20
Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?*In qua potestate. De Dei potestate dubitant, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Unde addunt: Aut quis est, etc. In quo plane negant Dei Filium, quem non suis viribus, sed alienis signa facere credunt. Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:Interrogabo vos, etc. Poterat aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio vel sua sententia condemnentur. baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus?Baptismus Joannis, etc. Quem confitemini de cœlo habuisse prophetiam mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis in qua potestate ego faciam. Quod illi intelligentes, dubitant quid debeant respondere. Neque ego, etc. Propter duas causas veritas quærentibus est abscondenda. Vel, quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo Joan. 16.. Vel quia ex odio et contemptu quærunt; unde dicitur: Nolite sanctum dare canibus Matth. 7.. At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse. Et responderunt se nescire unde esset. Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio. Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.§Cœpit autem. Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod cœperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat. Vineam. Moraliter: Vinea Domini sabaoth, domus Isræl Isa. 5.: coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. Et ipse peregre, etc. Qui ubique est, diligentibus se præsentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia. 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.**Et in tempore. Primus servus qui mittitur, Moyses legislator. Qui per quadraginta annos fructum legis quam dederat, a cultoribus inquirebat, sed cæsum dimittunt inanem. 11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.††Et addidit, etc. Alter servus David propheta, qui post Moysem colonos vineæ psalmodiæ modulamine et citharæ dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, sed et hunc contumelia affectum, dimittunt inanem, dicentes: Quæ nobis pars in David, aut quæ hæreditas in filio Isai Reg. 12.? Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur exorat: Domine Deus virtutum, converte et respice de cœlo, et vide et visita vineam istam Psal. 77.. Tertius servus chorus prophetarum. Qui populum corripiebant, et mala quæ vineæ imminerent prædicabant, sed et illos persecuti sunt et occiderunt. 12 Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt. 13 Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.‡‡Quem cum vidissent. Aperte probat Judæos, non per ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ Psal. 117.. Et ideo consulentes sibi dicunt: Ecce mundus totus post eum abiit Joan. 12., etc. Hæreditatem ergo Ecclesiæ quam non moriens Pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Judæi eripere volunt, dum fidem, quæ per eum est, exstinguere conantur, justitiæ Dei non subjecti, sed suam constituere volentes. Hic est hæres: Christus hæres, quia morti propriæ supervixit, et testamentorum quæ ipse condidit, quasi hæreditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur. 15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?§§Et ejectum illum. Marcus ordinem mutat: Occiderunt et ejecerunt extra vineam Marc. 12.. In quo pertinacia eorum notatur, qui post resurrectionem prædicantibus apostolis credere noluerant, sed quasi utile cadaver projicientes, gentibus suscipiendum dederunt. 16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.***Absit. Contradicunt sententiæ quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judæis justum fore, divinæ scientiæ legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende. 17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli?†††Quid est, etc. Quomodo implebitur hæc prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est prædicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes. Ædificantes. Qui supra coloni, hic ædificantes dicuntur, quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur. 18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.‡‡‡Omnis qui ceciderit. Qui credit et tamen peccat, cadit super lapidem, et non conteritur, sed confringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis irruit, id est, qui negat penitus, conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum, qui modo contemnit, et injuriis afficit, necdum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus. Cadit super eum lapis, quem veniens in judicio opprimit. 19 Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.§§§Et quærebant, etc. Quasi mentientem quærunt interficere in quo vera probantur quæ dixerat. Ipse est enim hæres, illi pravi coloni qui solo humano terrore retardantur donec veniret hora ejus. 20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.*Et observantes. Quod præ timore populi, per se non possunt, inanibus præsidiis efficere volunt, velut immunes a morte ipsius videantur. 21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. 22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non?Licet nobis, etc. Cum nuper sub Augusto Judæa Romanis stipendiaria facta esset, Pharisæi qui de justitia sibi applaudebant, qui decimas et primitiva Deo dabant, tributa homini solvenda negabant, pro qua seditione postea regnum et tota patria destructa sunt. 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? 24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.Cujus habet, etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Cæsaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quæ erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Cæsari, noli habere quæ sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Cæsari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quæ Cæsaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit. 25 Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.§Reddite ergo. Sicut Cæsar exigit impressionem suæ imaginis, sic et Deus animam lumine vultus sui signatam. 26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt. 27 Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,**Accesserunt autem, etc. Duæ hæreses erant in Judæis: Pharisæorum, qui præferebant justitiam traditionum et observationum, unde et divisi vocabantur a populo, et Saducæorum, qui et ipsi vindicabant sibi quod non erant, id est justi. 28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.††Magister. Qui resurrectionem corporum non credunt, et animas putant interire cum corporibus, turpitudinem fabulæ fingunt, quæ deliramenti arguit eos qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri, ut in gente eorum hoc aliquando acciderit. Ut accipiat, etc. In lege litteræ cogebatur nubere in vita. Sed in lege spiritus commendatur castitas. 29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32 Novissime omnium mortua est et mulier. 33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. 34 Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias: 35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:‡‡Illi vero, etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quæ possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi. Neque nubent, etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia. 36 neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.§§Quia vero resurgent mortui. Postquam propositæ quæstioni de resurrectionis conditionibus satisfecit, de ipsa resurrectione contra eorum infidelitatem agit. 38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. 39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.***Et amplius, etc. Confutati in sermonibus non amplius interrogant, sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, ex quo intelligimus venena invidiæ posse quidem superari, sed difficile conquiescere. 41 Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?†††Quomodo dicunt, etc. Consummaturus præcepta Dominus, in fine testamenti sui fidem concludit ut Dominum Jesum verum Deum et verum hominem ad dexteram Patris sedere credamus. 42 et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.‡‡‡Donec ponam. Quod a Patre subjiciuntur inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturæ, qua in altero aliter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram. 44 David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? 45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,§§§Attendite a scribis. Duplici ratione jubemur attendere a vanæ gloriæ cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur. Et amant salutationes in foro. Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debentur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit, qui desiderat sedere in cathedra Moysi. Qui devorant, etc. Marcus: Sub obtentu prolixæ orationis, qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, imo pro ipsis orationibus magis damnabuntur. Hi accipient damnationem. In hoc insinuat illos etiam, qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus, damnationem quidem mereri, sed istos majorem. 47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.

