19
Et ingressus perambulabat Jericho.*Et ingressus, etc. Ecce camelus deposita sarcina gibbi per foramen acus transit, dum contempto censu fraudium, angustam portam quæ ducit ad vitam ascendit. Et quia devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habebat, ascensu arboris supplet, juste quod rogare non audebat, Dominicæ susceptionis benedictionem accipit quam desiderabat. Mystice, Zachæus, qui interpretatur justificatus, significat credentes ex gentibus qui per occupationem temporalium depressi erant, et minimi, sed a Domino sanctificati. Et ipse dives. Quis de se desperet, cum venit iste ad Deum cui census ex fraude? Per hunc apparet, quia non omnis dives avarus. Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.Præ turba. Quæ turba, nisi imperitæ confusio multitudinis, quæ verticem sapientiæ videre nequit? Zachæus ergo non in turba, sed plebem transgressus Messiam quem desiderat aspicit. Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.Sycomorum. Sycomorus arbor est, moro foliis similis, sed altitudine præstans, et interpretatur ficus fatua, id est crux. Quæ credentes ut ficus pascit, ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et propriæ infirmitatis conscius, in virtute crucis gloriatur, et per hanc laudabilem fatuitatem transeuntem prope Dominum cernit, quia si nondum ita solide ut est jam, tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiæ cœlestis intendit. Quia inde erat transiturus. ISID. Illa parte ubi sycomorus, vel ubi crediturus, etc., usque ad velut in fecunda altitudine operis eminebat. Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.§Et cum venisset. Per præmissos præcones verbi sui, in quibus erat Jesus et loquebatur, venit ad populum nationum, qui passionis ejus fide jam sublimis, etiam divinitatem ejus agnoscere ardet, suspiciens videt, quia per fidem a terrenis elevatum elegit eligentem se, et amat amantem se. Descende. Quod descendere de sycomoro, et sic in domo parare mansionem jubetur, hoc est quod Apostolus ait: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed jam non novimus. Si enim mortuus est ex infirmitate, sed jam vivit ex virtute Dei II Cor. 5, 13.. Manere. Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisæorum, id est id est in Judæorum Synagoga docebat. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.**Murmurabant. Manifestum est Judæos semper gentium odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur: Quare introisti ad gentes præputium habentes Act. 9.? Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.††Stans autem, etc. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse et Zachæus stans, id est in ea quam cœperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter innocentes probat conversatum, cum etiam ante conversionem innocenter vixit, et qui ante conversionem dimidium, post conversionem potest dare et totum. Si quid, etc. Primum est secundum legem reddere, deinde quod remanet pauperibus erogare. Hunc fructum vitæ publicanus de sycomoro per sapientem stultitiam legit quod rapta reddit, propinqua relinquit, visibilia contemnit, ejus quem nondum videt sequi vestigia concupiscit. Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.‡‡Filius sit. Non carne, sed fide, quia sicut Abraham jussu Dei patriam ob spem futuræ hæreditatis deseruit, sic et iste qui thesaurum in cœlis acquirit spe. 10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.§§Venit, etc. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, quod propter pœnitentiam peccatorum suspiciendam maxime ipse in terram venerit, ubi et se appellat Filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem suæ pietatis. 11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.***Hæc illis, etc. Suscepta et commendata pœnitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis pœnitentiam peccatorum, quam justitiam placere superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judæis de justitia legis superbientibus se esse regnaturum. Eo quod. Non solum qui justi perseverant, sed etiam qui de injustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent. 12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.†††Nobilis abiit. Hic est nobilis cui cæcus clamabat: Miserere mei, fili David, et cui tubæ clamabant: Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini rex Isræl, qui constitutus est a Patre rex, cui datæ sunt gentes in hæreditatem. Longinquam. Excæcatos Judæos relinquens, transit ad illuminandas gentes, quæ longe (quia a finibus terræ) clamant ad Dominum, vel quia longe a peccatoribus salus Psal. 118.: Deus, qui ubique præsens, longe ab his qui idola colunt, sed et ipsi prope facti sunt in sanguine. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.‡‡‡Vocatis autem decem. Vocat decem servos, dum elegit discipulos littera Decalogi imbutos. Dat decem mnas, dum post resurrectionem surgit, et aperit sensum, ut spiritualiter intelligat legis dicta Mna decem drachmas appendit. Et omnis Scripturæ sermo, quia vitæ cœlestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget. Negotiamini. Verba legis mystica interpretatione discussa populis offerte, et ab eis confessionem fidei, morumque probitatem recipite. 14 Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. 15 Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.§§§Et factum est. Quotidie Christus accepto regno a Patre redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiæ semper statum conspicit. Huic servo pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinat. Hunc prudenter laborantem ampliori gratia donat, illum luxuriosa sectantem, etiam quod dederat privat. In judicio vero multi qui ad docendum idonei videbantur, ob negligentiam suam inter indoctos reputabuntur. Quidam simplicioris observationis devotionem inter apostolicos summa præmia percipient. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet Matth. 10.. 16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.*Venit autem. Primus servus, ordo doctorum in circumcisione missus, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma missus est prædicare. Sed decem acquirit dum populum sub lege constitutum docendo sibimet associat. 17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.In modico fuisti fidelis. Modicum est quidquid in præsenti percipimus donorum ad comparationem futurorum. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Decem civitates. Decem civitates sunt animæ, per legis verba ad gratiam Evangelii pervenientes, quibus tunc glorificandus præponitur, qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit; unde Apostolus: Quæ est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum Jesum I Thes. 2.? 18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.Et alter, Bonus ordo, vocaturus gentes, et Judæos missurus interfici, qui noluerunt super se Christum regnare, hanc præmisit comparationem, ne diceretur: Nihil dederat populo Judæorum unde melior possit fieri, ut quod exigeretur ab eo qui nihil recipit? Ex una mna quinque facit, qui moralia habet propter quinque sensus. 19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. 20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:§Et alter, etc. Qui ad præputium missus est, cui Dominus mnam unam eamdemque fidem, quæ circumcisioni credita est, ad prædicandum commisit. Quæ quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas, ad gratiam fidei evangelicæ convertit. In sudario, etc. In sudario pecuniam reponit, qui ad prædicandum idoneus, officium prædicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum, dicens: Sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis prædicem, vel de aliis cogar reddere rationem? cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere. 21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.**Metis quod. Metit enim Deus ubi non seminavit, id est etiam eos impietatis reos tenet quibus legis verbum vel Evangelii non ministravit. Timens ergo periculum judicii, requiescam ab administratione verbi. 22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:††Sciebas, etc. Quod putaverat pro excusatione dixisse vertitur in culpam. Si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires me mea diligentius quæsiturum? 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?‡‡Pecuniam. Id est evangelicam prædicationem paratisque fidelium cordibus non intimasti. Meam ad mensam. Non tuam. Unde Apostolus: Si quis loquitur, quasi sermones Dei I Petr. 4.. Cum usuris. Qui verbi pecuniam a doctore emit credendo, necesse est ut cum usuris solvat operando. Vel, de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit, etiam alia studet intelligere. 24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.§§Auferte, etc. Collatam gratiam amittit, qui prædicando aliis communicare neglexit. Augetur vero illi qui in ea laboravit. Sicut regium chrisma quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit. Spiritus enim Domini qui a Saul recessit, directus est a die illa et deinceps in David. 25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.***Et abundabit. Mystice: cum omnis Isræl salvus erit, tunc plenitudo spiritualis gratiæ quam modo torpenter exercemus, doctoribus illius temporis abundanter conferetur. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. 28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.†††Et his dictis. Finita parabola, vadit Hierosolymam, ut ostenderet de ejusdem maximæ civitatis eventu parabolam fuisse præmissam, quæ non longe post, et ipsum occisura ob odium regni ejus hostili clade sit peritura. 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,‡‡‡Ad Bethphage. Bethphage, viculus sacerdotum in monte Oliveti, et interpretatur domus buccæ. Bethania villa vel civitas in latere ejusdem montis, et dicitur domus obedientiæ. Has Dominus Hierosolymam venturus præsentia sua sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo piæ confessionis donis et obedientiæ spiritualis implevit. Quæ bene in monte Oliveti sunt positæ, id est in ipso Domino qui nos unctione spiritualium chrismatum, et conscientiæ pietatisque luce refovet. Et quia non vult abscondi civitatem supra se positam, mittit discipulos in castellum, quod est contra eos, ut per eos totius contra positi orbis munitiones penetret. 30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.