22
Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.*Quæ ipsi offerunt, etc. Quæ obtulerunt scilicet sacerdotibus, per eos Domino offerenda. Nota sanctificationis genus quod fit voto et devotione offerentis; sed utrum homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est. Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.Omnis homo qui accesserit, etc. Quasi, non solum a ministerio et mystico officio abstineat, sed nec tangat quæ oblata sunt, mundus enim ad munda debet accedere. Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,Qui fuerit leprosus, etc. Non sensibilem leprosum abominatur, qui invitus patitur, sed spiritualem: quod ibi exponit: Qui tetigerit immundum super mortuo, sive, juxta LXX: Omnem immunditiam animæ, id est peccatum. Ex quo, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Si quis sacerdotum semine fluxerit, usque ad nullius alterius more teneatur. et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus, immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua, et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus. Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.§Custodiant, etc. Præcepta Domini custodientibus ea causa sunt justificationis et salutis; transgredientibus vero, peccati et mortis, et præcipue in perceptione sanctorum. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, etc. I Cor. 11. 10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.**Inquilinus sacerdotis, etc. ISICH. Qui non pure nec diligenter in Ecclesia versatur, tanquam migraturus, scilicet gloriæ aut quæstus causa, tanquam mercenarius memoratur: qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ Joan. 10.. 11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis. 12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.††Cuilibet ex populo nupta. ID. Non sufficit in fide Christi nutriri: permanere et crescere in ea debemus; nec alienigenarum cuilibet, id est alienæ a Deo doctrinæ, vel legi vel actioni commisceri: nec quia de patribus sumus fidelibus, ideo de sanctis præsumamus, sed ubi et ipsi fideles persistamus. 13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. 14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.‡‡Qui comederit de sanctificatis, etc. ISICH. Sancta sanctorum, etc., usque ad Unde Salomon: Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ posita sunt ante te Prov. 23.. Addet quintam, etc. LXX: Super ipsum. Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso, vel super ipsum addi jubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur, quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit; nec solum gustum producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his quæ superna sunt suspicemur. Et dabit sacerdoti in sanctuarium. ISICH. Sanctificationem mystici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia translationem vero sacerdoti oportet dari: quia per ejus virtutem et sermonem sanctificata sunt quæ videntur, ut omnes excedant sensus. 15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino:§§Filiorum Isræl. Fidelem populum significat, qui per hoc mysterium Deum videt: et quicunque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitiæ nostræ conspersionis: ideo recte ex nostris subsistit primitiis. 16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos. 17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:***Locutus est Dominus, etc. ISICH. Non solum sacerdotes, etc., usque ad aliter enim non suscipietur. 18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,†††Homo de domo Isræl, etc. Ad litteram quoque, si offeras bovem vel ovem aut capram, aut aliquid hujusmodi, sacerdotibus primitias dando, vel pauperes pascendo, vel divina ædificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendo ideo enim holocaustum dicitur, impolluta sit hæc oblatio; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem quæ est ex rapina, injustitia, avaritia, et hujusmodi. 19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris: 20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile. 21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.‡‡‡Homo qui obtulerit, etc. Præcepit oblationem populi mundam esse: adjungit quales ministri debeant esse et offerre. Pacificorum, etc. Quæ valeant ad salutem et pacem: etsi non possit perfecte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et hujusmodi. Stella enim differt a stella in claritate I Cor. 15.. 22 Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.§§§Si cæcum fuerit, etc. Qui Deum ignorat et ejus ministerium, nec aliis potest exponere; unde circa se et circa alios, et circa ministerium, negligenter agit. Unde: Videte quoniam omnes nesciverunt, universi canes muti, non valentes latrare Isa. 56.. Si fractum. Pede vel manu: cujus actio scilicet vel voluntas debilis est vel distorta, non est dignus salute et sacris altaribus. Si cicatricem. Detractorem notat: pessimus enim hic moribus et asperrimum vulnus non facile mitigatur. Si papulas. LXX: linguam incisam: qui scilicet propter sordidam vitam perdidit docendi fiduciam; unde David: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? etc. Psal. XLIX. Scabiem vel impetiginem. Fornicator significatur, qui maculat corpus suum. Qui enim fornicatur, in corpus suum peccat I Cor. 6.. Non offeretis ea Domino. LXX: Non offerent hæc Domino: tales enim ministerio altaris non sunt offerendi. Sacrificium pacificorum non addit sicut superius, ut de ministris altaris hoc dici intelligamus qui holocaustum debent esse, et vitam perfectam et consummatam agere. Aure et cauda amputatis, etc. Aure amputatus est, qui inobediens est, qui verbis turpibus delectatur, bona aversatur. Voluntarie, etc. Talis enim vel mandata operatur, et dicitur bos; vel simplex est, et ovis appellatur. Ideo non omnino adversamur, aut in parte inimici deputamus, sed docemus et exhortamur. Vel tusis, etc. Qui illatis tentationibus cedit, et animæ fortitudinem perdit. Non enim oportet hæc pati, nec cedere hosti affligenti. Unde: Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus Psal. 41.? Ablatisque. Qui una actione prava quasi cultro seipsum abscindit a conjunctione Dei, privatus prole virtutis et signis virilitatis: alter enim est qui paulatim conteritur. 23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest. 24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. 25 De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea. 26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.*Bos ovis et capra. ISICH. Mater omnium natura est, etc., usque ad unde Salomon: Ante mortem non laudes hominem Eccli. 11.. 28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis.Non immolabuntur. ISICH. Legale pascha significat, quia hæc Moyses in die paschatis tradidit immolanda Judæis, dicens: Immolabis pascha Domino Deo tuo; oves, etc. Deut. 16.: hoc pascha celebrare non possunt qui verum susceperunt. Una die, etc. ID. Quia vetus pascha tempus suum habuit, etc., usque ad: In crastino Christum crucifixerunt. 29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, 30 eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. 31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus. 32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos, 33 et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.

