10
Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.*Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.Messis quidem multa, operarii autem pauci. Messis, turba credentium, operarii apostoli et sequaces eorum. Et licet messis verbo Dei sit sata, tamen culturæ laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves cœli sparsa semina dissipent. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.Sicut agnos inter lupos. Sicut lupus ovibus, sic hæreticus insidiatur fidelibus. Et sicut lupus ovile circumit nocte, non audens intrare, canis somnum pastoris absentiam vel desidiam explorans, sic hæreticus nocte suæ interpretationis fideles decipere conatur Ecclesiam non intrans, pastores Ecclesiæ vel vitare, vel necare, vel in exsilium mittere contendit. Lupus natura corporis rigidus, se inflectere facile non potest, sic hæreticus intentionem duri cordis non solet ab errore revocare. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.§Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.**In eadem autem domo. Si pax vestra recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus cœlestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex prædicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti. Manete. Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiæ necessitudo facile resolvatur. Dignus est enim. Nota quod uni operi prædicatorum duæ mercedes debentur: una in via, quæ nos in labore sustentat; alia in patria, quæ nos in resurrectione remunerat. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis:††Et in quamcunque civitatem. Descripto diverso domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant docet, piis scilicet, in omnibus communicare, ab impiorum per omnia societate secerni. et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. 10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: 11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.‡‡Etiam pulverem. Pulverem excutere jubet: vel ad contestationem terreni laboris, quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quærere, ut etiam pulvere de terra eorum non sibi patiantur adhærere. 12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.§§Quia Sodomis in die illa. Sodomitæ, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judæos prophetæ, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideo cui multum donatum est, multum ab eo quæritur, et potentes potenter tormenta patientur Sap. 6.. 13 Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.***Væ tibi, Corozaim. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileæ, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non pœnituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptæ legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illæ civitates prædictæ, Domino præsente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicæ David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit prædicatum non credituris, et non prædicatum credituris, novit ille qui omnia novit. 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. 15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. 16 Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.†††Qui vos audit me audit. In audiendo vel spernendo Evangelii prædicatorem, quisque sciat se non viles personas, sed ipsum Salvatorem spernere vel audire, quia in discipulo magister auditur, et in Filio Pater honoratur. 17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.‡‡‡Domine, etiam. Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi: sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus, et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur, et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de cœlo est præcipitatus, multo magis isti de terra editi, si superbierunt, humiliabuntur. 18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.§§§Supra serpentes et scorpiones. Serpentes sunt mali homines vel dæmones qui inchoandis virtutibus venena pravæ persuasionis objiciunt. Scorpiones, qui consummandas virtutes ad finem vitiare contendunt. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.*Nolite gaudere, quia spiritus vobis, etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati. Gaudete autem. Si quis cœlestia sive terrestria opera gesserit, per hæc quasi litteris adornatus apud Dei memoriam æternaliter est affixus. 21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.In ipsa hora. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in cœlo loqueretur, ostendit per quid hæc tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianæ. Confiteor tibi, Domine. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quæ ignorant scribæ et Pharisæi, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic. Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. Omnia mihi, etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quæ ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiæ omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. 24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.Quod multi prophetæ. Prophetæ et justi a longe Domini gloriam viderunt per speculum et in ænigmate; sed apostoli præsentem Dominum habentes, et ab ipso quæ volebant interrogantes, non per angelos vel varias visionum species docebantur. 25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo?§Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat. 26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? 27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.**Ille respondens dixit. Dixit quod legerat, sed non implevit quod scriptum erat, quia in præsentia habebat Dominum quem diligere debebat, sed hunc magistrum, non Deum, vocat. 28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. 29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?††Ille autem volens. Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quæ revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Quis est meus. Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. Homo quidam, etc. AUG. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis. 30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.‡‡Accidit autem, etc. Sacerdos Dei legem annuntiat: descendit quidem lex per Moysen in mundum, et nullam sanitatem contulit hujusmodi. Descendit Levita, qui typum ostendit prophetarum, sed et hic nullum sanat, quia lex peccata arguit, sed pertransit, quia indulgentiam non largitur. 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.§§Misericordia motus. Hoc de sacerdote et Levita non est dictum, quia lex non habet misericordiam, sed judicium et vindictam. 34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.***Duxit in stabulum. Non domum, sed stabulum vocat, quo nomine miserias, et fetores hujus vitæ signat, ne homo in hoc exsilio tanquam in patria gaudeat. 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? 37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.†††Qui fecit. Cognatio non facit proximum, sed misericordia, quæ misericordia est secundum naturam. Nihil enim tam secundum naturam quam naturæ juvare consortem. 38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,‡‡‡Factum est, dum, etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duæ significantur vitæ spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinæ ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quæ singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhæret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de æterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. In domum suam. Intrante Jesu in domum, vita iniqua, etsi aliquando fuerat, aufugit, remanent duæ vitæ innocentes, laboriosa et otiosa, inter eas medius est ipse fons vitæ. 39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.§§§Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.*Martha autem. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: hæc convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur. 41 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,Et respondens. Maria non respondet, sed causam suam tanquam otiosa committit judici. Si enim pararet respondendi sermonem remitteret audiendi intentionem. Martha, Martha. Repetitio indicium est dilectionis, vel forte monendæ intentionis, ut audiret attentius. 42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.Porro unum est. Præponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum. Maria optimam. Non reprehenditur pars Marthæ, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariæ, quæ quare sit optima, subinfertur.

*10:1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.

