21
Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,*Dixit quoque Dominus ad MoysenNe contaminetur, etc. ISICH. Id est nihil omittat ex his quæ expediat sacerdotem docere, etc., usque ad cohabitantium enim non poterit ignorare peccatum. nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,Nisi tantum in consanguineis. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Super omnem animam quæ mortua est, etc., usque ad minoribus vero aliquid indulgetur. et sorore virgine quæ non est nupta viro: sed nec in principe populi sui contaminabitur. Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.Non radent caput. ID., ibid. Summus autem pontifex, etc., usque ad quibus Christus donavit ut lumen sint. Non radent caput, etc. ISICH. Nimis ægre dolere sacerdotes de mortuis prohibet lex, etc., usque ad ut possit exhortari, arguere, increpare. Non polluent nomen, etc. ID. Quod est magnum in gentibus. Vos autem, dicit Malachias, polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini deserta est Malach. 1.. In peccato enim sacrificii nomen Dei polluunt sacerdotes. Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,§Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem. et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.**Sint ergo sancti, etc. Si sacerdotes datam jam sibi a Deo sanctificationem custodiunt, sanctificant ipsum Deum: qui cum in natura sanctus sit, a participibus gloriæ suæ voluit sanctificari. Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.††Sacerdotis filia, etc. Grave est cujuslibet filiam fornicari, sed maxime sacerdotis, qui debet habere filios subditos in omni castitate. Sacerdotis filia. Synagoga non solum uxor, sed et Dei filia appellatur; sed utrumque depravans, aliena facta est. Unde: Relinquetur filia Sion sicut umbraculum vineæ, etc. Isa. 1.. Et alibi: Fornicata est mater eorum Ose. 2.: quod igne sit exusta, incendii monstrant vestigia. 10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:‡‡Pontifex, etc. Christus magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, qui pro nobis factus est sacerdos et hostia. Consecratæ sunt. Alii sacerdotes in sanguine vituli et arietis consecrabant, vel consummabant, scilicet, manus suas: ipse vero proprio sanguine, crucifixis manibus. Vestimenta non scindet, etc. ISICH. Ex quo enim Verbum caro factum est, etc., usque ad hæc vere sancta sunt indumenta. 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur.§§Ad omnem mortuum, etc. ISICH. LXX: Animam mortuam. Anima quæ peccaverit ipsa morietur Ezech. XVIII; Isa. 53.. Hac morte maxime gentes perierunt, quæ nec legem nec doctrinam habuerunt; sed Christus peccata omnium tulit, et tamen impollutus mansit. AUG. quæst. 81 in Lev. Ad omnem mortuum, etc. LXX: Super omnem animam mortuam non introibit. Quomodo dicat animam mortuam, etc., usque ad quod secundum non prohibuit. 12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.*** ID., quæst. 82. De sanctis non exibit. Dum scilicet eorum funera celebrantur, de sanctis prohibitus est exire, etc., usque ad quod nonnullis diebus non imponebatur incensum. Super patre. ORIG., hom. 14 in Lev. Omnis homo in patre et matre pollutus est, etc., usque ad vel cœlestis matris libertatem indigna peccati servitute maculant. AUG., quæst. 85 in Levit. Quæri potest, etc., usque ad sicut de ipso Aaron Scriptura testatur. Ego Dominus. AUG. quæst. 84. De Moyse etiam dictum est, etc., usque ad nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quia invisibilis præcessit. 13 Virginem ducet uxorem:†††Virginem ducet uxorem. HIERON., epist. ad Fabiolam. Vidua est cujus maritus, etc., usque ad unde: Despondi enim vos uni viro virginem castam, etc. Nolo discipulam conjugemque pontificis quidquam habere veteris hominis. Si consurreximus cum Christo, quæ sursum sunt sapiamus, præteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon qui post baptismum de antiquo matrimonio cogitavit, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit. 14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:‡‡‡Viduam autem et repudiatam, etc. ORIG., hom. 12 in Levit. Qui peccat, abjectus est; etiam si episcopus tacet, vel ignorantia, vel negligentia, non prodest hujusmodi gratia; animam abjectam Christus non ducit uxorem, nec pollutam, quæ scilicet tantum peccatum voluit et optavit, quia magnus pontifex omnino puram requirit animam, quam sibi jungat et unum spiritum efficiat. Qui peccat ad mortem, abjectus est; qui venialiter, pollutus est. Sordidam, etc. Quæ vadit post amatores, scilicet dæmones, qui animam pulchram, id est, ad imaginem Dei factam, adulterare cupiunt. 