*20:2 In qua potestate. De Dei potestate dubitant, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Unde addunt: Aut quis est, etc. In quo plane negant Dei Filium, quem non suis viribus, sed alienis signa facere credunt.

20:3 Interrogabo vos, etc. Poterat aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio vel sua sententia condemnentur.

20:4 Baptismus Joannis, etc. Quem confitemini de cœlo habuisse prophetiam mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis in qua potestate ego faciam. Quod illi intelligentes, dubitant quid debeant respondere. Neque ego, etc. Propter duas causas veritas quærentibus est abscondenda. Vel, quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo Joan. 16.. Vel quia ex odio et contemptu quærunt; unde dicitur: Nolite sanctum dare canibus Matth. 7..

§20:9 Cœpit autem. Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod cœperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat. Vineam. Moraliter: Vinea Domini sabaoth, domus Isræl Isa. 5.: coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. Et ipse peregre, etc. Qui ubique est, diligentibus se præsentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.

**20:10 Et in tempore. Primus servus qui mittitur, Moyses legislator. Qui per quadraginta annos fructum legis quam dederat, a cultoribus inquirebat, sed cæsum dimittunt inanem.

††20:11 Et addidit, etc. Alter servus David propheta, qui post Moysem colonos vineæ psalmodiæ modulamine et citharæ dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, sed et hunc contumelia affectum, dimittunt inanem, dicentes: Quæ nobis pars in David, aut quæ hæreditas in filio Isai Reg. 12.? Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur exorat: Domine Deus virtutum, converte et respice de cœlo, et vide et visita vineam istam Psal. 77.. Tertius servus chorus prophetarum. Qui populum corripiebant, et mala quæ vineæ imminerent prædicabant, sed et illos persecuti sunt et occiderunt.

‡‡20:14 Quem cum vidissent. Aperte probat Judæos, non per ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ Psal. 117.. Et ideo consulentes sibi dicunt: Ecce mundus totus post eum abiit Joan. 12., etc. Hæreditatem ergo Ecclesiæ quam non moriens Pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Judæi eripere volunt, dum fidem, quæ per eum est, exstinguere conantur, justitiæ Dei non subjecti, sed suam constituere volentes. Hic est hæres: Christus hæres, quia morti propriæ supervixit, et testamentorum quæ ipse condidit, quasi hæreditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.

§§20:15 Et ejectum illum. Marcus ordinem mutat: Occiderunt et ejecerunt extra vineam Marc. 12.. In quo pertinacia eorum notatur, qui post resurrectionem prædicantibus apostolis credere noluerant, sed quasi utile cadaver projicientes, gentibus suscipiendum dederunt.

***20:16 Absit. Contradicunt sententiæ quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judæis justum fore, divinæ scientiæ legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende.

†††20:17 Quid est, etc. Quomodo implebitur hæc prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est prædicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes. Ædificantes. Qui supra coloni, hic ædificantes dicuntur, quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur.

‡‡‡20:18 Omnis qui ceciderit. Qui credit et tamen peccat, cadit super lapidem, et non conteritur, sed confringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis irruit, id est, qui negat penitus, conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum, qui modo contemnit, et injuriis afficit, necdum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus. Cadit super eum lapis, quem veniens in judicio opprimit.

§§§20:19 Et quærebant, etc. Quasi mentientem quærunt interficere in quo vera probantur quæ dixerat. Ipse est enim hæres, illi pravi coloni qui solo humano terrore retardantur donec veniret hora ejus.

*20:20 Et observantes. Quod præ timore populi, per se non possunt, inanibus præsidiis efficere volunt, velut immunes a morte ipsius videantur.

20:22 Licet nobis, etc. Cum nuper sub Augusto Judæa Romanis stipendiaria facta esset, Pharisæi qui de justitia sibi applaudebant, qui decimas et primitiva Deo dabant, tributa homini solvenda negabant, pro qua seditione postea regnum et tota patria destructa sunt.

20:24 Cujus habet, etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Cæsaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quæ erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Cæsari, noli habere quæ sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Cæsari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quæ Cæsaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit.

§20:25 Reddite ergo. Sicut Cæsar exigit impressionem suæ imaginis, sic et Deus animam lumine vultus sui signatam.

**20:27 Accesserunt autem, etc. Duæ hæreses erant in Judæis: Pharisæorum, qui præferebant justitiam traditionum et observationum, unde et divisi vocabantur a populo, et Saducæorum, qui et ipsi vindicabant sibi quod non erant, id est justi.

††20:28 Magister. Qui resurrectionem corporum non credunt, et animas putant interire cum corporibus, turpitudinem fabulæ fingunt, quæ deliramenti arguit eos qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri, ut in gente eorum hoc aliquando acciderit. Ut accipiat, etc. In lege litteræ cogebatur nubere in vita. Sed in lege spiritus commendatur castitas.

‡‡20:35 Illi vero, etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quæ possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi. Neque nubent, etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.

§§20:37 Quia vero resurgent mortui. Postquam propositæ quæstioni de resurrectionis conditionibus satisfecit, de ipsa resurrectione contra eorum infidelitatem agit.

***20:40 Et amplius, etc. Confutati in sermonibus non amplius interrogant, sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, ex quo intelligimus venena invidiæ posse quidem superari, sed difficile conquiescere.

†††20:41 Quomodo dicunt, etc. Consummaturus præcepta Dominus, in fine testamenti sui fidem concludit ut Dominum Jesum verum Deum et verum hominem ad dexteram Patris sedere credamus.

‡‡‡20:43 Donec ponam. Quod a Patre subjiciuntur inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturæ, qua in altero aliter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram.

§§§20:46 Attendite a scribis. Duplici ratione jubemur attendere a vanæ gloriæ cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur. Et amant salutationes in foro. Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debentur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit, qui desiderat sedere in cathedra Moysi. Qui devorant, etc. Marcus: Sub obtentu prolixæ orationis, qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, imo pro ipsis orationibus magis damnabuntur. Hi accipient damnationem. In hoc insinuat illos etiam, qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus, damnationem quidem mereri, sed istos majorem.