14
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.*Non turbetur cor vestrum, etc. AUG. Ne autem mortem tanquam hominis timerent, et ideo turbarentur, etc., usque ad alia claritas lunæ, alia claritas stellarum. In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.In domo, etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum cœlorum, sunt homines justi, in quibus sunt multæ differentiæ inter se. Et hæ sunt mansiones ipsius domus. AUG. Modo justi sunt regnum Dei et regnum cœlorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re. Si quo minus, etc. Id est, si non prædestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora prædestinavit, tunc modo præpararem, id est, prædestinarem, quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum præsentialiter aliquid prædestinare. ID. Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et hæc multitudo mansionum est. Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.Et si abiero. ID. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo, et sic paratur locus. ID. Fides quæ non videt credit, nam si videret, etc., usque ad desiderium dilectionis, præparatio est mansionis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis.§Et quo ego vado. Hoc dictum est secundum quosdam qui sciebant et Filium et Patrem. Thomas vero etsi putaret se nescire, convincitur per hoc quod ipsum novit, et viam scire et vitam, id est, Filium et Patrem. De istis scientibus subditur: Amodo cognoscetis eum per me cognitum, et vidistis eum in corde, dum me per omnia similem ei vidistis. Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire?**Dicit ei Thomas, etc. Quo et qua itur, dixit eos scire qui non mentitur, sed Thomas dicit eos utrumque nescire, nesciens eos scire, sed Christus convincit eos scire, quia si eum sciebant, et ipse est via, viam sciebant, et si ipsum sciebant, et ipse est veritas et vita, tunc sciebant veritatem et vitam ad quam vadit: ipse ergo per se viam, ad se veritatem et vitam et ad Patrem, quia cum Patre unum est, vadit. Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.††Si cognovissetis me. Quia dixerat, nullum venire ad Patrem, nisi per se, qui est inseparabiliter idem cum Patre, ne quærerent quis est Pater, ostendit ex se noto nosci Patrem, quod nondum quidam cognoverant, quos arguit dicens: Si cognovissetis, etc. Et vidistis eum. Ut de duobus omnino similibus dicitur: Si istum vidisti, illum vidisti; viderant ergo quam simillimum Filium, sed monendi erant, ut talem etiam Patrem intelligerent, et non dissimilem. Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?‡‡Quomodo tu dicis. Et cum omnino similis. Quomodo tu dicis, etc. Quasi diceret: Video quo animo dicas, non quæris alterum similem, sed putas meliorem. A meipso. Quia non sum a meipso qui loquor: ei tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. 10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. 11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? 12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.§§Qui credit in me. Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quæ ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora. Opera quæ ego facio. Non tamen ex se, sed ex me. Non est servus major domino. Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum. Majora horum. AUG. Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque æqualis potentiæ, hoc est majoris misericordiæ. 13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. 14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. 15 Si diligitis me, mandata mea servate:***Si diligitis me. Quomodo monet diligere et servare mandata, ut accipiant spiritum, quem nisi habeant non possunt diligere et servare? Sed quod habebant minus occulte, accepturi erant amplius manifeste, ut eis innotesceret quod habebant. 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,†††Et ego rogabo Patrem. THEOPH. Rogabo, hoc est, obsecrabo Patrem et alium Paracletum mittet vobis, etc., usque ad quod omnino superveniat eis Spiritus paracletus ejusque gratia condescendens, illis dicit: Rogabo Patrem. 17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.‡‡‡Quia non videt, etc. Non habent spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate. Et in vobis. Erit in vobis, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere, ut hospes apud alium visibiliter, sed in eis cognosci potest, non ab aliis. 18 Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.§§§Non relinquam. Non ita dabitur Spiritus pro me, ut ego etiam non sim vobiscum. Orphani Græce, pupilli Latine est. 19 Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.*Adhuc modicum et mundus. Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio. 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.Et vos in me et ego in vobis. Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; sed tunc cognoscetur per speciem, quando hæc conjunctio perficietur quæ modo inchoatur. 21 Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.Qui habet, etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo. Et ego diligam eum. Ad hoc diligam, ut manifestem, quia et nunc diligit, sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus, ut mereamur quod post capiamus. Et manifestabo ei. Qui habet meum mandatum, ille me cognoscit, et hoc est ibi: Manifestabo ei meipsum. Sed præmittit causam mandati, quia diligit me, et qui me diligit, Pater meus diliget eum, et quia Pater, tunc ego diligam eum, et inde est manifestatio. 22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo?§Dicit ei Judas, etc. Audito quod mundus modo videbit eum, sed ipsi videbunt, pro omnibus quæsiturus quærit Judas causam hujus discretionis. Hæc autem causa est secundum responsionem Domini, dilectio, per quam solam et non per aliam discernitur gens sancta a non sancta. 23 Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;**Ad eum veniemus. Venit Deus ad hominem, dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, obediendo, intuendo, capiendo; Deus venit subveniendo, illuminando, implendo. Et mansionem, etc. Charitas facit habitare in domo in qua Pater et Filius facit mansionem, unde et dabit manifestationem de qua ille quæsierat. 24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris. 25 Hæc locutus sum vobis apud vos manens.††Hæc locutus sum vobis. Hæc de mansione in dilectoribus suis in quo significatur Ecclesia futura spiritualis, in qua beati, a quibus non recedit. Apud vos manens. Hic Ecclesia præsens corporalis in qua visitat liberando, et redit. 26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.‡‡Paracletus. Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit. Ille vos. Quia etsi Filius doceat nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem. Ille vos docebit omnia. Docebit quæ dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul. 27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.§§Pacem relinquo vobis. Iturus ad Patrem. Pacem, etc. Et repetens de eodem. Pacem meam do. Et hoc est quod Propheta dicit: Pacem super pacem Isa. 27.. Pax est in hoc sæculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi omnia aperta et laus unicuique I Cor. 4.. In illo autem et ab illo est utraque pax. Ipse enim est pax nostra Ephes. 2., et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc sæculo est nostra, quæ est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet. Non turbetur. Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus præsens sum. 28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.***Si diligeretis. AUG. Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Gauderetis, etc. Quia humanæ naturæ congratulandum est, quæ levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant cæteri. Credatis. Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hæc diceret parva erat, et cum moreretur, nulla. 29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. 30 Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.†††Et in me, etc. Noluit Dominus habere quod perderet; pauper venit ne haberet diabolus quod auferret. 31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.