§§§Intrœuntes invenietis. Intrœuntes in mundum prædicatores inveniunt populum nationum, perfidiæ vinculis irretitum, liberum et lascivum. Cui nemo, etc., id est, nullus rationalis doctor frænum correctionis posuit, qui vel linguam a malo prohiberet, vel in arctam viam vitæ ire cogeret. Nemo indumenta salutis quibus calefieret, utilia suadendo contulit. Nemo sedit, quia nullus stultitiam ejus deprimendo correxit. Alligatum. Alligatus vinculis perfidiæ, in quo addictus vel astrictus Domino errore famulabatur, sed dominatum sibi vindicare non poterat, quem Dominum fecerat non natura, sed culpa. Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur. Nam, etsi multi dii et domini, generaliter tamen unus Deus et unus Dominus. 31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. 32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?*Solventibus autem, etc. Non despicias hunc asellum, quia sicut in vestitu ovium sunt lupi rapaces, ita sub exuviis corporis (quod nobis est commune cum belluis) mens Deo plena vegetatur. Dixerunt. Multos habebat dominos qui non uni superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum raptabatur ad varios errores. Quid solvitis. Qui solvendo pullo contradixerant, audito nomine quiescunt, quia magistri errorum qui doctoribus ad salutem gentium venientibus obsistunt, suas tenebras defendunt, donec miraculis attestantibus veri possessoris virtus emineat. Sed postquam Dominicæ fidei potestas apparet, cedentibus adversariorum querelis, cœtus qui Deum corde portet adducitur. 34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.Vestimenta. Vestimenta apostolorum doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, et gratia spiritualiter, quibus illi corda hominum prius nuda et frigida contegunt, ut mereantur habere sessorem Christum. Imposuerunt. Dum populus gentium portat Christum, discipuli in via vestimenta sternunt, quia corporis sui exuentes amictum simplicibus sanguine suo viam parant, ut inoffenso gressu mentis, Hierosolymam, quo Christus ducit, tendant, id est ad veram pacis visionem. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,Ad descensum. Descendente Domino de monte Oliveti, id est, humiliante se ad infirmitatem nostræ carnis illo qui erat in forma Dei, cum eo descendunt turbæ, id est, humiliatur qui ejus misericordia indigent, ut ab eo exaltentur. Gaudentes. Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius eorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat. Super. Maxime de resurrectione Lazari, quæ nuper facta erat. Nam et propterea obviam venit ei turba, quia hoc signum factum audierant ab eo. Laudant etiam de signis et doctrina, quæ fecit cum ascendit ad diem scenopegiæ, quod Joannes narrat. 38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis.§Benedictus. Turba post modicum crucifixura, regem appellat, exspectatum secundum carnem David filium venisse declarat, ut adversum se testimonium extorqueatur invitis. Pax. Sicut nascente Domino hominum et angelorum agmina cœlestia decantabant: Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus, etc. Sic eidem mox triumphaturo homines concinunt: Pax in cœlo, et gloria in excelsis. 39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.**Magister. Mira invidentium dementia, quem vera docentem noverant, cum magistrum appellari audiunt, discipulos ejus quasi melius edocti redarguendos æstimant, quos ille instituerat, quem Deum apparet esse per miracula. 40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.††Lapides. Crucifixo Domino apostolis præ timore tacentibus, petræ quæ scissæ sunt, apertis monumentis Deum et mundi Dominum aperte clamabant. Mystice: si cæcitas contigerit in Isræl, ut a laude Dei conticeat, populus gentium mollito corde lapideo Creatorem suum credet et annuntiabit. 41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: 42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.‡‡Et non relinquent. Perversus enim cum perversionem adjicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur, et hoc ideo, quia non cognoveris tempus. Perversam enim animam Deus visitat, aliquando præcepto, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in æterno judicio damnationis societate colligitur. Ad pacem, etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona præsentia quæ ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc, subdit, scilicet, quia non prævidet mala quæ ei eventura sunt. Si enim prævideret, in præsentibus prosperis lætata non fuisset. 45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,§§Et ingressus. Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit. 46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. 47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere:***Et erat docens. Domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum qui, relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit lædere. Sed econtra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit. Quærebant illum perdere. Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi, vel ideo volebant perdere, quia, neglecto, suo magisterio, totum populum videbant ad ejus doctrinam confluere. 48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

