11
Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.*Erat autem. Dum moratur trans Jordanem, infirmatur Lazarus, et mittunt ad eum sorores illuc. Istæ sorores Lazari figura sunt Judæorum in æterna beatitudine jam receptorum, qui pro fratre sanando, id est pro reliquis in tenebris ignorantiæ adhuc errantibus, Domino supplicant ex notissima actione. Languens Lazarus. Lazarus figura est Judæorum qui infirmi erant in fide Christi: Martha et Maria significant doctrinam bonorum Judæorum. (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.Ecce quem amas, etc. Lazarus, per quem peccator significatur, qui a Domino amatur, quia non venit vocare justos, sed peccatores. Sorores, peccatoris sunt bonæ cogitationes, quæ pro peccatis dissolvendis orant. Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.Pro gloria Dei, etc. Id est, ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum. Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.§Diligebat. Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;**Duobus diebus. Ut quatriduum impieretur. Prima enim die quo nuntiatum est ei, mortuus est languidus trans Jordanem; per duos dies mansit, ecce tres: quarto autem die venit. deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum.††Eamus in Judæam. Mystice: Significat fidem redituram ad Judæos in fine per Eliam et Enoch. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?‡‡Dicunt ei discipuli. Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: Absit a te, Domine, non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi, culpatur de suo. Redi post me, Satana, quia sapis non quæ Dei, sed quæ hominis sunt. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quæ diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur. Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:§§Nonne duodecim sunt horæ. HIER. Dies Christus, et aliter dies apostoli, quomodo Christus, etc., usque ad ipsi intelliguntur duodecim apostoli. 10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. 12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.***Ut credatis. Non quod modo inciperent credere, sed ut robustius crederent. Semper enim fides eorum miraculis augebatur. 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. 17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.†††Et invenit. AUG. Mystice: Quatuor sunt dies mortis. Nascitur homo, etc., usque ad sed nec tales relinquit misericordia. 18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) 19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: 22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.‡‡‡Sed et nunc scio. Hoc scio, quia potes suscitare si vis, quod tuo relinquo arbitrio, non autem præsumo, neque rogo ut suscites, quæ nescio an sit utilis fieri resurrectio. 23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. 24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:§§§Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est. 26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? 27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. 28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.*Silentio. Quia si audissent Judæi eam vocatam fuisse a Jesu, non sequeretur, et ita non viderent miraculum. Sed quia putaverunt eas ad sepulcrum fratris ituras, secuti sunt. Et vocat te. Causa brevitatis in verbis Marthæ ostendit non prius dictum, id est quod Dominus Mariam vocaverit. 29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum; 30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31 Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.Secuti sunt. Hæc ideo evangelista narrare curavit, ut videamus quæ occasio fecerit ut plures haberet testes resurrectio quatriduani. 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. 33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,Infremuit spiritu. Nota potestatem: Ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit, sicut omnia hujusmodi suscepit, quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans quæ bona Dei accepit, quæ mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur: Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se. 34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.§Ubi posuistis eum? Qui absens scivit mortuum, scit et ubi sit sepultus, sed sic dicens, se quasi nescire perditum hominem significat; unde dicitur: Non novi vos Matth. 7.. Et: Ubi est Adam? Gen. 3. 35 Et lacrimatus est Jesus. 36 Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. 37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? 38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.**Jesus ergo, etc. Difficultatem ostendit vivificationis talis peccatoris. Erat autem spelunca. Moraliter: Unusquisque peccator mole peccatorum pressus et sua lege gravatus, et consuetudine sua mala jam fetens, alios exemplo suo malo aperte corrumpit: sorores, cogitationes aliquæ, quia quandoque cogitans se male fecisse, dolet. 39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.††Domine, jam fetet. Timebat remoto lapide potius fetorem excitari, quam fratrem resuscitari. 40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? 41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.‡‡Sea propter populum, etc. His verbis se gloriam Patris quærere, sicut in aliis operibus ostendit. Nam quia secundum hominem minor erat Patre, ab eo petit suscitationem Lazari, et ideo se exauditum dicit, et hoc propter circumstantes, ut sic crederent Dei Filium. 43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.§§Voce magna. Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malæ consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum pœnitet. 44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.***Et statim prodiit. Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando pœnitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. Solvite eum. Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi. 45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. 46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. 47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.†††Credent in eum. Et venient Romani. Et quia sentiebant doctrinam ejus esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet. Et venient Romam. De temporalibus timent, non de æternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt, gentem suam perdiderunt ubique dispersi. 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, 50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. 51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,‡‡‡Hoc a semetipso. AUG. Nota etiam malos per spiritum prophetiæ prædicere futura, etc., usque ad quod non licet nisi summo sacerdoti, ut de Zacharia legitur. 52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.§§§Pro gente. Judæorum, scilicet in qua erant oves, hoc tantum Caiphas. Sed quia noverat evangelista esse alias oves, addidit: Sed ut filios Dei qui erant dispersi congregare. Filii prædestinatione, sicut et oves in Isræl, nondum enim erant, quia nondum crediderant. 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. 54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. 55 Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.*Proximum autem. Imminente Pascha figurali in quo jam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Judæos de eo occidendo, et ipse appropinquat passionis loco. 56 Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

*11:1 Erat autem. Dum moratur trans Jordanem, infirmatur Lazarus, et mittunt ad eum sorores illuc. Istæ sorores Lazari figura sunt Judæorum in æterna beatitudine jam receptorum, qui pro fratre sanando, id est pro reliquis in tenebris ignorantiæ adhuc errantibus, Domino supplicant ex notissima actione. Languens Lazarus. Lazarus figura est Judæorum qui infirmi erant in fide Christi: Martha et Maria significant doctrinam bonorum Judæorum.

