18
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.*Judex quidam. Hæc parabola ad orandum et credendum, et non de nobis, sed de Deo præsumendum hortatur. Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.Vidua autem. Hæc vidua potest habere similitudinem Ecclesiæ, quæ desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Vindica me. Cum justi pro persecutoribus orare moneantur, tamen de malis salva justitia hanc vindictam expetunt: ut pereant omnes mali, vel conversi ad justitiam, vel amissa per supplicium potestate quam nunc contra bonos quandiu hoc ipsum bonis expedit vel temporaliter aliquid possunt. Quem finem cum justi venire desiderant, quamvis pro inimicis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur. Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?Verumtamen. Dico me facturum vindictam justorum, sed illi erunt valde pauci, quia cum in die judicii in forma Filii hominis apparuero, tanta erit raritas justorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnandorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. Putas. In verbo increpatur dubitationis infidelitas, non opinatur Divinitas. Scit enim omnia per quem sunt omnia, sed dubitando increpat infidelium corda. Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.§Duo homines. Quia parabola qua ad orandum invitavit, ita conclusit, ut diceret, veniente Judice, difficile fidem in terra reperiendam. Ne quis sibi de supervacua fidei cognitione, vel etiam confessione blandiretur, in hac parabola, diligentius ostendit a Deo non fidei verba, sed opera examinanda, inter quæ maxime regnat humilitas, quam quia non habent superbi de sua justitia præsumentes, et infirmos despicientes, quasi vacui fide, cum orant non exaudiuntur. 11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:**Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit. 12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.††Jejuno bis. Ecce Pharisæus ad exhibendam abstinentiam, ad impetrandam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habet, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest si tota civitas custodiatur, et unum foramen per quos hostes intrent relinquatur? 13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.‡‡Et publicanus. Sicut humilis, non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur; premit conscientiam, sed spem sublevat; percutit pectus, pœnas de se exigit ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignoscit Deus quod ille agnoscit. Deus, propitius. Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Pharisæus merita jactans, ad illos de quibus subditur: Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra? 14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.§§Quia omnis, etc. Posita Pharisæi et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia. 15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.***Afferebant autem. Post dictam controversiam, post datam sententiam humili magistro, offeruntur infantes, ut ostendatur quod innocens et simplex ætas ad gratiam pertineat. Increpant apostoli, non quod nollent infantes manu et voce Salvatoris benedici, sed quia nondum perfecti in fide, putabant eum in similitudinem hominum lassari importunitate offerentium. Increpabant. Hoc fortasse ideo, quia prius populum Judæorum ex quo secundum carnem erant, salvari volebant, sed et pro Chananæa muliere supplicaverunt. Sciebant ergo mysterium, quod utriusque populi vocatio deberetur, sed fortasse adhuc nesciebant ordinem. 16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.†††Sinite pueros. Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Isti in ramo nihil adhuc commiserunt, sed in radice perierunt. Qui pro se agere non possunt, causam suam majoribus commiserunt. Tangat medicus, et benedicat pusillis cum majoribus Psal. 113.. Talium est enim. Non ait istorum, sed qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem quam isti habent per naturam, quia non ætas regnat, sed mores. Non enim est virtus non posse peccare, sed nolle. Sicut puer non perseverat in ira, læsus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum, sic vos nisi talem innocentiam et animi puritatem habueritis, non intrabitis in regnum cœlorum. 17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.‡‡‡Regnum Dei. Id est doctrinam Evangelii sicut puer jubemur accipere. Puer in discendo non contradicit doctoribus. Non rationes et verba componit ad resistendum, sed fideliter suscipit, obtemperat et quiescit. 18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?§§§Et interrogavit eum. BEDA. Audierat hic princeps similes puerorum dignos esse, etc., usque ad his qui perfecti esse volunt, adjungit: Omnia vende et da pauperibus Marc. 10.. Magister bone. Quia bonum magistrum dixit, et non Deum vel Dei Filium confessus est dicit quamvis sanctum hominem comparatione Dei bonum non esse. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit bonitatem. 19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.*Dixit autem. AMBR. Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio. Tentator enim, etc., usque ad cum his verbis definiatur contra naturam esse dives misericors. Mandata nosti. Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei ingredi volumus. 20 Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. 21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. 22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.Dives erat. Nullus dives, id est confidens divitiis suis, intrabit, ut Jesus secundum Matthæum exponit. Non ergo divites manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. 24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.Facilius est enim. Mystice. Facilius est Christum pati pro dilectoribus sæculi, quam dilectores sæculi ad Christum converti. Camelus dicitur Christus, quia sponte humiliatus, infirmitatis nostræ onera sustulit. Acus punctio, per quam angustias passionis significat, qua passione velut acu, naturæ nostræ quasi scissa vestimenta resarcire dignatus est, id est reparare post lapsum. Aliter: facilius est gentilem populum gibbo peccatorum deformem per angustam vitæ viam ingredi, quam Judæum de meritis gloriantem, et ad subeundum leve onus Christi se humiliare nolentem. 26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?§Quis potest? Intelligunt in numero divitum deputandos omnes qui amant divitias, etsi non habent: aliter enim, cum sit turba major pauperum, non dicerent: Quis potest salvus fieri? 27 Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. 28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. 29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,**Nemo. Qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet. Marcus ait: Centies tantum nunc, etc. Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.††Recipiat, etc. Qui pro Domino omnes divitias dimiserit, et carnis affectus contempserit, multo plura recipiet in præsenti, et a fratribus et sororibus propositi sui glutino spirituali colligatis, multo gratiosiorem in hac vita recipiet charitatem. 31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:‡‡Assumpsit. Prævidens ex passione sua discipulos perturbandos, prædicit et passionis pœnam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent. Et consummabuntur. In hoc ostendit quidquid prophetæ prædixerunt ad suæ dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit hæreticos, qui dicunt Christum legi et prophetis contrarium prædicasse, et alium Veteris, alium Novi esse Deum Testatamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, quia ejus crucem derident cum proximæ suæ passionis, et tempus quasi futurorum præscius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit. 32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: 33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.§§Et ipsi, etc. Discipuli sermonem Dominicæ passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant. 35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.***Cæcus. Cæcus significat humanum genus, quod a superna claritate exclusum damnationis suæ patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Jericho curatur. Jericho luna interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostræ carnis suscipit, homo ad cognoscenda redit. Cæcus sedet juxta viam dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Ego sum via Joan. 14.. Mendicat, dum rogat. 36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. 38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. 39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.†††Et qui præibant, etc. Qui Jesum præeunt venientem, significant cæcum carnalium vitiorum, quæ dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Jesus ad illuminandum venire possit cor hominis, sed jam sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorum, et vocem orationis suæ impediri, ne pro se exorari possit, ardentius clamat. 40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,‡‡‡Stans autem, etc. Transiens, cæcum audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam nostræ cæcitatis vocibus compatitur, sed per potentiam Divinitatis lumen nobis gratiæ infundit. Adduci ad se. Qui prætereuntem aliquatenus sentiebat, dum in oratione patitur phantasmatum turbas, vehementius insistens orationi ducitur ad stantem, et recipit lumen, quia Deus in corde firmo figitur, et sic lux amissa reparatur. 41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.§§§Quid tibi, etc. Non ex ignorantia quærit, sed ideo ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet. Quod intelligens, cæcus subjungit: Domine, ut videam. Non petit cæcus aurum vel aliquid temporale, sed tantum lumen. Imitemur ergo eum, quem mente et corpore audivimus sanatum; petamus a Domino lucem æternæ visionis, et dicet nobis: Respice, fides tua salvum te fecit. 42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.*Et confestim vidit. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur, et Jesum præsentem vel prætereuntem imitatur. Et hic talis non solum pro impetrato in Deum proficit, sed etiam alios ad laudem Dei accendit. Et omnis plebs. Laudat plebs Deum non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis, quia non solum laudat quod potenter et misericorditer illuminat, sed quia clamorem fidei firmiter clamantis exaudit.

*18:2 Judex quidam. Hæc parabola ad orandum et credendum, et non de nobis, sed de Deo præsumendum hortatur.

18:3 Vidua autem. Hæc vidua potest habere similitudinem Ecclesiæ, quæ desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Vindica me. Cum justi pro persecutoribus orare moneantur, tamen de malis salva justitia hanc vindictam expetunt: ut pereant omnes mali, vel conversi ad justitiam, vel amissa per supplicium potestate quam nunc contra bonos quandiu hoc ipsum bonis expedit vel temporaliter aliquid possunt. Quem finem cum justi venire desiderant, quamvis pro inimicis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.

18:8 Verumtamen. Dico me facturum vindictam justorum, sed illi erunt valde pauci, quia cum in die judicii in forma Filii hominis apparuero, tanta erit raritas justorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnandorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. Putas. In verbo increpatur dubitationis infidelitas, non opinatur Divinitas. Scit enim omnia per quem sunt omnia, sed dubitando increpat infidelium corda.

§18:10 Duo homines. Quia parabola qua ad orandum invitavit, ita conclusit, ut diceret, veniente Judice, difficile fidem in terra reperiendam. Ne quis sibi de supervacua fidei cognitione, vel etiam confessione blandiretur, in hac parabola, diligentius ostendit a Deo non fidei verba, sed opera examinanda, inter quæ maxime regnat humilitas, quam quia non habent superbi de sua justitia præsumentes, et infirmos despicientes, quasi vacui fide, cum orant non exaudiuntur.

**18:11 Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.

††18:12 Jejuno bis. Ecce Pharisæus ad exhibendam abstinentiam, ad impetrandam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habet, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest si tota civitas custodiatur, et unum foramen per quos hostes intrent relinquatur?

‡‡18:13 Et publicanus. Sicut humilis, non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur; premit conscientiam, sed spem sublevat; percutit pectus, pœnas de se exigit ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignoscit Deus quod ille agnoscit. Deus, propitius. Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Pharisæus merita jactans, ad illos de quibus subditur: Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?

§§18:14 Quia omnis, etc. Posita Pharisæi et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia.

***18:15 Afferebant autem. Post dictam controversiam, post datam sententiam humili magistro, offeruntur infantes, ut ostendatur quod innocens et simplex ætas ad gratiam pertineat. Increpant apostoli, non quod nollent infantes manu et voce Salvatoris benedici, sed quia nondum perfecti in fide, putabant eum in similitudinem hominum lassari importunitate offerentium. Increpabant. Hoc fortasse ideo, quia prius populum Judæorum ex quo secundum carnem erant, salvari volebant, sed et pro Chananæa muliere supplicaverunt. Sciebant ergo mysterium, quod utriusque populi vocatio deberetur, sed fortasse adhuc nesciebant ordinem.

†††18:16 Sinite pueros. Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Isti in ramo nihil adhuc commiserunt, sed in radice perierunt. Qui pro se agere non possunt, causam suam majoribus commiserunt. Tangat medicus, et benedicat pusillis cum majoribus Psal. 113.. Talium est enim. Non ait istorum, sed qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem quam isti habent per naturam, quia non ætas regnat, sed mores. Non enim est virtus non posse peccare, sed nolle. Sicut puer non perseverat in ira, læsus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum, sic vos nisi talem innocentiam et animi puritatem habueritis, non intrabitis in regnum cœlorum.

‡‡‡18:17 Regnum Dei. Id est doctrinam Evangelii sicut puer jubemur accipere. Puer in discendo non contradicit doctoribus. Non rationes et verba componit ad resistendum, sed fideliter suscipit, obtemperat et quiescit.

§§§18:18 Et interrogavit eum. BEDA. Audierat hic princeps similes puerorum dignos esse, etc., usque ad his qui perfecti esse volunt, adjungit: Omnia vende et da pauperibus Marc. 10.. Magister bone. Quia bonum magistrum dixit, et non Deum vel Dei Filium confessus est dicit quamvis sanctum hominem comparatione Dei bonum non esse. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit bonitatem.