15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus, qui sanctifico eum. 16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 17 Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,§§§Homo de semine. ISICH. Hæc secundum litteram tantum, etc., usque ad valde per contumeliam refragatur. 18 nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,*Si cæcus ISICH. Lumen contemplationis ignorans, præsentis vitæ tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum. Si claudus. ID. Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat. Si parvo, vel grandi, vel torto naso. ID. Parvo naso est, qui ad tenendum mensuram discretionis idoneus non est: naso enim odores fetoresque dis cernimus. Nasus grandis et tortus, est discretionis immoderata subtilitas, quæ plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem. 19 si fracto pede, si manu,Si fracto pede. ISICH. Qui viam Dei pergere non potest, et boni operis exsors est, non ut claudus, qui saltem cum infirmitate tenebat 20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.Si gibbus. ID. Terrena sollicitudine pressus ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens. Si lippus. Lippus, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In lippis enim pupillæ sanæ sunt, sed humore defluente palpebræ grossescunt, cujus crebra infusione acies etiam pupillæ vitiatur. Si albuginem. ID. Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiæ vel justitiæ cæcatur. Pupilla enim nigra videt, alba non videt: quia sensus humanæ cogitationis si stultum se vel peccatorem intelligit, cognitionem intimæ claritatis apprehendit: si candorem justitiæ vel sapientiæ sibi attribuit, a superna cognitione se excludit. Si jugem scabiem. ID. Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In scabie namque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis tentatio ad operationem prosilit. Si impetiginem in corpore. GREG. Past., part. 1, cap. 11. Impetiginem habet in corpore, etc., usque ad quia per omnia vitia animum supplantat. Radix enim omnium malorum est cupiditas I Tim. 6.. Vel herniosus. Alii, ponderosus, quia scilicet turpitudinem non exercet in opere, sed adhuc continua cogitatione gravatur in mente: qui totis cogitationibus ad lasciviam defluit, tanquam in corde gestans pondus turpitudinis. 21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:§Omnis qui habuerit maculam Quisquis cuilibet horum vitiorum subjicitur, panes Domino offerre prohibetur, ne aliena delicta diluere non valeat, quem adhuc propria delicta devastant. AUG., quæst. 35 in Lev. Ablata est omnis dubitatio, etc., usque ad a quo incensum necesse erat imponi. Oportet sacerdotem esse animo et conversatione immaculatum, quem sicut Moses duodecim maculis juxta LXX mundum esse præcepit: sic Paulus duodecim conservare eum monuit dicens: Non superbum, non iracundum, non vinolentum, etc. I Tim. 2. Est enim Dei dispensator, qui subjectis debet virtutibus præcellere. Hoc quoque in Ecclesia fit si quis maculatus fuerit, et pœnitendo cessaverit, sanctis communicare non prohibetur: ministrare autem, vel ad velum accedere et ad altare non licet. Velum enim et altare corpus Christi est, unde Paulus: Habemus altare de quo comedere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt Hebr. 13.. Et alibi: Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem ejus Hebr. 10.. Et contaminare non debet, etc. Inordinate agendo populum scandalizent, putantes superfluum esse Dei ministerium, et justitiam et judicium. 22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario, 23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. 24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.**Locutus est Moyses, etc. Moysi dignitatem commendat: aliis enim pauca, ipsi vero loquitur Deus omnia, quia justus est et imago Christi est. Nos quoque monet majoribus et perfectioribus attendere, qui continue fruuntur æterna visione.

