64 Sic submergetur Babylon. Nam secundum historiam Babylon in Euphraten mersa est, quamvis in solitudinem redacta. Sed spiritualis Babylonis æternum interitum prædicit, quæ in profundum inferni cum principe diabolo demergetur. Unde Joannes: Sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon Apoc. 18..