*19:1 Et ingressus, etc. Ecce camelus deposita sarcina gibbi per foramen acus transit, dum contempto censu fraudium, angustam portam quæ ducit ad vitam ascendit. Et quia devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habebat, ascensu arboris supplet, juste quod rogare non audebat, Dominicæ susceptionis benedictionem accipit quam desiderabat. Mystice, Zachæus, qui interpretatur justificatus, significat credentes ex gentibus qui per occupationem temporalium depressi erant, et minimi, sed a Domino sanctificati. Et ipse dives. Quis de se desperet, cum venit iste ad Deum cui census ex fraude? Per hunc apparet, quia non omnis dives avarus.

19:3 Præ turba. Quæ turba, nisi imperitæ confusio multitudinis, quæ verticem sapientiæ videre nequit? Zachæus ergo non in turba, sed plebem transgressus Messiam quem desiderat aspicit.

19:4 Sycomorum. Sycomorus arbor est, moro foliis similis, sed altitudine præstans, et interpretatur ficus fatua, id est crux. Quæ credentes ut ficus pascit, ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et propriæ infirmitatis conscius, in virtute crucis gloriatur, et per hanc laudabilem fatuitatem transeuntem prope Dominum cernit, quia si nondum ita solide ut est jam, tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiæ cœlestis intendit. Quia inde erat transiturus. ISID. Illa parte ubi sycomorus, vel ubi crediturus, etc., usque ad velut in fecunda altitudine operis eminebat.

§19:5 Et cum venisset. Per præmissos præcones verbi sui, in quibus erat Jesus et loquebatur, venit ad populum nationum, qui passionis ejus fide jam sublimis, etiam divinitatem ejus agnoscere ardet, suspiciens videt, quia per fidem a terrenis elevatum elegit eligentem se, et amat amantem se. Descende. Quod descendere de sycomoro, et sic in domo parare mansionem jubetur, hoc est quod Apostolus ait: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed jam non novimus. Si enim mortuus est ex infirmitate, sed jam vivit ex virtute Dei II Cor. 5, 13.. Manere. Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisæorum, id est id est in Judæorum Synagoga docebat.

**19:7 Murmurabant. Manifestum est Judæos semper gentium odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur: Quare introisti ad gentes præputium habentes Act. 9.?

††19:8 Stans autem, etc. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse et Zachæus stans, id est in ea quam cœperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter innocentes probat conversatum, cum etiam ante conversionem innocenter vixit, et qui ante conversionem dimidium, post conversionem potest dare et totum. Si quid, etc. Primum est secundum legem reddere, deinde quod remanet pauperibus erogare. Hunc fructum vitæ publicanus de sycomoro per sapientem stultitiam legit quod rapta reddit, propinqua relinquit, visibilia contemnit, ejus quem nondum videt sequi vestigia concupiscit.

‡‡19:9 Filius sit. Non carne, sed fide, quia sicut Abraham jussu Dei patriam ob spem futuræ hæreditatis deseruit, sic et iste qui thesaurum in cœlis acquirit spe.

§§19:10 Venit, etc. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, quod propter pœnitentiam peccatorum suspiciendam maxime ipse in terram venerit, ubi et se appellat Filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem suæ pietatis.

***19:11 Hæc illis, etc. Suscepta et commendata pœnitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis pœnitentiam peccatorum, quam justitiam placere superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judæis de justitia legis superbientibus se esse regnaturum. Eo quod. Non solum qui justi perseverant, sed etiam qui de injustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent.

†††19:12 Nobilis abiit. Hic est nobilis cui cæcus clamabat: Miserere mei, fili David, et cui tubæ clamabant: Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini rex Isræl, qui constitutus est a Patre rex, cui datæ sunt gentes in hæreditatem. Longinquam. Excæcatos Judæos relinquens, transit ad illuminandas gentes, quæ longe (quia a finibus terræ) clamant ad Dominum, vel quia longe a peccatoribus salus Psal. 118.: Deus, qui ubique præsens, longe ab his qui idola colunt, sed et ipsi prope facti sunt in sanguine.