*18:19 Dixit autem. AMBR. Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio. Tentator enim, etc., usque ad cum his verbis definiatur contra naturam esse dives misericors. Mandata nosti. Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei ingredi volumus.

18:23 Dives erat. Nullus dives, id est confidens divitiis suis, intrabit, ut Jesus secundum Matthæum exponit. Non ergo divites manentes, sed qui esse desierunt intrabunt.

18:25 Facilius est enim. Mystice. Facilius est Christum pati pro dilectoribus sæculi, quam dilectores sæculi ad Christum converti. Camelus dicitur Christus, quia sponte humiliatus, infirmitatis nostræ onera sustulit. Acus punctio, per quam angustias passionis significat, qua passione velut acu, naturæ nostræ quasi scissa vestimenta resarcire dignatus est, id est reparare post lapsum. Aliter: facilius est gentilem populum gibbo peccatorum deformem per angustam vitæ viam ingredi, quam Judæum de meritis gloriantem, et ad subeundum leve onus Christi se humiliare nolentem.

§18:26 Quis potest? Intelligunt in numero divitum deputandos omnes qui amant divitias, etsi non habent: aliter enim, cum sit turba major pauperum, non dicerent: Quis potest salvus fieri?

**18:29 Nemo. Qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet. Marcus ait: Centies tantum nunc, etc. Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur.

††18:30 Recipiat, etc. Qui pro Domino omnes divitias dimiserit, et carnis affectus contempserit, multo plura recipiet in præsenti, et a fratribus et sororibus propositi sui glutino spirituali colligatis, multo gratiosiorem in hac vita recipiet charitatem.

‡‡18:31 Assumpsit. Prævidens ex passione sua discipulos perturbandos, prædicit et passionis pœnam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent. Et consummabuntur. In hoc ostendit quidquid prophetæ prædixerunt ad suæ dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit hæreticos, qui dicunt Christum legi et prophetis contrarium prædicasse, et alium Veteris, alium Novi esse Deum Testatamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, quia ejus crucem derident cum proximæ suæ passionis, et tempus quasi futurorum præscius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit.

§§18:34 Et ipsi, etc. Discipuli sermonem Dominicæ passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant.

***18:35 Cæcus. Cæcus significat humanum genus, quod a superna claritate exclusum damnationis suæ patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Jericho curatur. Jericho luna interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostræ carnis suscipit, homo ad cognoscenda redit. Cæcus sedet juxta viam dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Ego sum via Joan. 14.. Mendicat, dum rogat.

†††18:39 Et qui præibant, etc. Qui Jesum præeunt venientem, significant cæcum carnalium vitiorum, quæ dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Jesus ad illuminandum venire possit cor hominis, sed jam sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorum, et vocem orationis suæ impediri, ne pro se exorari possit, ardentius clamat.

‡‡‡18:40 Stans autem, etc. Transiens, cæcum audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam nostræ cæcitatis vocibus compatitur, sed per potentiam Divinitatis lumen nobis gratiæ infundit. Adduci ad se. Qui prætereuntem aliquatenus sentiebat, dum in oratione patitur phantasmatum turbas, vehementius insistens orationi ducitur ad stantem, et recipit lumen, quia Deus in corde firmo figitur, et sic lux amissa reparatur.

§§§18:41 Quid tibi, etc. Non ex ignorantia quærit, sed ideo ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet. Quod intelligens, cæcus subjungit: Domine, ut videam. Non petit cæcus aurum vel aliquid temporale, sed tantum lumen. Imitemur ergo eum, quem mente et corpore audivimus sanatum; petamus a Domino lucem æternæ visionis, et dicet nobis: Respice, fides tua salvum te fecit.

*18:43 Et confestim vidit. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur, et Jesum præsentem vel prætereuntem imitatur. Et hic talis non solum pro impetrato in Deum proficit, sed etiam alios ad laudem Dei accendit. Et omnis plebs. Laudat plebs Deum non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis, quia non solum laudat quod potenter et misericorditer illuminat, sed quia clamorem fidei firmiter clamantis exaudit.