22
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:*Respondens, etc. Nunquid Deo. GREG., in Job., l. 16. Qui contra veritatis verba deficiunt, etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur; unde Eliphaz beati Job sermonibus pressus, ea dicit quæ nullus ignorat; ait enim: Nunquid Deo comparari? In comparatione etenim Dei scientia, etc., usque ad quasi descendendo subjungit. [Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ? Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?Quid prodest? In omni quippe quod bene agimus, etc., usque ad adhuc adjungit Eliphaz quod nullus ignorat. Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,Nunquid timens arguet te? Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Deus ex timore nos arguat, et ex metu contra nos judicium suum proponat? Nunquid tibi arguet? Qui verba sua metiri nesciunt, ad otiosa dicta dilabuntur. et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?§Et non propter malitiam tuam plurimam. A verbis otiosis, etc., usque ad sed semper ad deteriora descendat. Nam sequitur. Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.**Abstulisti enim pignus. Hæc ad litteram aperta sunt, etc., usque ad vel dona spiritualia perdunt, qui ad te veniunt. Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.††Viduas. Dicunt hæretici plebes, etc., usque ad pro peccatis dicunt retribui er? Et hoc est, Propterea circumdatus es laqueis. 10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. 11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?‡‡Et putabas te. Quasi diceret, etc., usque ad sicut unda super undam. 12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?§§An non cogitas quod Deus. Quasi, an ideo, etc., usque ad quia stulto judicio solos se sapientes putant. 13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. 14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat. 15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,***Nunquid semitam? Sicut semita Redemptoris humilitas, ita semita sæculorum superbia. Sæculorum itaque semitam viri iniqui calcant, qui per hujus vitæ desideria in elatione perambulant. 16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?†††Qui sublati sunt ante tempus suum; nisi quod omnes. Qui præsentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium æternum. Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Iniqui dum præsentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversæ constructioni. 17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, 18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me.‡‡‡Cum ille implesset. Malorum domos Dominus implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat. Quorum sententia procul. Hoc etiam Job, etc., usque ad optat esse malorum dissimilis. 19 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos:§§§Videbunt justi, iniquorum interitum. Et lætabuntur. Cum districto judici perfecta jam securitate inhæserint. Nunc enim reprobos prospiciunt et gemunt. 20 nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis?*Nonne succisa. Hic iniqui erecti sunt, etc., usque ad vel a conspectu judicis ad gehennam pertrahuntur. Et reliquias eorum devoravit. Quia et si hic carnem relinquant, in resurrectione recipient, ut in carne ardeant in qua peccaverunt. 21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.Acquiesce igitur. Culpa superbiæ est, docere meliorem, quod sæpe hæretici faciunt catholicis. 22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. 23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.Si reversus fuerit. Quia a justitiæ ædificatione destructus es. Et longe facies. Corpus animæ accipitur tabernaculum et mens cogitationum. Et est sensus: Si ad Deum post errata revertaris, in cogitatione et in opere mundaberis. 24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.§Dabit pro terra. Per terram infirmitas actionis, per silicem fortitudo signatur, per torrentes aureos doctrina intimæ claritatis. Ad se ergo conversis pro terra dat silicem robusti operis, et pro silice torrentes aureos. Pro. Quia pro robusto opere doctrinam multiplicat claræ prædicationis. BEDA. Hoc dicit, quod si propitiato sibi Domino, etc., usque ad sunt argentum igne examinatum. 25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.**Eritque Omnipotens contra. Ibid. Sæpe cum sacris eloquiis intendimus, malignorum spirituum insidias graviter toleramus. Et est sensus: dum malignos spiritus a te repulerit, divini in te eloquii talentum lucidum excrescet. 26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.††Tunc super. Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius epulis sacræ Scripturæ satiari. Et elevabis ad Deum. Ad Deum levare faciem, est cor ad sublimia investiganda attollere. 27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.‡‡Et vota tua reddes. Qui vota vovit, sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati pœna hoc agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur: cum vero ea, quæ obsistit, culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur. 28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.§§Decernes. Res decernitur et venit, cum virtus, quæ ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur. Et veniet. Eadem promittunt hæretici afflictis, si eos sequantur. Et in viis. In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suæ claritatis aspergere. 29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.***Qui enim humiliatus. Quia qui se humiliat, exaltabitur. Et qui. Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbiæ in oculis esse solet. 30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.]†††Salvabitur innocens. Quia quando hic pervenit gratia ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur.