*21:1 Dixit quoque Dominus ad MoysenNe contaminetur, etc. ISICH. Id est nihil omittat ex his quæ expediat sacerdotem docere, etc., usque ad cohabitantium enim non poterit ignorare peccatum.

21:2 Nisi tantum in consanguineis. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Super omnem animam quæ mortua est, etc., usque ad minoribus vero aliquid indulgetur.

21:5 Non radent caput. ID., ibid. Summus autem pontifex, etc., usque ad quibus Christus donavit ut lumen sint. Non radent caput, etc. ISICH. Nimis ægre dolere sacerdotes de mortuis prohibet lex, etc., usque ad ut possit exhortari, arguere, increpare. Non polluent nomen, etc. ID. Quod est magnum in gentibus. Vos autem, dicit Malachias, polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini deserta est Malach. 1.. In peccato enim sacrificii nomen Dei polluunt sacerdotes.

§21:7 Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem.

**21:8 Sint ergo sancti, etc. Si sacerdotes datam jam sibi a Deo sanctificationem custodiunt, sanctificant ipsum Deum: qui cum in natura sanctus sit, a participibus gloriæ suæ voluit sanctificari.

††21:9 Sacerdotis filia, etc. Grave est cujuslibet filiam fornicari, sed maxime sacerdotis, qui debet habere filios subditos in omni castitate. Sacerdotis filia. Synagoga non solum uxor, sed et Dei filia appellatur; sed utrumque depravans, aliena facta est. Unde: Relinquetur filia Sion sicut umbraculum vineæ, etc. Isa. 1.. Et alibi: Fornicata est mater eorum Ose. 2.: quod igne sit exusta, incendii monstrant vestigia.

‡‡21:10 Pontifex, etc. Christus magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, qui pro nobis factus est sacerdos et hostia. Consecratæ sunt. Alii sacerdotes in sanguine vituli et arietis consecrabant, vel consummabant, scilicet, manus suas: ipse vero proprio sanguine, crucifixis manibus. Vestimenta non scindet, etc. ISICH. Ex quo enim Verbum caro factum est, etc., usque ad hæc vere sancta sunt indumenta.

§§21:11 Ad omnem mortuum, etc. ISICH. LXX: Animam mortuam. Anima quæ peccaverit ipsa morietur Ezech. XVIII; Isa. 53.. Hac morte maxime gentes perierunt, quæ nec legem nec doctrinam habuerunt; sed Christus peccata omnium tulit, et tamen impollutus mansit. AUG. quæst. 81 in Lev. Ad omnem mortuum, etc. LXX: Super omnem animam mortuam non introibit. Quomodo dicat animam mortuam, etc., usque ad quod secundum non prohibuit.

***21:12 ID., quæst. 82. De sanctis non exibit. Dum scilicet eorum funera celebrantur, de sanctis prohibitus est exire, etc., usque ad quod nonnullis diebus non imponebatur incensum. Super patre. ORIG., hom. 14 in Lev. Omnis homo in patre et matre pollutus est, etc., usque ad vel cœlestis matris libertatem indigna peccati servitute maculant. AUG., quæst. 85 in Levit. Quæri potest, etc., usque ad sicut de ipso Aaron Scriptura testatur. Ego Dominus. AUG. quæst. 84. De Moyse etiam dictum est, etc., usque ad nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quia invisibilis præcessit.

†††21:13 Virginem ducet uxorem. HIERON., epist. ad Fabiolam. Vidua est cujus maritus, etc., usque ad unde: Despondi enim vos uni viro virginem castam, etc. Nolo discipulam conjugemque pontificis quidquam habere veteris hominis. Si consurreximus cum Christo, quæ sursum sunt sapiamus, præteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon qui post baptismum de antiquo matrimonio cogitavit, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.