*14:1 Non turbetur cor vestrum, etc. AUG. Ne autem mortem tanquam hominis timerent, et ideo turbarentur, etc., usque ad alia claritas lunæ, alia claritas stellarum.

14:2 In domo, etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum cœlorum, sunt homines justi, in quibus sunt multæ differentiæ inter se. Et hæ sunt mansiones ipsius domus. AUG. Modo justi sunt regnum Dei et regnum cœlorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re. Si quo minus, etc. Id est, si non prædestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora prædestinavit, tunc modo præpararem, id est, prædestinarem, quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum præsentialiter aliquid prædestinare. ID. Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et hæc multitudo mansionum est.

14:3 Et si abiero. ID. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo, et sic paratur locus. ID. Fides quæ non videt credit, nam si videret, etc., usque ad desiderium dilectionis, præparatio est mansionis.

§14:4 Et quo ego vado. Hoc dictum est secundum quosdam qui sciebant et Filium et Patrem. Thomas vero etsi putaret se nescire, convincitur per hoc quod ipsum novit, et viam scire et vitam, id est, Filium et Patrem. De istis scientibus subditur: Amodo cognoscetis eum per me cognitum, et vidistis eum in corde, dum me per omnia similem ei vidistis.

**14:5 Dicit ei Thomas, etc. Quo et qua itur, dixit eos scire qui non mentitur, sed Thomas dicit eos utrumque nescire, nesciens eos scire, sed Christus convincit eos scire, quia si eum sciebant, et ipse est via, viam sciebant, et si ipsum sciebant, et ipse est veritas et vita, tunc sciebant veritatem et vitam ad quam vadit: ipse ergo per se viam, ad se veritatem et vitam et ad Patrem, quia cum Patre unum est, vadit.

††14:7 Si cognovissetis me. Quia dixerat, nullum venire ad Patrem, nisi per se, qui est inseparabiliter idem cum Patre, ne quærerent quis est Pater, ostendit ex se noto nosci Patrem, quod nondum quidam cognoverant, quos arguit dicens: Si cognovissetis, etc. Et vidistis eum. Ut de duobus omnino similibus dicitur: Si istum vidisti, illum vidisti; viderant ergo quam simillimum Filium, sed monendi erant, ut talem etiam Patrem intelligerent, et non dissimilem.

‡‡14:9 Quomodo tu dicis. Et cum omnino similis. Quomodo tu dicis, etc. Quasi diceret: Video quo animo dicas, non quæris alterum similem, sed putas meliorem. A meipso. Quia non sum a meipso qui loquor: ei tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit.

§§14:12 Qui credit in me. Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quæ ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora. Opera quæ ego facio. Non tamen ex se, sed ex me. Non est servus major domino. Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum. Majora horum. AUG. Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque æqualis potentiæ, hoc est majoris misericordiæ.

***14:15 Si diligitis me. Quomodo monet diligere et servare mandata, ut accipiant spiritum, quem nisi habeant non possunt diligere et servare? Sed quod habebant minus occulte, accepturi erant amplius manifeste, ut eis innotesceret quod habebant.

†††14:16 Et ego rogabo Patrem. THEOPH. Rogabo, hoc est, obsecrabo Patrem et alium Paracletum mittet vobis, etc., usque ad quod omnino superveniat eis Spiritus paracletus ejusque gratia condescendens, illis dicit: Rogabo Patrem.

‡‡‡14:17 Quia non videt, etc. Non habent spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate. Et in vobis. Erit in vobis, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere, ut hospes apud alium visibiliter, sed in eis cognosci potest, non ab aliis.

§§§14:18 Non relinquam. Non ita dabitur Spiritus pro me, ut ego etiam non sim vobiscum. Orphani Græce, pupilli Latine est.

*14:19 Adhuc modicum et mundus. Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.

14:20 Et vos in me et ego in vobis. Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; sed tunc cognoscetur per speciem, quando hæc conjunctio perficietur quæ modo inchoatur.

14:21 Qui habet, etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo. Et ego diligam eum. Ad hoc diligam, ut manifestem, quia et nunc diligit, sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus, ut mereamur quod post capiamus. Et manifestabo ei. Qui habet meum mandatum, ille me cognoscit, et hoc est ibi: Manifestabo ei meipsum. Sed præmittit causam mandati, quia diligit me, et qui me diligit, Pater meus diliget eum, et quia Pater, tunc ego diligam eum, et inde est manifestatio.

§14:22 Dicit ei Judas, etc. Audito quod mundus modo videbit eum, sed ipsi videbunt, pro omnibus quæsiturus quærit Judas causam hujus discretionis. Hæc autem causa est secundum responsionem Domini, dilectio, per quam solam et non per aliam discernitur gens sancta a non sancta.

**14:23 Ad eum veniemus. Venit Deus ad hominem, dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, obediendo, intuendo, capiendo; Deus venit subveniendo, illuminando, implendo. Et mansionem, etc. Charitas facit habitare in domo in qua Pater et Filius facit mansionem, unde et dabit manifestationem de qua ille quæsierat.

††14:25 Hæc locutus sum vobis. Hæc de mansione in dilectoribus suis in quo significatur Ecclesia futura spiritualis, in qua beati, a quibus non recedit. Apud vos manens. Hic Ecclesia præsens corporalis in qua visitat liberando, et redit.

‡‡14:26 Paracletus. Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit. Ille vos. Quia etsi Filius doceat nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem. Ille vos docebit omnia. Docebit quæ dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.

§§14:27 Pacem relinquo vobis. Iturus ad Patrem. Pacem, etc. Et repetens de eodem. Pacem meam do. Et hoc est quod Propheta dicit: Pacem super pacem Isa. 27.. Pax est in hoc sæculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi omnia aperta et laus unicuique I Cor. 4.. In illo autem et ab illo est utraque pax. Ipse enim est pax nostra Ephes. 2., et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc sæculo est nostra, quæ est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet. Non turbetur. Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus præsens sum.

***14:28 Si diligeretis. AUG. Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Gauderetis, etc. Quia humanæ naturæ congratulandum est, quæ levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant cæteri. Credatis. Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hæc diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.

†††14:30 Et in me, etc. Noluit Dominus habere quod perderet; pauper venit ne haberet diabolus quod auferret.