9
Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.*Convocatis autem Jesus. Concessa primum potestate signorum mittuntur prædicare regnum Dei, ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova prædicarent. Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.Nihil tuleritis. In Marco legitur, ut nihil tollerent in via nisi virgam tantum Marc. 6.. Sed sciendum est, quia utrumque præceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quæ necessaria sunt humanæ sustentationi, quia hæc debentur prædicatoribus ab his quibus prædicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quæ data est prædicatoribus. Duas tunicas. Simplex vestimentum est quidquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis. Duplex est, quod ultra necessitatem est. Allegorice, in duabus tunicis, duplicitatem prohibet. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.Ibi manete. Ne excursetis per domos et inviolabilis hospitii jura mutetis. Unde secundum Matthæum, domus in qua manere debeant prius eligenda est, ut mutandi hospitii necessitas auferatur. Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.§Pulverem pedum vestrorum. Pulvis excutitur in testimonium laboris sui quod ingressi sunt in civitatem, et usque ad illos prædicatio pervenit. Vel, excutitur, ut nihil ab eis accipiant qui Evangelium spreverunt, nec etiam necessaria vitæ. Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit.**Joannes surrexit. Qui Joannem, cujus nullum signum viderant, resurrexisse dicebant, per summam malitiam Jesum resurrexisse negabant, multa mirabilia opera viderant, in cujus passione multa miranda contigerant. Et ait Herodes: Joannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum. 10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.††Narraverunt. Narrant apostoli Domino quæ fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: Et assumptis. Non otiosis, non in civitate Synagogæ, id est, sæcularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quærentibus cœlestis gratiæ alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quæ gestat figuram Ecclesiæ, et postquam apostoli ad prædicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit. 11 Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.‡‡Secutæ sunt illum. Non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent. Sanabat. Nemo cibum Christi accipit nisi antea sanatus fuerit, quia post remissionem peccatorum tribuitur alimonia cœlestis. 12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.§§Dies autem cœperat. Declinata die reficit, quia vel fine sæculorum propinquante, vel cum sol justitiæ occubuit, a spirituali fame sumus salvati. Et nota ordinem mysterii: prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mensæ cœlestis expenditur. 13 Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.***Nisi forte. Nondum intellexerant apostoli fidem populi credentis non esse venalem, sed noverant nos potius esse redimendos per suas escas gratuitas. 14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.†††Quinque millia. Per quinque millia significantur, qui in sæculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quæ possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc præceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia. 15 Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.‡‡‡Et discumbere omnes. Secundum alium evangelistam quinque millia super fenum discumbunt, quia illi quibus adhuc sunt corporales sensus, melioribus delectantur. Omnis enim caro fenum. Quatuor millia super terram recumbunt, plus est enim terra premere quam super feno jacere. 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.§§§Distribuit discipulis suis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis non habere testantibus magnitudo signi notior fiat. Insinuat quod per eorum doctrinam, jejuna corda quotidie sunt pascenda. 17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.*Et saturati sunt. Quod manducans populus satiatur, significat famem in perpetuum ab electis repellendam, quia non esuriet qui acceperit Christi cibum. Quod apostoli ministrant, futuram divisionem Dominici corporis et sanguinis pronuntiat. Cophini duodecim. Cur quinque millibus hominum plus redundat, quatuor millibus minus? Quia quatuor millia triduo cum Christo fuerunt, et ideo amplius cœlestis pabuli receperunt. 18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ?Et factum est. Post miraculum cum turbæ vellent eum facere regem, dimissa turba, fugit et ascendit in montem solus orare, et antequam discipuli ascenderent in naviculam, aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino conjungi, et eum hominibus excellentiorem intueri, et conversationem ejus in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paternæ positionis arcana solus penetrat, et solus quod orandum novit, orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo. Quem me dicunt esse turbæ? Exploraturus fidem discipulorum, prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione. Merito turbæ nominantur quæ diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus, a quibus suos distinguens ait. Vos autem quem me esse dicitis? 19 At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.Joannem Baptistam. Opinio de Joanne ideo forte erat, quia in utero matris positus, Domini præsentiam sentiebat. De Elia, quia raptus est in cœlum, et venturus creditur. De Jeremia, quia in matris utero sanctificatus est. 20 Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei.§Vos autem. Qui tractat debet audientium considerare personas, ne prius irrideatur quam audiatur. Christum Dei. Complexus est omnia, qui et naturam et nomen expressit. In nomine enim Christi et divinitatis et incarnationis est expressio et fides passionis. Hæreticus etsi nomen Christi non negat Christum tamen negat, qui non omnia quæ Christi sunt confitetur. 21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,**Præcepit ne, etc. Jubet tacere discipulos ut fallat principem mundi, et ut declinet jactantiam, doceat humilitatem. Simul ne adhuc rudes et imperfecti discipuli majoris prædicationis mole opprimerentur. 22 dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. 23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.