11
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:*Locutus est Dominus. ISICH. Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi. ID. Dixit Dominus ad Nœ: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum Gen. 9., etc. In Genesi quoque dictum est: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona Gen. 1.. Hic autem quædam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judæorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis præceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animæ rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quæ comeduntur exprimit comedentes. Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.Omne quod habet, etc. ISID. In piscibus quidquid pinnulas et squamas non habet, abominabile est: aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi, et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adjiciuntur. Pinnulas quoque conjungit et squamas; quicunque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Si quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita cœlestis: qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere. Moraliter. GREG. Pisces qui pinnulas habent et squamas, dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electæ animæ figurantur, quæ solæ in cœlestis Ecclesiæ corpus transeunt; quæ pinnulis virtutum fultæ per cœleste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi æris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt. Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. 10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,Quidquid pinnulas, etc. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum squama auferri non potest, quia nec verbo Dei squamas ignorantiæ deponunt, nec cultrum spiritus suscipiunt: et quamvis in mari baptismi inveniantur, vel in pœnitentiæ fluminibus, abominabiles sunt tamen in his quæ moventur et vivunt in aquis, quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt. 11 execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.§Carnes. RAB. in Levit. Cum suem prohibet, etc., usque ad quærentes tenebras noctis. 12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. 13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum,**Hæc sunt quæ de avibus, etc. ISICH. Quæ ad contemplativorum vitam pertinent, adjungit, etc., usque ad mulierculas peccatis oneratas. 14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,††Vulturem juxta genus suum. ID. Qui bellis gaudet. Unde sequitur exercitum, expectans cadavera mortuorum: non debet enim alieno luctu pasci, qui dat operam contemplationi. 15 et omne corvini generis in similitudinem suam, 16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum:‡‡Struthionem. Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et sæcularibus negotiis se implicantes Job XXXIX; II Tim. 2.. Noctuam. Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent. Nycticorax. In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia Gal. 5.. Larum. Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur. Accipitrem. Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur. Mergulum et ibin. Hæc longi colli sunt, et cibum ex profunditate terræ vel aquæ ut dicitur trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse. 17 bubonem, et mergulum, et ibin, 18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, 19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.§§Upupam. Hæc lugubris est et luctum amans. Sæculi autem tristitia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere I Thess. 5.. Vespertilio. Quæ circa terram volat, pennis pro pedibus utitur: quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur. 20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.***Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inhærent concupiscentiis, etiamsi in quatuor pedibus ambulent, id est si evangelicam prædicationem simulent, quæ vocat ad pœnitentiam; quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt. 21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,†††Quidquid autem ambulat, etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulant II Cor. 10., sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis Matth. 9.. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Judæi in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur: Crura eorum recta, et pennati pedes eorum Ezech. 1.. 22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.‡‡‡Brucus. Qui exsilit, sed minus quam attacus, vel locusta, quæ magis exsiliunt. Tales sunt, qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem. Ophiomachus. Qui pugnat cum serpentibus, nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis ejus Apoc. 12.. 23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis: 24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.§§§Ut portet. Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce Isa. 5.: laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat. 26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.*Omne animal quod. ISICH. Nullum peccatum præterit lex; quæcunque in Evangelio prohibentur Legis ænigmatibus exprimuntur, ut in ore duorum testium stet omne verbum Matth. 18., et in utraque lege laudes Deum, et, sicut prohibet, fugias malum. 27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.Quod ambulat super manus, etc. Qui evangelicam conversationem migrat, sed manibus ambulat, turpis, scilicet, lucri causa manus imponens I Tim. 4., hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterum dicas, vel avarum, homicidam et similia: omnibus enim per pravam manus impositionem communicat. 28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis.Qui portaverit hujusmodi cadavera. Falsa dicendo testimonia. dignum dicendo indignum, et mundum immundum. 29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,§Mustela. Ingluviem. Mus enim pro ventris ingluvie nulla vitat pericula. Crocodilus. Qui duræ cutis et malitiosus luto pascitur. 30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.**Chamelæon. Miserescit, et præ infirmitate mansuetum se fingit, cum crudele sit. Talpa. Animal cæcum de terra genitum. Creatur enim, ut aiunt, de terra compluta et lutulenta, sed prius corrupta. 31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:††Qui tetigerit, etc. Si naturaliter essent immunda, immundus esset viventia etiam qui tangeret. Morticina talium actiones sunt, id est, dolus, furtum, duplicitas, et hujusmodi in quibus mors animæ. 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.‡‡Et super quod, etc. ISICH. Admirabili divisione utitur legislator, etc., usque ad tam vas ligneum quam vestimentum. 33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. 34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.§§Omnis cibus, etc. Cibum et potum opera bona intelligit, ideo dixit: Cibus quem comedetis, et liquens quod bibitur, etc. Quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus, quæ sunt in omni vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bonæ actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est, participanti mortem inferens inciderit, et hic immundus erit: bonam enim actionem mala incidens intentio polluit. Si fusa fuerit super eum aqua. AUG., quæst. 37 in Levit. De vase, scilicet quod factum est immundum de morticinis immundis si forte aquam habuit. Aqua. Baptismi: est enim sermo de baptizatis; de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus: Scripsi vobis non commisceri fornicariis I Cor. 3., non utique fornicariis hujus mundi, etc. 35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.***Sive clibani. Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacræ doctrinæ coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur: Moab olla spei meæ Rom. 2.. Chytropodes, etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui prædicant non mœchari, mœchantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et cætera. 36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. 37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.†††Si ceciderit. ISICH. Nihil indiscussum relinquit, etc., usque ad si quodlibet morticinum super eos ceciderit, fiunt immundi. 38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. 39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:‡‡‡Qui cadaver ejus tetigerit, immundus. ISICH. Iniquorum vitam debemus abominari, justorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit, immundus erit, donec pœnituerit. 40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.§§§Qui comederit. Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec pœnituerit. 41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.*Omne quod reptat super terram. Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditandæ legis monendo auditorem, repetit. 42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. 43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. 44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. 45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. 46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, 47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.Et sciatis quid comedere. Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim quæ comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus I Petr. 2., et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea quæ comeduntur, id est quæ nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur: si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam; et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.