‡‡‡21:14 Viduam autem et repudiatam, etc. ORIG., hom. 12 in Levit. Qui peccat, abjectus est; etiam si episcopus tacet, vel ignorantia, vel negligentia, non prodest hujusmodi gratia; animam abjectam Christus non ducit uxorem, nec pollutam, quæ scilicet tantum peccatum voluit et optavit, quia magnus pontifex omnino puram requirit animam, quam sibi jungat et unum spiritum efficiat. Qui peccat ad mortem, abjectus est; qui venialiter, pollutus est. Sordidam, etc. Quæ vadit post amatores, scilicet dæmones, qui animam pulchram, id est, ad imaginem Dei factam, adulterare cupiunt.

§§§21:17 Homo de semine. ISICH. Hæc secundum litteram tantum, etc., usque ad valde per contumeliam refragatur.

*21:18 Si cæcus ISICH. Lumen contemplationis ignorans, præsentis vitæ tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum. Si claudus. ID. Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat. Si parvo, vel grandi, vel torto naso. ID. Parvo naso est, qui ad tenendum mensuram discretionis idoneus non est: naso enim odores fetoresque dis cernimus. Nasus grandis et tortus, est discretionis immoderata subtilitas, quæ plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem.

21:19 Si fracto pede. ISICH. Qui viam Dei pergere non potest, et boni operis exsors est, non ut claudus, qui saltem cum infirmitate tenebat

21:20 Si gibbus. ID. Terrena sollicitudine pressus ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens. Si lippus. Lippus, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In lippis enim pupillæ sanæ sunt, sed humore defluente palpebræ grossescunt, cujus crebra infusione acies etiam pupillæ vitiatur. Si albuginem. ID. Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiæ vel justitiæ cæcatur. Pupilla enim nigra videt, alba non videt: quia sensus humanæ cogitationis si stultum se vel peccatorem intelligit, cognitionem intimæ claritatis apprehendit: si candorem justitiæ vel sapientiæ sibi attribuit, a superna cognitione se excludit. Si jugem scabiem. ID. Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In scabie namque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis tentatio ad operationem prosilit. Si impetiginem in corpore. GREG. Past., part. 1, cap. 11. Impetiginem habet in corpore, etc., usque ad quia per omnia vitia animum supplantat. Radix enim omnium malorum est cupiditas I Tim. 6.. Vel herniosus. Alii, ponderosus, quia scilicet turpitudinem non exercet in opere, sed adhuc continua cogitatione gravatur in mente: qui totis cogitationibus ad lasciviam defluit, tanquam in corde gestans pondus turpitudinis.

§21:21 Omnis qui habuerit maculam Quisquis cuilibet horum vitiorum subjicitur, panes Domino offerre prohibetur, ne aliena delicta diluere non valeat, quem adhuc propria delicta devastant. AUG., quæst. 35 in Lev. Ablata est omnis dubitatio, etc., usque ad a quo incensum necesse erat imponi. Oportet sacerdotem esse animo et conversatione immaculatum, quem sicut Moses duodecim maculis juxta LXX mundum esse præcepit: sic Paulus duodecim conservare eum monuit dicens: Non superbum, non iracundum, non vinolentum, etc. I Tim. 2. Est enim Dei dispensator, qui subjectis debet virtutibus præcellere. Hoc quoque in Ecclesia fit si quis maculatus fuerit, et pœnitendo cessaverit, sanctis communicare non prohibetur: ministrare autem, vel ad velum accedere et ad altare non licet. Velum enim et altare corpus Christi est, unde Paulus: Habemus altare de quo comedere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt Hebr. 13.. Et alibi: Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem ejus Hebr. 10.. Et contaminare non debet, etc. Inordinate agendo populum scandalizent, putantes superfluum esse Dei ministerium, et justitiam et judicium.

**21:24 Locutus est Moyses, etc. Moysi dignitatem commendat: aliis enim pauca, ipsi vero loquitur Deus omnia, quia justus est et imago Christi est. Nos quoque monet majoribus et perfectioribus attendere, qui continue fruuntur æterna visione.