††Dicebat autem. Quæ ad fidem Dominicæ nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed hæc ad omnes. Abneget semetipsum. Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur: 24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.‡‡Nam qui. GREG. Sicut persecutionis tempore ponenda est anima, ita in pace frangenda sunt desideria terrena, ut quanto videtur homo securior, tanto sit ad sui custodiam sollicitior. 25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? 26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.§§Hunc filius hominis. Non sufficit ad probationem fidei vox professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. 27 Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.***Aliqui hic stantes. Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis æternæ sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi. Donec videant regnum. Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanæ mentis remuneratione præsentium, ne frangatur desperatione vel tædio. Visa enim æterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in cœlo speretur æterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiæ antequam per mortem recedant de mundo, ut in præsenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in cœlo regnaturi. 28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.†††Post hæc verba. Alii qui sex dies tantum numerant post sex ætates sæculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex sæculi ætates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quæ interim in alia vita geritur, octava ætate resurgemus. Assumpsit Petrum. Tres tantum dicit, quia multi vocati, pauci electi Matth. 20., et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, æterna merentur visione lætari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse cæteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, præpositi sive conjugati, per Jacobum pœnitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici. 29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens.‡‡‡Et factus est. Transfiguratus non substantiam veræ carnis amisit, sed gloriam, vel suæ vel nostræ resurrectionis ostendit, qui qualis tunc apostolis, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso judicio et bonis et malis in forma servi apparebit ut videant in quem pupugerunt. Et vestitus ejus. Vestes Domini sancti sunt qui Christum induerunt. Quæ vestis Domino in terris consistente despicabilis, et aliorum similis visa est, sed Domino montem ascendente fulget, quia nondum apparuit quid erimus, sed tandem similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est. Vel vestimenta verbi sermones sunt Scripturarum, et quædam indumenta divini intellectus. Quia sicut illis apostolis in altera specie apparuit ipse et vestis ejus refulsit, ita et oculis mentis tuæ jam divinarum sensus albescit lectionem. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,§§§Ecce duo viri. Notandum est, non corpora vel animas Eliæ vel Moysi apparuisse, sed ex aliqua subjecta creatura illa corpora formata fuisse: potest etiam credi angelico ministerio illud factum esse, ut angeli eorum personas assumerent. Mortuus et vivus apparent, ut significent Christum moriturum et post victurum, et ut vivamus Christo, et moriamur mundo. Etiam apostolis dat signum de cœlo, ut fides eorum augeatur. Sed scribis tentantibus dare noluit, ut indurarentur. Erant autem Moyses, et Elias visi. Per Moysen, infernales; per Eliam, cœlestes; per apostolos, terrestres ad judicium venturi significantur. 31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.*Dicebant excessum. Moyses, id est legislator, et Elias prophetarum eximius apparent cum verbo, ut ostendant ipsum esse qui locutus est in lege et prophetis, et quem lex et prophetæ promiserunt. Qui non in infimis, sed in monte visi sunt, quia soli mente excelsi majestatem Scripturæ, quæ in Domino impleta est, perspiciunt. 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.Gravati erant somno. Somno gravantur, quia splendore incomprehensibilis deitatis premitur sensus humani corporis. Vel somno gravantur, ut resurrectionis gloriam post corporis quietem viderent, et sancti eo verius majestatem Domini videbunt, quo carnis suæ in qua mortem vicerant immortalitate gaudebunt. Tunc Moysen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent quomodo unum iota aut unus apex non præteribit a lege Matth. 5., et quomodo Dominus legem et prophetas non solverit, sed adimpleverit. 33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret.Bonum est nos hic esse. Qui ad montana conscenderat non vult ad terrena descendere, sed semper in sublimi perseverare, et est Petrus in persona ingredientium regnum Dei. Bonum est nos hic esse. Bonum est in regno Dei esse. Quasi dicat: Nos soli hac luce fruemur, non Judæi invidi. Tria tabernacula. Id est, verba, cogitationes, opera. Unum Moysi. Quomodo noscunt quos antea non viderunt? Per majestatem super eos venientem, sicut in futura resurrectione unusquisque alterum cognoscet, et desiderata in altero alter per charitatem intelliget. 34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem.§Facta est nubes, et obumbravit eos. Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quæ non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus ostenditur audita voce dicentis: Hic est Filius meus. Quia materiale quæsivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et timuerunt. Timent, quia humana fragilitas conspectum majoris gloriæ ferre non sustinet, et quanto quis ampliora quæsierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit. 35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. 36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.**Et vox. Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod, sicut Domino baptizato, sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur gratia, protegetur. Inventus est Jesus solus. Non Elias, non Moyses, sed quem solum videtis, huic figendum est tabernaculum in corde. Recedunt ergo illi ubi Dominus cœpit designari, ne ad servos vox Patris missa putetur. 37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.††Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte. Pro qualitate meritorum, quotidie Dominus aliis ascendit, dum perfectos, quorum conversatio in cœlis est, sublimius extollendo glorificat, et de æternis instruit et docet quæ a turba non audiri valeant. Aliis descendit, dum terrenos et incipientes confortat et docet et castigat. Occurrit illis turba. In monte orat, docet, majestatem suam demonstrat, Patris vocem apostolis aperit, descendens a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur, infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit. 38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: 39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:‡‡Et ecce spiritus apprehendit. Matthæus lunaticum, Marcus surdum et mutum describit. Significat autem illos qui ut luna mutantur, nunquam in eodem statu manentes, sed per diversa vitia crescunt et decrescunt, qui nec fidem confitentur, nec ipsius fidei audire volunt sermonem. 40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. 41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum. 42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.§§Et cum accederet. Dum puer ad Dominum accedit, eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a dæmonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, vel de sua expulsione diabolus se vindicet. Sicut in principio nascentis Ecclesiæ multa et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat. 43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.***Et increpavit. Non puer vim patiens, sed diabolus vim inferens increpatur, quia qui peccantem vult sanare, vitium debet arguere et depellere, sed hominem amando refovere donec sanatum spiritualibus reddat patribus Ecclesiæ. 44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.†††Ponite vos. Vos qui meo discipulatui adhæretis, quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum cæteri mirantur tanta facta divinæ altitudinis. Futurum est ut tradatur. Inter magnalia potentiæ divinæ sæpius replicat abjecta passionis humanæ, ne subito veniens terreat, sed levius feratur præcogitata. 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.‡‡‡At illi ignorabant. Hæc ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales, et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant. 46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.§§§Intravit autem cogitatio. Quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum. Sed et Petro superius claves regni cœlorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse ædificandam rati sunt; vel, istos tres cæteris, vel, omnibus apostolis Petrum esse prælatum: vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, ipsum cæteris præferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam quæstionem et ante tributum et post tributum solutum esse factam. 47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, 48 et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.*Quicunque susceperit puerum. Vel simpliciter: pauperes Christi ab his qui volunt esse majores, pro ejus docet esse honore suscipiendos. Vel parvulos malitia docet esse, ut puerilis innocentiæ simplicitatem conservent, ut formam virtutis quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi sequantur ex industria. Me recipit. Qui imitatorem Christi recipit, Christum recipit, et qui imaginem Dei recipit, Deum recipit. 49 Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum.Joannes dixit. Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in hæreticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus. 50 Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.Nolite prohibere. Qui enim. Non reprehenditur Joannes quia amore faciebat, sed docetur ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam, quia Dominus, etsi remunerat fortiores, non excludit infirmos. 51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. 52 Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. 53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos?§Domine, vis. BED. Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, etc., usque ad talis potestas sanctis viris a Deo collata est. Dicimus ut ignis descendat de cœlo. Ad sermonem istorum ignis de cœlo descenderet, quia sunt filii tonitrui. Et consumat illos? Et conversus increpavit illos et dixit. In similitudine Eliæ, qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecit. Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophetæ sibi præsumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum. AMBR. Non peccant apostoli, qui legem sequuntur, etc., usque ad vindictam non quærit qui non timet. 55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.**Nescitis cujus spiritus estis. Cujus spiritu signati estis, cujus acta imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro juste judicantes. 56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.††Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare, etc. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia, ubi est charitatis plenitudo. BED. Non semper in eos qui peccant est vindicandum, etc., usque ad a quibus hoc loco ignis arcetur. 57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.‡‡Dixit quidam. ID. Iste signorum magnitudine motus vult sequi, etc., usque ad et finxit obsequium discipuli, quæ fictio per vulpem figuratur. 58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.§§Vulpes foveas habent. ID. Vulpes animal fallax, insidiis intentum, rapinas fraudis exercens, etiam inter ipsa hominum hospitia habitans in foveis: ita hæreticus domum fidei non habens alios in suam fraudem trahit et a fide seducit. 59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.***Ait autem ad alterum. Attende Dominum non culpas aspernatum, sed fraudes, quia qui repudiavit fraudulentum, elegit innocentem, sed eum cujus patrem sciebat mortuum, illum patrem de quo dicitur: Obliviscere domum patris tui Psal. 44., etc. 60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.†††Sine ut mortui. BED. Mystice. Non revocatur ab officio patris filius, etc., usque ad diaboli perfidias in se sepelire non debet. 61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.‡‡‡Renuntiare his. Si discipulus Deum secuturus arguitur, quod renuntiare domui velit, quid fiet illis qui nulla utilitate sæpe visitat domos suorum quas dereliquerunt. 62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