*11:1 Locutus est Dominus. ISICH. Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi. ID. Dixit Dominus ad Nœ: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum Gen. 9., etc. In Genesi quoque dictum est: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona Gen. 1.. Hic autem quædam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judæorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis præceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animæ rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quæ comeduntur exprimit comedentes.

11:3 Omne quod habet, etc. ISID. In piscibus quidquid pinnulas et squamas non habet, abominabile est: aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi, et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adjiciuntur. Pinnulas quoque conjungit et squamas; quicunque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Si quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita cœlestis: qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere. Moraliter. GREG. Pisces qui pinnulas habent et squamas, dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electæ animæ figurantur, quæ solæ in cœlestis Ecclesiæ corpus transeunt; quæ pinnulis virtutum fultæ per cœleste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi æris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.

11:10 Quidquid pinnulas, etc. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum squama auferri non potest, quia nec verbo Dei squamas ignorantiæ deponunt, nec cultrum spiritus suscipiunt: et quamvis in mari baptismi inveniantur, vel in pœnitentiæ fluminibus, abominabiles sunt tamen in his quæ moventur et vivunt in aquis, quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt.

§11:11 Carnes. RAB. in Levit. Cum suem prohibet, etc., usque ad quærentes tenebras noctis.

**11:13 Hæc sunt quæ de avibus, etc. ISICH. Quæ ad contemplativorum vitam pertinent, adjungit, etc., usque ad mulierculas peccatis oneratas.

††11:14 Vulturem juxta genus suum. ID. Qui bellis gaudet. Unde sequitur exercitum, expectans cadavera mortuorum: non debet enim alieno luctu pasci, qui dat operam contemplationi.

‡‡11:16 Struthionem. Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et sæcularibus negotiis se implicantes Job XXXIX; II Tim. 2.. Noctuam. Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent. Nycticorax. In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia Gal. 5.. Larum. Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur. Accipitrem. Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur. Mergulum et ibin. Hæc longi colli sunt, et cibum ex profunditate terræ vel aquæ ut dicitur trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.

