12
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ.*Mulier si suscepto semine. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Septimana est præsens vita, etc., usque ad nec in futuro purgabitur. Immunda erit. ISICH. Quia scilicet sator immundus, ut hæres Adæ, qui per transgressionem immundus, et ita uxori mistus. Postquam enim exiit de paradiso cognovit uxorem suam, et ita propagatur humanum genus. Septem diebus. ID. Quia Adam, etc., usque ad quando Adam separatus a paradiso in hanc miseriam decidit. Die octavo, etc. ID. Dies octavus, etc., usque ad Inobedientia autem immunditiam nobis sordemque contraxit. Et die octavo circumcidetur infantulus: ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ.Triginta tribus diebus, etc. ID. septem additis, etc., usque ad incertum est enim an feminam, an marem pariant. AUG., quæst. 40 in Levit. Quæ differentia est inter septem dies, etc., usque ad in feminæ octoginta. Omne sanctum non tanget. Quid sanctuarium vult intelligere cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi, et usque ad velum secundi: ultra velum autem, ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum, ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam sæpe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur: In loco sancto edent ea. Illuc forsitan intrabant mulieres dona sua offerentes, quæ altari imponerent. Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti,Cumque expleti fuerint. Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus Psal. 50., etc., Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adæ et Evæ in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato præcepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum. AUG., ubi supra. Nunquid peperisse peccatum est? etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia. Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum secundum Evangelium, quod scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuit agnum manus offerentis, quod satis est magnum. BEDA, in Lev., tom. 2. Dominus noster non solum homo, etc., usque ad et post in cœlestem Jerusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet. qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam.§A profluvio, etc. Tanquam aliquis quærat, unde mundabitur quæ legitime generavit? ait, a profluvio sanguinis sui, hoc est inobedientia, unde immunditia et pœna profluxit, per meditationem et contemplationem legis, cujus negligentia hominibus immunditiam invexit. Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.

*12:2 Mulier si suscepto semine. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Septimana est præsens vita, etc., usque ad nec in futuro purgabitur. Immunda erit. ISICH. Quia scilicet sator immundus, ut hæres Adæ, qui per transgressionem immundus, et ita uxori mistus. Postquam enim exiit de paradiso cognovit uxorem suam, et ita propagatur humanum genus. Septem diebus. ID. Quia Adam, etc., usque ad quando Adam separatus a paradiso in hanc miseriam decidit. Die octavo, etc. ID. Dies octavus, etc., usque ad Inobedientia autem immunditiam nobis sordemque contraxit.

12:4 Triginta tribus diebus, etc. ID. septem additis, etc., usque ad incertum est enim an feminam, an marem pariant. AUG., quæst. 40 in Levit. Quæ differentia est inter septem dies, etc., usque ad in feminæ octoginta. Omne sanctum non tanget. Quid sanctuarium vult intelligere cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi, et usque ad velum secundi: ultra velum autem, ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum, ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam sæpe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur: In loco sancto edent ea. Illuc forsitan intrabant mulieres dona sua offerentes, quæ altari imponerent.

12:6 Cumque expleti fuerint. Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus Psal. 50., etc., Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adæ et Evæ in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato præcepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum. AUG., ubi supra. Nunquid peperisse peccatum est? etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia. Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum secundum Evangelium, quod scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuit agnum manus offerentis, quod satis est magnum. BEDA, in Lev., tom. 2. Dominus noster non solum homo, etc., usque ad et post in cœlestem Jerusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet.

§12:7 A profluvio, etc. Tanquam aliquis quærat, unde mundabitur quæ legitime generavit? ait, a profluvio sanguinis sui, hoc est inobedientia, unde immunditia et pœna profluxit, per meditationem et contemplationem legis, cujus negligentia hominibus immunditiam invexit.