*9:1 Convocatis autem Jesus. Concessa primum potestate signorum mittuntur prædicare regnum Dei, ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova prædicarent.

9:3 Nihil tuleritis. In Marco legitur, ut nihil tollerent in via nisi virgam tantum Marc. 6.. Sed sciendum est, quia utrumque præceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quæ necessaria sunt humanæ sustentationi, quia hæc debentur prædicatoribus ab his quibus prædicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quæ data est prædicatoribus. Duas tunicas. Simplex vestimentum est quidquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis. Duplex est, quod ultra necessitatem est. Allegorice, in duabus tunicis, duplicitatem prohibet.

9:4 Ibi manete. Ne excursetis per domos et inviolabilis hospitii jura mutetis. Unde secundum Matthæum, domus in qua manere debeant prius eligenda est, ut mutandi hospitii necessitas auferatur.

§9:5 Pulverem pedum vestrorum. Pulvis excutitur in testimonium laboris sui quod ingressi sunt in civitatem, et usque ad illos prædicatio pervenit. Vel, excutitur, ut nihil ab eis accipiant qui Evangelium spreverunt, nec etiam necessaria vitæ.

**9:8 Joannes surrexit. Qui Joannem, cujus nullum signum viderant, resurrexisse dicebant, per summam malitiam Jesum resurrexisse negabant, multa mirabilia opera viderant, in cujus passione multa miranda contigerant.

††9:10 Narraverunt. Narrant apostoli Domino quæ fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: Et assumptis. Non otiosis, non in civitate Synagogæ, id est, sæcularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quærentibus cœlestis gratiæ alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quæ gestat figuram Ecclesiæ, et postquam apostoli ad prædicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.

‡‡9:11 Secutæ sunt illum. Non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent. Sanabat. Nemo cibum Christi accipit nisi antea sanatus fuerit, quia post remissionem peccatorum tribuitur alimonia cœlestis.