§§11:19 Upupam. Hæc lugubris est et luctum amans. Sæculi autem tristitia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere I Thess. 5.. Vespertilio. Quæ circa terram volat, pennis pro pedibus utitur: quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur.

***11:20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inhærent concupiscentiis, etiamsi in quatuor pedibus ambulent, id est si evangelicam prædicationem simulent, quæ vocat ad pœnitentiam; quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt.

†††11:21 Quidquid autem ambulat, etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulant II Cor. 10., sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis Matth. 9.. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Judæi in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur: Crura eorum recta, et pennati pedes eorum Ezech. 1..

‡‡‡11:22 Brucus. Qui exsilit, sed minus quam attacus, vel locusta, quæ magis exsiliunt. Tales sunt, qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem. Ophiomachus. Qui pugnat cum serpentibus, nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis ejus Apoc. 12..

§§§11:25 Ut portet. Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce Isa. 5.: laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat.

*11:26 Omne animal quod. ISICH. Nullum peccatum præterit lex; quæcunque in Evangelio prohibentur Legis ænigmatibus exprimuntur, ut in ore duorum testium stet omne verbum Matth. 18., et in utraque lege laudes Deum, et, sicut prohibet, fugias malum.

11:27 Quod ambulat super manus, etc. Qui evangelicam conversationem migrat, sed manibus ambulat, turpis, scilicet, lucri causa manus imponens I Tim. 4., hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterum dicas, vel avarum, homicidam et similia: omnibus enim per pravam manus impositionem communicat.

11:28 Qui portaverit hujusmodi cadavera. Falsa dicendo testimonia. dignum dicendo indignum, et mundum immundum.

§11:29 Mustela. Ingluviem. Mus enim pro ventris ingluvie nulla vitat pericula. Crocodilus. Qui duræ cutis et malitiosus luto pascitur.

**11:30 Chamelæon. Miserescit, et præ infirmitate mansuetum se fingit, cum crudele sit. Talpa. Animal cæcum de terra genitum. Creatur enim, ut aiunt, de terra compluta et lutulenta, sed prius corrupta.

††11:31 Qui tetigerit, etc. Si naturaliter essent immunda, immundus esset viventia etiam qui tangeret. Morticina talium actiones sunt, id est, dolus, furtum, duplicitas, et hujusmodi in quibus mors animæ.

‡‡11:32 Et super quod, etc. ISICH. Admirabili divisione utitur legislator, etc., usque ad tam vas ligneum quam vestimentum.

§§11:34 Omnis cibus, etc. Cibum et potum opera bona intelligit, ideo dixit: Cibus quem comedetis, et liquens quod bibitur, etc. Quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus, quæ sunt in omni vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bonæ actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est, participanti mortem inferens inciderit, et hic immundus erit: bonam enim actionem mala incidens intentio polluit. Si fusa fuerit super eum aqua. AUG., quæst. 37 in Levit. De vase, scilicet quod factum est immundum de morticinis immundis si forte aquam habuit. Aqua. Baptismi: est enim sermo de baptizatis; de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus: Scripsi vobis non commisceri fornicariis I Cor. 3., non utique fornicariis hujus mundi, etc.

***11:35 Sive clibani. Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacræ doctrinæ coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur: Moab olla spei meæ Rom. 2.. Chytropodes, etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui prædicant non mœchari, mœchantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et cætera.

†††11:37 Si ceciderit. ISICH. Nihil indiscussum relinquit, etc., usque ad si quodlibet morticinum super eos ceciderit, fiunt immundi.

‡‡‡11:39 Qui cadaver ejus tetigerit, immundus. ISICH. Iniquorum vitam debemus abominari, justorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit, immundus erit, donec pœnituerit.

§§§11:40 Qui comederit. Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec pœnituerit.

*11:41 Omne quod reptat super terram. Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditandæ legis monendo auditorem, repetit.

11:47 Et sciatis quid comedere. Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim quæ comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus I Petr. 2., et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea quæ comeduntur, id est quæ nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur: si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam; et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.