11:3 Ecce quem amas, etc. Lazarus, per quem peccator significatur, qui a Domino amatur, quia non venit vocare justos, sed peccatores. Sorores, peccatoris sunt bonæ cogitationes, quæ pro peccatis dissolvendis orant.

11:4 Pro gloria Dei, etc. Id est, ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum.

§11:5 Diligebat. Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus.

**11:6 Duobus diebus. Ut quatriduum impieretur. Prima enim die quo nuntiatum est ei, mortuus est languidus trans Jordanem; per duos dies mansit, ecce tres: quarto autem die venit.

††11:7 Eamus in Judæam. Mystice: Significat fidem redituram ad Judæos in fine per Eliam et Enoch.

‡‡11:8 Dicunt ei discipuli. Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: Absit a te, Domine, non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi, culpatur de suo. Redi post me, Satana, quia sapis non quæ Dei, sed quæ hominis sunt. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quæ diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.

§§11:9 Nonne duodecim sunt horæ. HIER. Dies Christus, et aliter dies apostoli, quomodo Christus, etc., usque ad ipsi intelliguntur duodecim apostoli.

***11:15 Ut credatis. Non quod modo inciperent credere, sed ut robustius crederent. Semper enim fides eorum miraculis augebatur.

†††11:17 Et invenit. AUG. Mystice: Quatuor sunt dies mortis. Nascitur homo, etc., usque ad sed nec tales relinquit misericordia.

‡‡‡11:22 Sed et nunc scio. Hoc scio, quia potes suscitare si vis, quod tuo relinquo arbitrio, non autem præsumo, neque rogo ut suscites, quæ nescio an sit utilis fieri resurrectio.

§§§11:25 Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.

*11:28 Silentio. Quia si audissent Judæi eam vocatam fuisse a Jesu, non sequeretur, et ita non viderent miraculum. Sed quia putaverunt eas ad sepulcrum fratris ituras, secuti sunt. Et vocat te. Causa brevitatis in verbis Marthæ ostendit non prius dictum, id est quod Dominus Mariam vocaverit.

11:31 Secuti sunt. Hæc ideo evangelista narrare curavit, ut videamus quæ occasio fecerit ut plures haberet testes resurrectio quatriduani.

11:33 Infremuit spiritu. Nota potestatem: Ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit, sicut omnia hujusmodi suscepit, quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans quæ bona Dei accepit, quæ mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur: Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se.

§11:34 Ubi posuistis eum? Qui absens scivit mortuum, scit et ubi sit sepultus, sed sic dicens, se quasi nescire perditum hominem significat; unde dicitur: Non novi vos Matth. 7.. Et: Ubi est Adam? Gen. 3.

**11:38 Jesus ergo, etc. Difficultatem ostendit vivificationis talis peccatoris. Erat autem spelunca. Moraliter: Unusquisque peccator mole peccatorum pressus et sua lege gravatus, et consuetudine sua mala jam fetens, alios exemplo suo malo aperte corrumpit: sorores, cogitationes aliquæ, quia quandoque cogitans se male fecisse, dolet.

††11:39 Domine, jam fetet. Timebat remoto lapide potius fetorem excitari, quam fratrem resuscitari.

‡‡11:42 Sea propter populum, etc. His verbis se gloriam Patris quærere, sicut in aliis operibus ostendit. Nam quia secundum hominem minor erat Patre, ab eo petit suscitationem Lazari, et ideo se exauditum dicit, et hoc propter circumstantes, ut sic crederent Dei Filium.

§§11:43 Voce magna. Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malæ consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum pœnitet.

***11:44 Et statim prodiit. Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando pœnitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. Solvite eum. Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi.

†††11:48 Credent in eum. Et venient Romani. Et quia sentiebant doctrinam ejus esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet. Et venient Romam. De temporalibus timent, non de æternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt, gentem suam perdiderunt ubique dispersi.

‡‡‡11:51 Hoc a semetipso. AUG. Nota etiam malos per spiritum prophetiæ prædicere futura, etc., usque ad quod non licet nisi summo sacerdoti, ut de Zacharia legitur.

§§§11:52 Pro gente. Judæorum, scilicet in qua erant oves, hoc tantum Caiphas. Sed quia noverat evangelista esse alias oves, addidit: Sed ut filios Dei qui erant dispersi congregare. Filii prædestinatione, sicut et oves in Isræl, nondum enim erant, quia nondum crediderant.

*11:55 Proximum autem. Imminente Pascha figurali in quo jam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Judæos de eo occidendo, et ipse appropinquat passionis loco.