§§9:12 Dies autem cœperat. Declinata die reficit, quia vel fine sæculorum propinquante, vel cum sol justitiæ occubuit, a spirituali fame sumus salvati. Et nota ordinem mysterii: prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mensæ cœlestis expenditur.

***9:13 Nisi forte. Nondum intellexerant apostoli fidem populi credentis non esse venalem, sed noverant nos potius esse redimendos per suas escas gratuitas.

†††9:14 Quinque millia. Per quinque millia significantur, qui in sæculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quæ possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc præceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia.

‡‡‡9:15 Et discumbere omnes. Secundum alium evangelistam quinque millia super fenum discumbunt, quia illi quibus adhuc sunt corporales sensus, melioribus delectantur. Omnis enim caro fenum. Quatuor millia super terram recumbunt, plus est enim terra premere quam super feno jacere.

§§§9:16 Distribuit discipulis suis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis non habere testantibus magnitudo signi notior fiat. Insinuat quod per eorum doctrinam, jejuna corda quotidie sunt pascenda.

*9:17 Et saturati sunt. Quod manducans populus satiatur, significat famem in perpetuum ab electis repellendam, quia non esuriet qui acceperit Christi cibum. Quod apostoli ministrant, futuram divisionem Dominici corporis et sanguinis pronuntiat. Cophini duodecim. Cur quinque millibus hominum plus redundat, quatuor millibus minus? Quia quatuor millia triduo cum Christo fuerunt, et ideo amplius cœlestis pabuli receperunt.

9:18 Et factum est. Post miraculum cum turbæ vellent eum facere regem, dimissa turba, fugit et ascendit in montem solus orare, et antequam discipuli ascenderent in naviculam, aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino conjungi, et eum hominibus excellentiorem intueri, et conversationem ejus in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paternæ positionis arcana solus penetrat, et solus quod orandum novit, orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo. Quem me dicunt esse turbæ? Exploraturus fidem discipulorum, prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione. Merito turbæ nominantur quæ diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus, a quibus suos distinguens ait. Vos autem quem me esse dicitis?

9:19 Joannem Baptistam. Opinio de Joanne ideo forte erat, quia in utero matris positus, Domini præsentiam sentiebat. De Elia, quia raptus est in cœlum, et venturus creditur. De Jeremia, quia in matris utero sanctificatus est.

§9:20 Vos autem. Qui tractat debet audientium considerare personas, ne prius irrideatur quam audiatur. Christum Dei. Complexus est omnia, qui et naturam et nomen expressit. In nomine enim Christi et divinitatis et incarnationis est expressio et fides passionis. Hæreticus etsi nomen Christi non negat Christum tamen negat, qui non omnia quæ Christi sunt confitetur.

**9:21 Præcepit ne, etc. Jubet tacere discipulos ut fallat principem mundi, et ut declinet jactantiam, doceat humilitatem. Simul ne adhuc rudes et imperfecti discipuli majoris prædicationis mole opprimerentur.

††9:23 Dicebat autem. Quæ ad fidem Dominicæ nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed hæc ad omnes. Abneget semetipsum. Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur:

‡‡9:24 Nam qui. GREG. Sicut persecutionis tempore ponenda est anima, ita in pace frangenda sunt desideria terrena, ut quanto videtur homo securior, tanto sit ad sui custodiam sollicitior.

§§9:26 Hunc filius hominis. Non sufficit ad probationem fidei vox professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis.

***9:27 Aliqui hic stantes. Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis æternæ sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi. Donec videant regnum. Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanæ mentis remuneratione præsentium, ne frangatur desperatione vel tædio. Visa enim æterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in cœlo speretur æterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiæ antequam per mortem recedant de mundo, ut in præsenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in cœlo regnaturi.

†††9:28 Post hæc verba. Alii qui sex dies tantum numerant post sex ætates sæculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex sæculi ætates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quæ interim in alia vita geritur, octava ætate resurgemus. Assumpsit Petrum. Tres tantum dicit, quia multi vocati, pauci electi Matth. 20., et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, æterna merentur visione lætari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse cæteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, præpositi sive conjugati, per Jacobum pœnitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici.

