*23:1 Respondens autem Job dixit: Nunc quoque in amaritudine. GREG. Mens justi in amaritudine est semper, etc., usque ad qui per dulces sermones seducere quærunt.
†23:2 Et manus plagæ meæ. Manus autem plagæ est fortitudo percussionis, sed quia ex adversitatibus, justi plus sitiunt faciem auctoris, sequitur:
‡23:3 Quis mihi tribuat. Electi, cum contra votum quælibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est, quod subdit: Inveniam illum. Ut est: quod modo differt Deus, ut plus desideretur. Et veniam usque ad solium ejus. Solium sunt angeli, etc., usque ad dum meliora disponere Deum vident, unde: Ponam coram Deo judicium. Coram Deo judicium ponere, etc., usque ad occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat, considerare.
§23:4 Os meum replebo. Quia dum examen judicis contra se contemplatur, amare se pœnitentiæ invectione persequitur.
**23:5 Ut sciam verba quæ, etc. Cum enim culpas pœnitendo persequimur, quid nobis de eis judex in suo examine dicere possit invenimus, quod nescit, quia mala sua negligit.
††23:6 Nolo multa fortitudine contendat. Quis enim in examine inveniri justus valeat, si secundum suæ fortitudinis majestatem vitam hominum discutiat Deus: quamlibet enim justus si districte judicatur, mole magnitudinis premitur, unde subdit: Nec magnitudinis. Quasi diceret: Si secundum fortitudinem suam mecum contenderet, mole sua me premeret. Et nota, quia dum fortitudinem vitat, infirmitatem incarnationis optat, unde subdit:
‡‡23:7 Proponat æquitatem. Mediator Dei et hominum, etc., usque ad absolutionis meæ judicium victor excludam.
§§23:8 Si ad orientem. Ibid. Ac si dicat: Filium incarnatum, etc., usque ad Sed nec in his omnibus plene se anima cognoscit, unde:
***23:10 Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.
†††23:11 Vestigia ejus secutus est. Beatus Job in futura operatione, etc., usque ad quasi ad exemplum sibi propositum recurrit.
‡‡‡23:12 Et in sinu meo abscondi. In sinu cordis verba oris ejus abscondimus, quoniam mandata ejus non transitorie, sed implenda opere audimus, et si verba in opere prodeunt, latent tamen in corde. Si intus non elevatur animus, sed si laus extra quæritur, tunc sermo Dei in sinu non occultatur.
§§§23:13 Ipse enim solus est. Principaliter et immutabiliter. Solus enim per se est, qui omnia agit, in quibus est ipse timendus, non quæ patimur. De cujus immutabilitate subdit: Et nemo avertere. Quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Et anima ejus. Ea ipsa vis qua cuncta disponit, anima illius appellatur.
*23:14 Cum expleverit. Explet in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed multa similia præsto sunt ei, quia si ferire cogitat, adhuc invenitur, ubi plaga crescat.
†23:15 Et idcirco a facie. Rectitudinis pavore concutitur, cum se reddentis rationibus conspicit non esse idoneum, si districte judicetur.
‡23:16 Deus mollivit. Virtutem ergo suæ fortitudinis non sibi, sed auctori tribuit. Conturbavit me. Nunquam secura sunt corda justorum, sed turbata timore judicis, quæ tamen consolantur donis quæ acceperunt, unde: Non enim perii. Flagella justorum vel præterita purgant, vel futura peccata avertunt, quod non in Job, sed virtus augetur.
§23:17 Non enim. Ille in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur.