*14:2 Sorte omnia dividentes, etc. ISID. Deletis gentibus, Josue sorte dividit populis terram promissionis: Christus quoque a facie fidelium suorum, gentes, id est gentilium errorum spiritus, ejecit, et sorte divisit terram, unicuique propria dona tribuens.
†14:3 Duabus. ID. Moses trans Jordanem duabus tantum tribubus, usque ad perfectio ergo et summa omnium bonorum, in Spiritu sancto est. Absque. ID. Levitæ non accipiunt hæreditatem terræ, etc., usque ad ut possint dicere: Dominus pars hæreditatis, etc. Psal. 15.
‡14:4 Nec acceperunt. ID. Habitacula Levitis, etc., usque ad qui dispensatione omnium vivunt.
§14:6 Locutus. ADAM., hom. 18. Caleb primum hæreditatem accepit a Jesu, usque ad ipse enim omnia edocuit et aperuit; ipse revelavit Paulo, quia lex spiritualis esset. Nosti. ID. Hoc est quod dixit Dominus, etc., usque ad quia omnia sapienter scripsit.
**14:11 Sic valens. Sanctus enim similiter valet, et in præsentibus, et in præteritis; et in novis, et in veteribus; in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod dicit valere se sub Jesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet.
††14:12 Da ergo. Nihil humile, nihil dejectum sanctus requirit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magnæ et munitæ, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones, in quibus confidunt impii. In quo. ADAM., hom. 18. Civitates et muri, sunt impiorum dogmata, etc., usque ad sicut effectus est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, in Christo Jesu.
‡‡14:15 Et terra cessavit, etc. ADAM., homil. 19 in Jos. Non est hoc scriptum in distributione Moysi, sed in distributione Jesu. Si ergo vis dignus effici, qui hæreditatem consequaris a Jesu, oportet te prius omnia bella finire et in pace consistere, ut de carnis tuæ terra dicatur: quia cessavit terra a bellis.