‡‡‡9:29 Et factus est. Transfiguratus non substantiam veræ carnis amisit, sed gloriam, vel suæ vel nostræ resurrectionis ostendit, qui qualis tunc apostolis, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso judicio et bonis et malis in forma servi apparebit ut videant in quem pupugerunt. Et vestitus ejus. Vestes Domini sancti sunt qui Christum induerunt. Quæ vestis Domino in terris consistente despicabilis, et aliorum similis visa est, sed Domino montem ascendente fulget, quia nondum apparuit quid erimus, sed tandem similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est. Vel vestimenta verbi sermones sunt Scripturarum, et quædam indumenta divini intellectus. Quia sicut illis apostolis in altera specie apparuit ipse et vestis ejus refulsit, ita et oculis mentis tuæ jam divinarum sensus albescit lectionem.

§§§9:30 Ecce duo viri. Notandum est, non corpora vel animas Eliæ vel Moysi apparuisse, sed ex aliqua subjecta creatura illa corpora formata fuisse: potest etiam credi angelico ministerio illud factum esse, ut angeli eorum personas assumerent. Mortuus et vivus apparent, ut significent Christum moriturum et post victurum, et ut vivamus Christo, et moriamur mundo. Etiam apostolis dat signum de cœlo, ut fides eorum augeatur. Sed scribis tentantibus dare noluit, ut indurarentur. Erant autem Moyses, et Elias visi. Per Moysen, infernales; per Eliam, cœlestes; per apostolos, terrestres ad judicium venturi significantur.

*9:31 Dicebant excessum. Moyses, id est legislator, et Elias prophetarum eximius apparent cum verbo, ut ostendant ipsum esse qui locutus est in lege et prophetis, et quem lex et prophetæ promiserunt. Qui non in infimis, sed in monte visi sunt, quia soli mente excelsi majestatem Scripturæ, quæ in Domino impleta est, perspiciunt.

9:32 Gravati erant somno. Somno gravantur, quia splendore incomprehensibilis deitatis premitur sensus humani corporis. Vel somno gravantur, ut resurrectionis gloriam post corporis quietem viderent, et sancti eo verius majestatem Domini videbunt, quo carnis suæ in qua mortem vicerant immortalitate gaudebunt. Tunc Moysen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent quomodo unum iota aut unus apex non præteribit a lege Matth. 5., et quomodo Dominus legem et prophetas non solverit, sed adimpleverit.

9:33 Bonum est nos hic esse. Qui ad montana conscenderat non vult ad terrena descendere, sed semper in sublimi perseverare, et est Petrus in persona ingredientium regnum Dei. Bonum est nos hic esse. Bonum est in regno Dei esse. Quasi dicat: Nos soli hac luce fruemur, non Judæi invidi. Tria tabernacula. Id est, verba, cogitationes, opera. Unum Moysi. Quomodo noscunt quos antea non viderunt? Per majestatem super eos venientem, sicut in futura resurrectione unusquisque alterum cognoscet, et desiderata in altero alter per charitatem intelliget.

§9:34 Facta est nubes, et obumbravit eos. Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quæ non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus ostenditur audita voce dicentis: Hic est Filius meus. Quia materiale quæsivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et timuerunt. Timent, quia humana fragilitas conspectum majoris gloriæ ferre non sustinet, et quanto quis ampliora quæsierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit.

**9:36 Et vox. Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod, sicut Domino baptizato, sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur gratia, protegetur. Inventus est Jesus solus. Non Elias, non Moyses, sed quem solum videtis, huic figendum est tabernaculum in corde. Recedunt ergo illi ubi Dominus cœpit designari, ne ad servos vox Patris missa putetur.

††9:37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte. Pro qualitate meritorum, quotidie Dominus aliis ascendit, dum perfectos, quorum conversatio in cœlis est, sublimius extollendo glorificat, et de æternis instruit et docet quæ a turba non audiri valeant. Aliis descendit, dum terrenos et incipientes confortat et docet et castigat. Occurrit illis turba. In monte orat, docet, majestatem suam demonstrat, Patris vocem apostolis aperit, descendens a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur, infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit.

‡‡9:39 Et ecce spiritus apprehendit. Matthæus lunaticum, Marcus surdum et mutum describit. Significat autem illos qui ut luna mutantur, nunquam in eodem statu manentes, sed per diversa vitia crescunt et decrescunt, qui nec fidem confitentur, nec ipsius fidei audire volunt sermonem.

§§9:42 Et cum accederet. Dum puer ad Dominum accedit, eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a dæmonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, vel de sua expulsione diabolus se vindicet. Sicut in principio nascentis Ecclesiæ multa et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat.

***9:43 Et increpavit. Non puer vim patiens, sed diabolus vim inferens increpatur, quia qui peccantem vult sanare, vitium debet arguere et depellere, sed hominem amando refovere donec sanatum spiritualibus reddat patribus Ecclesiæ.

†††9:44 Ponite vos. Vos qui meo discipulatui adhæretis, quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum cæteri mirantur tanta facta divinæ altitudinis. Futurum est ut tradatur. Inter magnalia potentiæ divinæ sæpius replicat abjecta passionis humanæ, ne subito veniens terreat, sed levius feratur præcogitata.

‡‡‡9:45 At illi ignorabant. Hæc ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales, et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant.

§§§9:46 Intravit autem cogitatio. Quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum. Sed et Petro superius claves regni cœlorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse ædificandam rati sunt; vel, istos tres cæteris, vel, omnibus apostolis Petrum esse prælatum: vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, ipsum cæteris præferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam quæstionem et ante tributum et post tributum solutum esse factam.

*9:48 Quicunque susceperit puerum. Vel simpliciter: pauperes Christi ab his qui volunt esse majores, pro ejus docet esse honore suscipiendos. Vel parvulos malitia docet esse, ut puerilis innocentiæ simplicitatem conservent, ut formam virtutis quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi sequantur ex industria. Me recipit. Qui imitatorem Christi recipit, Christum recipit, et qui imaginem Dei recipit, Deum recipit.

9:49 Joannes dixit. Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in hæreticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.

9:50 Nolite prohibere. Qui enim. Non reprehenditur Joannes quia amore faciebat, sed docetur ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam, quia Dominus, etsi remunerat fortiores, non excludit infirmos.

§9:54 Domine, vis. BED. Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, etc., usque ad talis potestas sanctis viris a Deo collata est. Dicimus ut ignis descendat de cœlo. Ad sermonem istorum ignis de cœlo descenderet, quia sunt filii tonitrui. Et consumat illos? Et conversus increpavit illos et dixit. In similitudine Eliæ, qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecit. Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophetæ sibi præsumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum. AMBR. Non peccant apostoli, qui legem sequuntur, etc., usque ad vindictam non quærit qui non timet.

**9:55 Nescitis cujus spiritus estis. Cujus spiritu signati estis, cujus acta imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro juste judicantes.

††9:56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare, etc. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia, ubi est charitatis plenitudo. BED. Non semper in eos qui peccant est vindicandum, etc., usque ad a quibus hoc loco ignis arcetur.

‡‡9:57 Dixit quidam. ID. Iste signorum magnitudine motus vult sequi, etc., usque ad et finxit obsequium discipuli, quæ fictio per vulpem figuratur.

§§9:58 Vulpes foveas habent. ID. Vulpes animal fallax, insidiis intentum, rapinas fraudis exercens, etiam inter ipsa hominum hospitia habitans in foveis: ita hæreticus domum fidei non habens alios in suam fraudem trahit et a fide seducit.

***9:59 Ait autem ad alterum. Attende Dominum non culpas aspernatum, sed fraudes, quia qui repudiavit fraudulentum, elegit innocentem, sed eum cujus patrem sciebat mortuum, illum patrem de quo dicitur: Obliviscere domum patris tui Psal. 44., etc.

†††9:60 Sine ut mortui. BED. Mystice. Non revocatur ab officio patris filius, etc., usque ad diaboli perfidias in se sepelire non debet.

‡‡‡9:61 Renuntiare his. Si discipulus Deum secuturus arguitur, quod renuntiare domui velit, quid fiet illis qui nulla utilitate sæpe visitat domos suorum quas dereliquerunt.