*22:1 Respondens, etc. Nunquid Deo. GREG., in Job., l. 16. Qui contra veritatis verba deficiunt, etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur; unde Eliphaz beati Job sermonibus pressus, ea dicit quæ nullus ignorat; ait enim: Nunquid Deo comparari? In comparatione etenim Dei scientia, etc., usque ad quasi descendendo subjungit.

22:3 Quid prodest? In omni quippe quod bene agimus, etc., usque ad adhuc adjungit Eliphaz quod nullus ignorat.

22:4 Nunquid timens arguet te? Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Deus ex timore nos arguat, et ex metu contra nos judicium suum proponat? Nunquid tibi arguet? Qui verba sua metiri nesciunt, ad otiosa dicta dilabuntur.

§22:5 Et non propter malitiam tuam plurimam. A verbis otiosis, etc., usque ad sed semper ad deteriora descendat. Nam sequitur.

**22:6 Abstulisti enim pignus. Hæc ad litteram aperta sunt, etc., usque ad vel dona spiritualia perdunt, qui ad te veniunt.

††22:9 Viduas. Dicunt hæretici plebes, etc., usque ad pro peccatis dicunt retribui er? Et hoc est, Propterea circumdatus es laqueis.

‡‡22:11 Et putabas te. Quasi diceret, etc., usque ad sicut unda super undam.

§§22:12 An non cogitas quod Deus. Quasi, an ideo, etc., usque ad quia stulto judicio solos se sapientes putant.

***22:15 Nunquid semitam? Sicut semita Redemptoris humilitas, ita semita sæculorum superbia. Sæculorum itaque semitam viri iniqui calcant, qui per hujus vitæ desideria in elatione perambulant.

†††22:16 Qui sublati sunt ante tempus suum; nisi quod omnes. Qui præsentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium æternum. Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Iniqui dum præsentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversæ constructioni.

‡‡‡22:18 Cum ille implesset. Malorum domos Dominus implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat. Quorum sententia procul. Hoc etiam Job, etc., usque ad optat esse malorum dissimilis.

§§§22:19 Videbunt justi, iniquorum interitum. Et lætabuntur. Cum districto judici perfecta jam securitate inhæserint. Nunc enim reprobos prospiciunt et gemunt.

*22:20 Nonne succisa. Hic iniqui erecti sunt, etc., usque ad vel a conspectu judicis ad gehennam pertrahuntur. Et reliquias eorum devoravit. Quia et si hic carnem relinquant, in resurrectione recipient, ut in carne ardeant in qua peccaverunt.

22:21 Acquiesce igitur. Culpa superbiæ est, docere meliorem, quod sæpe hæretici faciunt catholicis.

22:23 Si reversus fuerit. Quia a justitiæ ædificatione destructus es. Et longe facies. Corpus animæ accipitur tabernaculum et mens cogitationum. Et est sensus: Si ad Deum post errata revertaris, in cogitatione et in opere mundaberis.

§22:24 Dabit pro terra. Per terram infirmitas actionis, per silicem fortitudo signatur, per torrentes aureos doctrina intimæ claritatis. Ad se ergo conversis pro terra dat silicem robusti operis, et pro silice torrentes aureos. Pro. Quia pro robusto opere doctrinam multiplicat claræ prædicationis. BEDA. Hoc dicit, quod si propitiato sibi Domino, etc., usque ad sunt argentum igne examinatum.

**22:25 Eritque Omnipotens contra. Ibid. Sæpe cum sacris eloquiis intendimus, malignorum spirituum insidias graviter toleramus. Et est sensus: dum malignos spiritus a te repulerit, divini in te eloquii talentum lucidum excrescet.

††22:26 Tunc super. Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius epulis sacræ Scripturæ satiari. Et elevabis ad Deum. Ad Deum levare faciem, est cor ad sublimia investiganda attollere.

‡‡22:27 Et vota tua reddes. Qui vota vovit, sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati pœna hoc agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur: cum vero ea, quæ obsistit, culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur.

§§22:28 Decernes. Res decernitur et venit, cum virtus, quæ ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur. Et veniet. Eadem promittunt hæretici afflictis, si eos sequantur. Et in viis. In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suæ claritatis aspergere.

***22:29 Qui enim humiliatus. Quia qui se humiliat, exaltabitur. Et qui. Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbiæ in oculis esse solet.

†††22:30 Salvabitur innocens. Quia quando hic pervenit gratia ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur.