*12:1 Venit in Bethaniam. Ideo prius Bethaniam venit, ut resuscitatio Lazari altius memoriæ omnium traderetur, et inexcusabiles Judæi confunderentur, tractantes de morte tanti suscitatoris.
†12:3 Maria ergo. Pretiosum unguentum fit de nardo maxime de spicis, hic autem dicitur pistici a loco unde erat. Et interpretatur fidelis, non alia admixtione corrupti. Dixit ergo unus. Judas etsi malus tamen inter apostolos numeratur, ut doceamur malos tolerare, ne corpus Christi dividamus, et malos bonis non obesse.
‡12:6 Non quia, etc. Quantum ad suam intentionem ad eum non pertinebat de egenis, quia non curabat de ipsis, non quia commissum esset ei dispensare pauperibus. Loculos habens, etc. Cui ministrant angeli, loculos habet in sumptus pauperum, condescendens infirmis.
§12:7 Sinite illam. Novit furem, sed non prodit, docens tolerare malos. Tantum obsequium Mariæ commendat, ostendens quod esset moriturus, et ad sepeliendum aromatibus ungendus. Ideo Mariæ cui non licuit mortuum ungere, datum est viventem officio funeris donare, unde secundum Marcum dicitur, quod habuit, id est potuit, hoc fecit, prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
**12:8 Me autem non semper habetis. Corporali præsentia. Vel non habebitis, tu Juda et qui sunt hujusmodi, quia si mali jam communicant sacramentis, postea tamen non habent Dominum ut boni.
††12:9 Et venerunt. Curiositas hos, non charitas adduxit. Nos econtra, si cognoscimus Jesum obedientis animæ domum in qua habitet invenisse, veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum quem in anima suscitatum videmus, sed ut bonam vitam imitemur, et per hoc ad visionem Jesu perveniamus.
‡‡12:10 Cogitaverunt. Quia non poterant occultare vel negare miraculum, stulte volunt occidere, quasi non possit suscitare occisum qui suscitavit defunctum.
§§12:12 In crastinum. Ecce oves ex Isræl veniunt ad pastorem. Rami sunt laudes significantes victoriam superaturi diabolum et mortem.
***12:13 Clamabant. AUG. Osanna vox obsecrantis magis indicans affectum quam rem aliquam significans, sicut interjectiones. Rex Isræl. Rex non terreno more, quod parum est, sed quia regit, et ad mentes, et ad regna cœlorum ducit, et est miserationis non indignationis.
†††12:15 Noli timere, filia. In reprobo populo erat filia Sion, id est, Jerusalem, scilicet oves quæ devote occurrunt venienti, quibus divinitus dicitur: Agnoscite quem laudatis, et ne timeatis cum patitur qui est vestra redemptio. Pullus in quo nemo sederat, populus est gentium qui legem Dei non acceperat.
‡‡‡12:19 Ecce totus. Per passionem et resurrectionem totum mundum redemit, et secutus est eum. Et quid mirum si mundus post eum vadit per quem factus est mundus?
§§§12:21 Hi ergo accesserunt. Ostendit gentes per prædicationem apostolorum conversas.
*12:23 Jesus autem. De Judæis erant, qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini; modo gentiles quærunt videre, ecce duo parietes concurrentes. Dicit itaque angularis lapis. Venit hora ut clarificetur. Hæc non est clarificatio de istis volentibus videre, sed occasione horum annuntiat venturam plenitudinem gentium eo in cœlis glorificato. Sed hanc altitudinem glorificationis præcedit humilitas passionis, unde: Amen, amen dico vobis, etc. Ubi se dicit granum mortificandum et multiplicandum, ad quam passionem jam exhortatus subdit: Qui amat animam suam, etc. Nisi granum frumenti. AUG. Ipse est frumentum quo vivere debet fidelis anima. Granum, de quo spiritualis seges debet surgere. Cum sint multa grana seminum, nulli se comparat nisi frumento, unde mos cœpit Ecclesiæ de hoc solo grano confici corpus Domini.
†12:25 Qui amat. AUG. Qui amat in hac vita, perdit in futuro quod magis congruit, unde subdit: Qui odit animam, etc. Non amat, sed odit animam in hoc mundo, qui diligendo Deum, potius quam in eum peccet eligit occidi.
‡12:26 Si quis mihi ministrat. Pretium operis quo illi ministratur est esse cum illo, sine quo nusquam bene est esse, et cum quo nusquam male est esse, unde et apertius subdit, si quis mihi ministrat.
§12:27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Prædicta passione et ad eam supposita exhortatione quasi data voce fortitudinis suæ subdit affectum infirmitatis nostræ quam vere suscepit, sed ex voluntate pro nobis ne de hac infirmitate desperemus: in qua etiam docet quid dicere debeamus, et quo confugere. Quasi dicat: Conturbatur anima mea, quid dicam? quo confugiam? quem invocem? in quem sperem? in Patrem qui salvat, cui voluntatem meam propono, quia propterea ut hæc patiar veni in hanc horam, unde et clarificatio mihi sic fit et in membris meis.