‡‡‡19:13 Vocatis autem decem. Vocat decem servos, dum elegit discipulos littera Decalogi imbutos. Dat decem mnas, dum post resurrectionem surgit, et aperit sensum, ut spiritualiter intelligat legis dicta Mna decem drachmas appendit. Et omnis Scripturæ sermo, quia vitæ cœlestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget. Negotiamini. Verba legis mystica interpretatione discussa populis offerte, et ab eis confessionem fidei, morumque probitatem recipite.

§§§19:15 Et factum est. Quotidie Christus accepto regno a Patre redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiæ semper statum conspicit. Huic servo pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinat. Hunc prudenter laborantem ampliori gratia donat, illum luxuriosa sectantem, etiam quod dederat privat. In judicio vero multi qui ad docendum idonei videbantur, ob negligentiam suam inter indoctos reputabuntur. Quidam simplicioris observationis devotionem inter apostolicos summa præmia percipient. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet Matth. 10..

*19:16 Venit autem. Primus servus, ordo doctorum in circumcisione missus, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma missus est prædicare. Sed decem acquirit dum populum sub lege constitutum docendo sibimet associat.

19:17 In modico fuisti fidelis. Modicum est quidquid in præsenti percipimus donorum ad comparationem futurorum. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Decem civitates. Decem civitates sunt animæ, per legis verba ad gratiam Evangelii pervenientes, quibus tunc glorificandus præponitur, qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit; unde Apostolus: Quæ est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum Jesum I Thes. 2.?

19:18 Et alter, Bonus ordo, vocaturus gentes, et Judæos missurus interfici, qui noluerunt super se Christum regnare, hanc præmisit comparationem, ne diceretur: Nihil dederat populo Judæorum unde melior possit fieri, ut quod exigeretur ab eo qui nihil recipit? Ex una mna quinque facit, qui moralia habet propter quinque sensus.

§19:20 Et alter, etc. Qui ad præputium missus est, cui Dominus mnam unam eamdemque fidem, quæ circumcisioni credita est, ad prædicandum commisit. Quæ quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas, ad gratiam fidei evangelicæ convertit. In sudario, etc. In sudario pecuniam reponit, qui ad prædicandum idoneus, officium prædicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum, dicens: Sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis prædicem, vel de aliis cogar reddere rationem? cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere.

**19:21 Metis quod. Metit enim Deus ubi non seminavit, id est etiam eos impietatis reos tenet quibus legis verbum vel Evangelii non ministravit. Timens ergo periculum judicii, requiescam ab administratione verbi.

††19:22 Sciebas, etc. Quod putaverat pro excusatione dixisse vertitur in culpam. Si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires me mea diligentius quæsiturum?

‡‡19:23 Pecuniam. Id est evangelicam prædicationem paratisque fidelium cordibus non intimasti. Meam ad mensam. Non tuam. Unde Apostolus: Si quis loquitur, quasi sermones Dei I Petr. 4.. Cum usuris. Qui verbi pecuniam a doctore emit credendo, necesse est ut cum usuris solvat operando. Vel, de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit, etiam alia studet intelligere.

§§19:24 Auferte, etc. Collatam gratiam amittit, qui prædicando aliis communicare neglexit. Augetur vero illi qui in ea laboravit. Sicut regium chrisma quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit. Spiritus enim Domini qui a Saul recessit, directus est a die illa et deinceps in David.

***19:26 Et abundabit. Mystice: cum omnis Isræl salvus erit, tunc plenitudo spiritualis gratiæ quam modo torpenter exercemus, doctoribus illius temporis abundanter conferetur.

†††19:28 Et his dictis. Finita parabola, vadit Hierosolymam, ut ostenderet de ejusdem maximæ civitatis eventu parabolam fuisse præmissam, quæ non longe post, et ipsum occisura ob odium regni ejus hostili clade sit peritura.

‡‡‡19:29 Ad Bethphage. Bethphage, viculus sacerdotum in monte Oliveti, et interpretatur domus buccæ. Bethania villa vel civitas in latere ejusdem montis, et dicitur domus obedientiæ. Has Dominus Hierosolymam venturus præsentia sua sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo piæ confessionis donis et obedientiæ spiritualis implevit. Quæ bene in monte Oliveti sunt positæ, id est in ipso Domino qui nos unctione spiritualium chrismatum, et conscientiæ pietatisque luce refovet. Et quia non vult abscondi civitatem supra se positam, mittit discipulos in castellum, quod est contra eos, ut per eos totius contra positi orbis munitiones penetret.