*22:2 Quæ ipsi offerunt, etc. Quæ obtulerunt scilicet sacerdotibus, per eos Domino offerenda. Nota sanctificationis genus quod fit voto et devotione offerentis; sed utrum homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est.

22:3 Omnis homo qui accesserit, etc. Quasi, non solum a ministerio et mystico officio abstineat, sed nec tangat quæ oblata sunt, mundus enim ad munda debet accedere.

22:4 Qui fuerit leprosus, etc. Non sensibilem leprosum abominatur, qui invitus patitur, sed spiritualem: quod ibi exponit: Qui tetigerit immundum super mortuo, sive, juxta LXX: Omnem immunditiam animæ, id est peccatum. Ex quo, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Si quis sacerdotum semine fluxerit, usque ad nullius alterius more teneatur.

§22:9 Custodiant, etc. Præcepta Domini custodientibus ea causa sunt justificationis et salutis; transgredientibus vero, peccati et mortis, et præcipue in perceptione sanctorum. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, etc. I Cor. 11.

**22:10 Inquilinus sacerdotis, etc. ISICH. Qui non pure nec diligenter in Ecclesia versatur, tanquam migraturus, scilicet gloriæ aut quæstus causa, tanquam mercenarius memoratur: qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ Joan. 10..

††22:12 Cuilibet ex populo nupta. ID. Non sufficit in fide Christi nutriri: permanere et crescere in ea debemus; nec alienigenarum cuilibet, id est alienæ a Deo doctrinæ, vel legi vel actioni commisceri: nec quia de patribus sumus fidelibus, ideo de sanctis præsumamus, sed ubi et ipsi fideles persistamus.

‡‡22:14 Qui comederit de sanctificatis, etc. ISICH. Sancta sanctorum, etc., usque ad Unde Salomon: Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ posita sunt ante te Prov. 23.. Addet quintam, etc. LXX: Super ipsum. Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso, vel super ipsum addi jubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur, quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit; nec solum gustum producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his quæ superna sunt suspicemur. Et dabit sacerdoti in sanctuarium. ISICH. Sanctificationem mystici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia translationem vero sacerdoti oportet dari: quia per ejus virtutem et sermonem sanctificata sunt quæ videntur, ut omnes excedant sensus.

§§22:15 Filiorum Isræl. Fidelem populum significat, qui per hoc mysterium Deum videt: et quicunque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitiæ nostræ conspersionis: ideo recte ex nostris subsistit primitiis.

***22:17 Locutus est Dominus, etc. ISICH. Non solum sacerdotes, etc., usque ad aliter enim non suscipietur.

†††22:18 Homo de domo Isræl, etc. Ad litteram quoque, si offeras bovem vel ovem aut capram, aut aliquid hujusmodi, sacerdotibus primitias dando, vel pauperes pascendo, vel divina ædificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendo ideo enim holocaustum dicitur, impolluta sit hæc oblatio; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem quæ est ex rapina, injustitia, avaritia, et hujusmodi.

‡‡‡22:21 Homo qui obtulerit, etc. Præcepit oblationem populi mundam esse: adjungit quales ministri debeant esse et offerre. Pacificorum, etc. Quæ valeant ad salutem et pacem: etsi non possit perfecte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et hujusmodi. Stella enim differt a stella in claritate I Cor. 15..

§§§22:22 Si cæcum fuerit, etc. Qui Deum ignorat et ejus ministerium, nec aliis potest exponere; unde circa se et circa alios, et circa ministerium, negligenter agit. Unde: Videte quoniam omnes nesciverunt, universi canes muti, non valentes latrare Isa. 56.. Si fractum. Pede vel manu: cujus actio scilicet vel voluntas debilis est vel distorta, non est dignus salute et sacris altaribus. Si cicatricem. Detractorem notat: pessimus enim hic moribus et asperrimum vulnus non facile mitigatur. Si papulas. LXX: linguam incisam: qui scilicet propter sordidam vitam perdidit docendi fiduciam; unde David: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? etc. Psal. XLIX. Scabiem vel impetiginem. Fornicator significatur, qui maculat corpus suum. Qui enim fornicatur, in corpus suum peccat I Cor. 6.. Non offeretis ea Domino. LXX: Non offerent hæc Domino: tales enim ministerio altaris non sunt offerendi. Sacrificium pacificorum non addit sicut superius, ut de ministris altaris hoc dici intelligamus qui holocaustum debent esse, et vitam perfectam et consummatam agere. Aure et cauda amputatis, etc. Aure amputatus est, qui inobediens est, qui verbis turpibus delectatur, bona aversatur. Voluntarie, etc. Talis enim vel mandata operatur, et dicitur bos; vel simplex est, et ovis appellatur. Ideo non omnino adversamur, aut in parte inimici deputamus, sed docemus et exhortamur. Vel tusis, etc. Qui illatis tentationibus cedit, et animæ fortitudinem perdit. Non enim oportet hæc pati, nec cedere hosti affligenti. Unde: Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus Psal. 41.? Ablatisque. Qui una actione prava quasi cultro seipsum abscindit a conjunctione Dei, privatus prole virtutis et signis virilitatis: alter enim est qui paulatim conteritur.

*22:27 Bos ovis et capra. ISICH. Mater omnium natura est, etc., usque ad unde Salomon: Ante mortem non laudes hominem Eccli. 11..

22:28 Non immolabuntur. ISICH. Legale pascha significat, quia hæc Moyses in die paschatis tradidit immolanda Judæis, dicens: Immolabis pascha Domino Deo tuo; oves, etc. Deut. 16.: hoc pascha celebrare non possunt qui verum susceperunt. Una die, etc. ID. Quia vetus pascha tempus suum habuit, etc., usque ad: In crastino Christum crucifixerunt.