**12:28 Pater, clarifica. Salvationem quæro, sed passionem non recuso, propter quam passionem clarifica me quod est gloria tui nominis.
††12:30 Non propter me vox. Ostendit hanc vocem non sibi indicasse quod sciebat, sed eis quibus indicari oportebat.
‡‡12:31 Nunc judicium est. Discretionis scilicet, quod est ante ultimum damnationis, quia nunc per passionem jure diaboli destructo multi liberabuntur, unde exponendo subjungit: Patior, turbor, et per hæc, etc. Ejicietur. A redemptis expelletur, prædicantibus apostolis plene expelletur qui olim a paucis etsi extra tentetur, non lædit intus.
§§12:34 Et quomodo tu, etc. Quomodo in cruce morietur? Hoc enim eum dixisse putabant quod facere cogitabant. Filium hominis. Quia hoc memoriter tenebant, quod sæpe dixerat se Filium hominis, non quod hic dixisset, si exaltatus fuerit Filius hominis. Quis est iste Filius hominis? Si enim Christus est, manet in æternum. Si manet in æternum, quomodo exaltabitur a terra, id est, morietur in cruce?
***12:35 Ambulate. Id est, totum intelligite, et moriturum Christum ut redimat victurum in æternum in cœlo quo perducat. Vel dum Christum vobiscum habetis ne tenebræ ignorantiæ et mortis perpetuæ vos comprehendant. Nescit quo vadat. Qui non credit mortem Christi, nescit quo vadit, sed offendit in petram scandali, quod est Christus, Judæis contemnentibus et irridentibus mortuum.
†††12:36 Dum lucem habetis. Id est, dum aliquid veri intelligitis de æternitate Christi, credite in veritatem addendo de humilitate, ut renascamini in veritate. Ab eis. Non ab his qui credere incœperant, sed ab his qui invidebant. Quod abscondit se, nostræ infirmitati consuluit, non suæ potestati derogavit.
‡‡‡12:38 Ut sermo Isaiæ impleretur. Quem omnibus modis impleri necesse est, non tamen necessitate faciendum, sed voluntate, præscivit enim Deus et prædixit, non credituros et peccaturos, non tamen cœgit ad hoc, sed ut fit sic præscivit et prædixit.
§§§12:39 Non poterant. AUG. Non quod non possunt homines mutari in melius, sed quandiu tales non possunt credere.
*12:43 Gloriam Dei. Ideo crux in fronte credentium, ubi est sedes verecundiæ, figitur, ut de nomine Christi nullus erubescat, et magis gloriam Dei quam hominum quærat.
†12:44 Jesus. Aliis non credentibus, aliis vero credentibus, vel palam cum palmis et laudibus, vel in occulto jam appropinquante sua passione, clamat Jesus qui latebat quandiu passio non erat complenda. Qui credit in me. Quia homo apparebat, et Deus in homine latebat, ne putarent eum hoc tantum esse quod videbant, vult se credi talem et tantum qualis et quantus pater est.
‡12:45 Et qui me videt, videt et eum qui, etc. Usque adeo nihil distat inter me et eum, ut qui videt me videat eum. Hæc visio non carnalis, sed intellectualis est mundo corde. Qui videt me. Non ait non videt me, sed eum qui me misit, sicut dixit, qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quia illud dixit, ne sicut videbatur crederetur tantum Filius hominis; hoc autem dixit, ut crederetur æqualis Patri. Neutrum horum diceret alius missus, id est apostolus, quia tantum servus. Potest autem dicere alia Filio communia, ut qui audit vel recipit me audit eum et recipit qui me misit, quia Dominus honoratur in servo et Pater in Filio.
§12:46 Ego lux. De alio non dicitur: Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat, cæteri ut illuminati sunt lux, quia vita eorum lucet hominibus. Sermo quem locutus sum. Manifeste dicit se judicaturum in novissimo die, quia ipse est sermo Patris qui seipsum locutus est, seipsum annuntiavit.
**12:49 Mandatum. Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset: sed dum verbum et sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit: sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam, quia gignendo vitam, dedit esse vitam, quæ sine vitio fuit.
††12:50 Et scio. Cum dicat mandatum esse vitam æternam, et ipse sit vita æterna, aperte dicit se mandatum Dei. Quæ ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Intelligentibus mentibus, ut est nata veritas ex Pater, sed sic loquitur veritas intus sine sono, sicut dixit ei Pater ut crederent homines quod nondum possunt intelligere, ex ore carnis verba sonuerunt, quæ prolata et litteris signata, nos ad ipsam veritatem aliquatenus erigunt.