§§§19:30 Intrœuntes invenietis. Intrœuntes in mundum prædicatores inveniunt populum nationum, perfidiæ vinculis irretitum, liberum et lascivum. Cui nemo, etc., id est, nullus rationalis doctor frænum correctionis posuit, qui vel linguam a malo prohiberet, vel in arctam viam vitæ ire cogeret. Nemo indumenta salutis quibus calefieret, utilia suadendo contulit. Nemo sedit, quia nullus stultitiam ejus deprimendo correxit. Alligatum. Alligatus vinculis perfidiæ, in quo addictus vel astrictus Domino errore famulabatur, sed dominatum sibi vindicare non poterat, quem Dominum fecerat non natura, sed culpa. Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur. Nam, etsi multi dii et domini, generaliter tamen unus Deus et unus Dominus.

*19:33 Solventibus autem, etc. Non despicias hunc asellum, quia sicut in vestitu ovium sunt lupi rapaces, ita sub exuviis corporis (quod nobis est commune cum belluis) mens Deo plena vegetatur. Dixerunt. Multos habebat dominos qui non uni superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum raptabatur ad varios errores. Quid solvitis. Qui solvendo pullo contradixerant, audito nomine quiescunt, quia magistri errorum qui doctoribus ad salutem gentium venientibus obsistunt, suas tenebras defendunt, donec miraculis attestantibus veri possessoris virtus emineat. Sed postquam Dominicæ fidei potestas apparet, cedentibus adversariorum querelis, cœtus qui Deum corde portet adducitur.

19:35 Vestimenta. Vestimenta apostolorum doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, et gratia spiritualiter, quibus illi corda hominum prius nuda et frigida contegunt, ut mereantur habere sessorem Christum. Imposuerunt. Dum populus gentium portat Christum, discipuli in via vestimenta sternunt, quia corporis sui exuentes amictum simplicibus sanguine suo viam parant, ut inoffenso gressu mentis, Hierosolymam, quo Christus ducit, tendant, id est ad veram pacis visionem.

19:37 Ad descensum. Descendente Domino de monte Oliveti, id est, humiliante se ad infirmitatem nostræ carnis illo qui erat in forma Dei, cum eo descendunt turbæ, id est, humiliatur qui ejus misericordia indigent, ut ab eo exaltentur. Gaudentes. Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius eorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat. Super. Maxime de resurrectione Lazari, quæ nuper facta erat. Nam et propterea obviam venit ei turba, quia hoc signum factum audierant ab eo. Laudant etiam de signis et doctrina, quæ fecit cum ascendit ad diem scenopegiæ, quod Joannes narrat.

§19:38 Benedictus. Turba post modicum crucifixura, regem appellat, exspectatum secundum carnem David filium venisse declarat, ut adversum se testimonium extorqueatur invitis. Pax. Sicut nascente Domino hominum et angelorum agmina cœlestia decantabant: Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus, etc. Sic eidem mox triumphaturo homines concinunt: Pax in cœlo, et gloria in excelsis.

**19:39 Magister. Mira invidentium dementia, quem vera docentem noverant, cum magistrum appellari audiunt, discipulos ejus quasi melius edocti redarguendos æstimant, quos ille instituerat, quem Deum apparet esse per miracula.

††19:40 Lapides. Crucifixo Domino apostolis præ timore tacentibus, petræ quæ scissæ sunt, apertis monumentis Deum et mundi Dominum aperte clamabant. Mystice: si cæcitas contigerit in Isræl, ut a laude Dei conticeat, populus gentium mollito corde lapideo Creatorem suum credet et annuntiabit.

‡‡19:44 Et non relinquent. Perversus enim cum perversionem adjicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur, et hoc ideo, quia non cognoveris tempus. Perversam enim animam Deus visitat, aliquando præcepto, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in æterno judicio damnationis societate colligitur. Ad pacem, etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona præsentia quæ ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc, subdit, scilicet, quia non prævidet mala quæ ei eventura sunt. Si enim prævideret, in præsentibus prosperis lætata non fuisset.

§§19:45 Et ingressus. Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit.

***19:47 Et erat docens. Domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum qui, relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit lædere. Sed econtra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit. Quærebant illum perdere. Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi, vel ideo volebant perdere, quia, neglecto, suo magisterio, totum populum videbant ad ejus doctrinam confluere.