10:2 Messis quidem multa, operarii autem pauci. Messis, turba credentium, operarii apostoli et sequaces eorum. Et licet messis verbo Dei sit sata, tamen culturæ laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves cœli sparsa semina dissipent.

10:3 Sicut agnos inter lupos. Sicut lupus ovibus, sic hæreticus insidiatur fidelibus. Et sicut lupus ovile circumit nocte, non audens intrare, canis somnum pastoris absentiam vel desidiam explorans, sic hæreticus nocte suæ interpretationis fideles decipere conatur Ecclesiam non intrans, pastores Ecclesiæ vel vitare, vel necare, vel in exsilium mittere contendit. Lupus natura corporis rigidus, se inflectere facile non potest, sic hæreticus intentionem duri cordis non solet ab errore revocare.

§10:4 Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.

**10:7 In eadem autem domo. Si pax vestra recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus cœlestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex prædicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti. Manete. Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiæ necessitudo facile resolvatur. Dignus est enim. Nota quod uni operi prædicatorum duæ mercedes debentur: una in via, quæ nos in labore sustentat; alia in patria, quæ nos in resurrectione remunerat.

††10:8 Et in quamcunque civitatem. Descripto diverso domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant docet, piis scilicet, in omnibus communicare, ab impiorum per omnia societate secerni.

‡‡10:11 Etiam pulverem. Pulverem excutere jubet: vel ad contestationem terreni laboris, quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quærere, ut etiam pulvere de terra eorum non sibi patiantur adhærere.

§§10:12 Quia Sodomis in die illa. Sodomitæ, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judæos prophetæ, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideo cui multum donatum est, multum ab eo quæritur, et potentes potenter tormenta patientur Sap. 6..

***10:13 Væ tibi, Corozaim. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileæ, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non pœnituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptæ legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illæ civitates prædictæ, Domino præsente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicæ David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit prædicatum non credituris, et non prædicatum credituris, novit ille qui omnia novit.

†††10:16 Qui vos audit me audit. In audiendo vel spernendo Evangelii prædicatorem, quisque sciat se non viles personas, sed ipsum Salvatorem spernere vel audire, quia in discipulo magister auditur, et in Filio Pater honoratur.

‡‡‡10:17 Domine, etiam. Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi: sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus, et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur, et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de cœlo est præcipitatus, multo magis isti de terra editi, si superbierunt, humiliabuntur.

§§§10:19 Supra serpentes et scorpiones. Serpentes sunt mali homines vel dæmones qui inchoandis virtutibus venena pravæ persuasionis objiciunt. Scorpiones, qui consummandas virtutes ad finem vitiare contendunt.

*10:20 Nolite gaudere, quia spiritus vobis, etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati. Gaudete autem. Si quis cœlestia sive terrestria opera gesserit, per hæc quasi litteris adornatus apud Dei memoriam æternaliter est affixus.

10:21 In ipsa hora. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in cœlo loqueretur, ostendit per quid hæc tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianæ. Confiteor tibi, Domine. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quæ ignorant scribæ et Pharisæi, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic. Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. Omnia mihi, etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quæ ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiæ omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.

10:24 Quod multi prophetæ. Prophetæ et justi a longe Domini gloriam viderunt per speculum et in ænigmate; sed apostoli præsentem Dominum habentes, et ab ipso quæ volebant interrogantes, non per angelos vel varias visionum species docebantur.

§10:25 Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.

**10:27 Ille respondens dixit. Dixit quod legerat, sed non implevit quod scriptum erat, quia in præsentia habebat Dominum quem diligere debebat, sed hunc magistrum, non Deum, vocat.

††10:29 Ille autem volens. Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quæ revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Quis est meus. Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. Homo quidam, etc. AUG. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis.

‡‡10:31 Accidit autem, etc. Sacerdos Dei legem annuntiat: descendit quidem lex per Moysen in mundum, et nullam sanitatem contulit hujusmodi. Descendit Levita, qui typum ostendit prophetarum, sed et hic nullum sanat, quia lex peccata arguit, sed pertransit, quia indulgentiam non largitur.

§§10:33 Misericordia motus. Hoc de sacerdote et Levita non est dictum, quia lex non habet misericordiam, sed judicium et vindictam.

***10:34 Duxit in stabulum. Non domum, sed stabulum vocat, quo nomine miserias, et fetores hujus vitæ signat, ne homo in hoc exsilio tanquam in patria gaudeat.

†††10:37 Qui fecit. Cognatio non facit proximum, sed misericordia, quæ misericordia est secundum naturam. Nihil enim tam secundum naturam quam naturæ juvare consortem.

‡‡‡10:38 Factum est, dum, etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duæ significantur vitæ spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinæ ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quæ singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhæret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de æterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. In domum suam. Intrante Jesu in domum, vita iniqua, etsi aliquando fuerat, aufugit, remanent duæ vitæ innocentes, laboriosa et otiosa, inter eas medius est ipse fons vitæ.

§§§10:39 Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.

*10:40 Martha autem. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: hæc convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur.

10:41 Et respondens. Maria non respondet, sed causam suam tanquam otiosa committit judici. Si enim pararet respondendi sermonem remitteret audiendi intentionem. Martha, Martha. Repetitio indicium est dilectionis, vel forte monendæ intentionis, ut audiret attentius.

10:42 Porro unum est. Præponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum. Maria optimam. Non reprehenditur pars Marthæ, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariæ, quæ quare sit optima, subinfertur.