*13:1 ADAMAN., hom. 16 in Jos. Presbyteri et seniores non pro longæva vita dicuntur, etc., usque ad sicut in omnibus princeps est, quia caput omnium est. Terraque. ID. Alia littera: Et terra relicta est multa valde. Superius dictum est, etc., usque ad qui vero ex necessitate subjicietur, cum novissimus inimicus destruetur mors, non erit in gratia.
†13:6 Universique. ADAM., hom. 16. Cum plurimas gentes enumerasset Jesus, de solis Sidoniis dixit: Et omnes Sidonios ego exterminabo a facie filiorum Isræl. Sidonii vero interpretantur venatores. Hi sunt dæmones de quibus dicit Propheta: Laqueos paraverunt pedibus meis Psal. 56.. Istos exterminat Dominus, ut non sit qui laqueos tendat et retia ad decipiendas animas: et requiescat unusquisque sub vite sua et sub ficu sua.
‡13:7 Et nunc. Post hoc autem legitur quia Moses dedit hæreditatem quibusdam, et postea Jesus secundum præceptum Domini distribuit hæreditatem. Per Mosen, legem intellige: qui secundum legem vixerunt, primi hæreditatem receperunt, sed extra terram promissionis. Cumque eam accepissent, non eam possident, neque dividunt inter se; sed exspectant usquequo eis per Jesum distribuatur in sortem. Hinc Apostolus ait: Hi omnes testimonium habentes per fidem nondum consecuti sunt promissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarentur Hebr. 11.. Habent igitur jam promissionem suam et requieverunt, digni judicati per Mosen capere hæreditatem suam, sed adhuc pugnant pro his qui sub Jesu militant. Omnes enim Patres qui ante nos dormierunt, pugnant nobiscum et orationibus adjuvant, unde: Ablinget synagoga illa hanc synagogam, sicut ablingit vitulus herbam viridem de campo. Synagoga enim Domini quæ nos præcessit, ore et lingua consumet omnem contrariam synagogam, id est, orationibus consumet adversarios nostros. Orationibus ergo et verbi Dei meditatione et opere et sensu recto pugnandum est. ADAM., hom. 17. Sicut umbræ exemplari deserviunt cœlestium, etc., usque ad per Jesum accipiunt hæreditatem. Tribui. Levitis autem neque Moses dedit hæreditatem, neque Jesus. Quia ipse Deus est hæreditas eorum. Hi sunt forte qui in Ecclesia, virtute animi et meritorum gratia alios præcedunt. Hi sunt forte, qui in populo salvandorum sapientiæ et scientiæ operam tribuunt et mentem suam puram custodiunt, et omnibus præclaris virtutibus excolunt et simpliciores docent quomodo veniant ad salutem: horum hæreditas ipse Dominus est, qui est sapientia, quam præ cæteris omnibus dilexerunt.
§13:15 Tribui filiorum Ruben, etc. ID. Invenio tamen aliquam differentiam in his quæ Moyses distribuit, etc., usque ad: Cæcus cæco ducatum præbens in foveam cadet cum eo.
**13:32 Hanc. ADAM., hom. 18 in Jos. Discamus ex lege, etc., usque ad: Jesus et Eleazar simul ad dividendam terram.