15
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.*Ego sum vitis vera. Et me præcedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturæ vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. Et Pater, etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolæ, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.Propter sermonem, etc. Non ait: propter aquam baptismi, quia et ipsa sine verbo est solum aqua, per verbum fit sacramentum. Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.Ego sum, etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Ego sum vitis, vos palmites. Mihi quasi viti adhærentes. Qui manet in me. Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Et ego in eo. Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Hic fert. Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.§Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.**Et verba. Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quæ præcipit et diligimus quæ promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohæret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Petetis. Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quæ sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.††In hoc clarificatus, etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est: In hoc, etc. Ut fructum plurimum. Sicut non æqualitatem ostendit nostræ naturæ et suæ, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio. Efficiamini. Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex præceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur æqualitas, sed similitudo dans eis æternam æternitatem. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. 10 Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. 11 Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.‡‡Ut gaudium. Gaudium Dei de nobis qui præscivit et prædestinavit semper est plenum, in nobis incipit ex fide, crescit imo et perficietur in resurrectione. 12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.§§Hoc est præceptum, etc. Et supra de dilectione proximo, sed repetitio est confirmatio: ibi tamen dicit: Mandatum do, quasi non ante fuerit; hic autem, hoc est quasi non aliud sit. Ibi Novum, ne in vetustate remaneamus, hic, Meum, ne contemnatur. 13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.***Majorem hac. Diffinit plenitudinem mutuæ dilectionis quam habere præcipit. 14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. 15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.†††Jam non dicam. Commendata dilectione addit quod dignationis est, ut bonos servos (qui sciunt faciendo quæ præcipit) dicat amicos, et eis tollit nomen servi, qui est ex timore foras mittendo, qui nescit quid faciat Dominus. Quia cum aliquid facit, sic extollitur quasi ipse faciat, non dominus. 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17 Hæc mando vobis: ut diligatis invicem.‡‡‡Hæc manao, etc. Hic ostendit quis sit fructus quem dixerat, pro quo et dabit Pater quod petimus, qui et hoc dedit, ut diligamus. Ut diligatis. AUG. Merito sæpe dilectionem commendat, quasi sola præcipienda sit sine qua non possunt cætera, quæ sine cæteris non potest haberi. Pro hac autem patienter debemus sustinere etiam omnia adversa mundi. Unde subdit: 18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.§§§Si mundus. Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quæ tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam. 19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.*Mundus quod suum. Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet malis. 20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi. 21 Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me. 22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.Si non venissem. Hic expressius Judæos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. Excusationem, etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt Rom. 2.. De peccato. Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quæ videntes oderunt et me et Patrem. 23 Qui me odit, et Patrem meum odit. 24 Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.§Quæ nemo, etc. AUG. Quod pavit tot millia de paucis, quod super aquas ivit, etc., usque ad et quia ipse per seipsum fecit, nemo sine eo. Oderunt, etc. Judæi dicunt se diligere Deum et tamen nescientes oderunt, quia qui volunt esse mali nolunt esse veritatem qua damnantur. Et sicut oderunt suam pœnam, oderunt veritatem quæ irrogat pœnam, nescientes eum esse veritatem. Et si oderunt veritatem, oderunt eum de quo nata est veritas, et ita Patrem nescientes de eo natam veritatem oderunt. 25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.**Quia odio. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum. 26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;††Cum autem. Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. Quem ego mittam. Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi cœna fuerat. Qui a Patre. Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus. 27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

*15:1 Ego sum vitis vera. Et me præcedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturæ vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. Et Pater, etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolæ, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum.

15:3 Propter sermonem, etc. Non ait: propter aquam baptismi, quia et ipsa sine verbo est solum aqua, per verbum fit sacramentum.

15:5 Ego sum, etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Ego sum vitis, vos palmites. Mihi quasi viti adhærentes. Qui manet in me. Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Et ego in eo. Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Hic fert. Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset.

§15:6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.

**15:7 Et verba. Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quæ præcipit et diligimus quæ promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohæret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Petetis. Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quæ sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.

††15:8 In hoc clarificatus, etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est: In hoc, etc. Ut fructum plurimum. Sicut non æqualitatem ostendit nostræ naturæ et suæ, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio. Efficiamini. Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex præceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur æqualitas, sed similitudo dans eis æternam æternitatem.

‡‡15:11 Ut gaudium. Gaudium Dei de nobis qui præscivit et prædestinavit semper est plenum, in nobis incipit ex fide, crescit imo et perficietur in resurrectione.

§§15:12 Hoc est præceptum, etc. Et supra de dilectione proximo, sed repetitio est confirmatio: ibi tamen dicit: Mandatum do, quasi non ante fuerit; hic autem, hoc est quasi non aliud sit. Ibi Novum, ne in vetustate remaneamus, hic, Meum, ne contemnatur.

***15:13 Majorem hac. Diffinit plenitudinem mutuæ dilectionis quam habere præcipit.

†††15:15 Jam non dicam. Commendata dilectione addit quod dignationis est, ut bonos servos (qui sciunt faciendo quæ præcipit) dicat amicos, et eis tollit nomen servi, qui est ex timore foras mittendo, qui nescit quid faciat Dominus. Quia cum aliquid facit, sic extollitur quasi ipse faciat, non dominus.

‡‡‡15:17 Hæc manao, etc. Hic ostendit quis sit fructus quem dixerat, pro quo et dabit Pater quod petimus, qui et hoc dedit, ut diligamus. Ut diligatis. AUG. Merito sæpe dilectionem commendat, quasi sola præcipienda sit sine qua non possunt cætera, quæ sine cæteris non potest haberi. Pro hac autem patienter debemus sustinere etiam omnia adversa mundi. Unde subdit:

§§§15:18 Si mundus. Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quæ tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam.

*15:19 Mundus quod suum. Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet malis.

15:20 Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.

15:22 Si non venissem. Hic expressius Judæos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. Excusationem, etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt Rom. 2.. De peccato. Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quæ videntes oderunt et me et Patrem.

§15:24 Quæ nemo, etc. AUG. Quod pavit tot millia de paucis, quod super aquas ivit, etc., usque ad et quia ipse per seipsum fecit, nemo sine eo. Oderunt, etc. Judæi dicunt se diligere Deum et tamen nescientes oderunt, quia qui volunt esse mali nolunt esse veritatem qua damnantur. Et sicut oderunt suam pœnam, oderunt veritatem quæ irrogat pœnam, nescientes eum esse veritatem. Et si oderunt veritatem, oderunt eum de quo nata est veritas, et ita Patrem nescientes de eo natam veritatem oderunt.

**15:25 Quia odio. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.

††15:26 Cum autem. Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. Quem ego mittam. Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi cœna fuerat. Qui a Patre. Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus.