21
Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.*Respiciens autem, etc. Qui appetitores primatus, et vanæ gloriæ cavendos esse monuerat, etiam dona ferentes in domum Domini certo examine discernit, ut retribuat singulis secundum intentionem cordis. Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo. Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.Ex abundanti. Judæus ex abundantia mittit, qui de justitia præsumens, ita orat apud se Luc. 18.: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri hominum. Omnem victum Ecclesia in munera Dei mittit, quæ omne quod innuit, non sui meriti, sed divini muneris intelligit, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit:Et quibusdam. Post oblationem viduæ in qua Ecclesia de gentibus signatur, destructio templi supponitur, ut velamento litteræ occultantis, recondita sacramenta Ecclesiæ incipiant patescere. Curavit enim Deus civitatem et templum et omnia figuralia subvertere, ne quis post adventum Christi ad illa recurreret. Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient?§Interrogaverunt. Quia laudantibus ædificationes templi prædixerat omnia destruenda, discipuli (sicut Marcus ait) Petrus, Jacobus, et Joannes et Andræas separatim quærunt tempus, et signa prædictæ destructionis. Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.**Multi enim. Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum hæresiarchæ multi prodierunt, qui inter cæteras falsitates diem Domini instare prædicabant, quos et Apostolus redarguit. Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.††Prælia et seditiones. Hæc a passione Domini in Judæa abundaverunt, quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant, admonentur, quia non statim finis, sed post quadragesimum secundum annum. 10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.‡‡Tunc dicebat. Horum alia a cœlo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. Mystice. Regnum adversus regnum, et pestilentia eorum quorum sermo, ut cancer serpit, et fames, audiendi verbum Dei, commotio terræ, a vera fide separatio in hæreticis intelligi debet, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiæ victoriam faciunt. Et signa magna. Hæc etiam eo tempore impleta apud Josephum inveniuntur, qui narrat stellam gladio similem per annum supra Hierosolymam pependisse, et currus equitesque armatos quadraginta diebus in ære debellasse, et vitulam inter manus immolantium agnam peperisse. 11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt. 12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum: 13 continget autem vobis in testimonium.§§Continget autem, etc. Eorum qui vel persequuntur, vel vivendo non mutantur. Mors enim justorum bonis est in adjutorium, malis in testimonium damnationis ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt, ut vivant. 14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis: 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. 16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:***A parentibus, etc. Majus tormentum, cum aliquis ab illis patitur, de quibus præsumebat, quia cum damno corporis mala cruciant amissæ charitatis. Et quia dura sunt quæ prædicuntur de afflictione mortis, subditur consolatio de gaudio resurrectionis. 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum: 18 et capillus de capite vestro non peribit.†††Et capillus. Quasi dicat: Cur timetis ne pereat, quod incisum dolet, quandoquidem nec illuc potest perire in vobis, quod incisum non dolet? Caro enim incisa dolet, capillus non dolet. 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.‡‡‡In patientia vestra. Patientia radix et custos est omnium virtutum. In hac ergo animas, quæ corpus possident, possidemus, cum ipsas animas ad patiendum ratione regimus. Vera autem patientia est aliena mala æquanimiter perpeti; contra eum qui mala irrogat, nullo dolore moveri. 20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus: 21 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,§§§Et qui in regionibus. Ecclesiastica historia narrat Christianos qui in Judæa erant, imminente excidio ab angelo monitos fuisse, et trans Jordanem in civitate Pella, donec desolatio Judææ impleretur, habitasse. 22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. 23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.*Erit enim pressura, etc. Hæc pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in æternum durabit. 24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.Donec impleantur, etc. Id est, Donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Isræl salvus Rom. 11., et quasi ad solium propriæ nativitatis gavisurus redeat. Quid enim impletis temporibus nationum, et omni Isræl salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit. Nam et hæc secundum Matthæum apostoli quæsierunt, non solum tempus evertendi templi, sed et signum adventus ejus, et consummationis sæculi. 25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum:Et erunt signa. Hæc de ipso adventu, cum omnes virgines prudentes et fatuæ, insolito clamore suscitatæ, lampades ornant, id est, opera secum numerant, pro quibus maximo cum timore jam instantem æterni discriminis exspectant eventum. Appropinquante extremo judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarumque orbis prementibus undique colonis inficitur: maxima cœli luminaria novo horrore percussis radiis, turbatam faciem velant, quia, appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et fremunt. 26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur: 27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.§Et tunc videbunt. Quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc corda ad ejus patientiam non inclinant. Quia vero contra reprobos hæc dicta sunt, mox ad consolationem electorum supponit. 28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.**His autem fieri incipientibus. Id est, cum plagæ crebrescunt, cum terror judicii commotis virtutibus ostenditur. Levate capita. Exhilarate corda vestra, quia, dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quæritis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur. 29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:††Videte ficulneam. Regnum Dei æstati comparat, quia tunc mœroris nostri nubila transibunt, et æterni dies vitæ sub claritate solis fulgebunt. Sicut enim ex fructu arborum vicina æstas cognoscitur, ita et ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Ex his verbis ostenditur, quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc germinat ut quæcunque germinaverit, cladibus consumat. 30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. 31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. 33 Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.‡‡Cœlum et terra. Nihil in corporum natura cœlo et terra durabilius est. Nihil transit velocius quam sermo. Verba quousque imperfecta sunt verba non sunt, si perfecta sint jam omnino non sunt: neque enim perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Cœlum et terra transibunt. Quasi dicat: Omne quod apud vos durabile, et sine mutatione est, ad æternitatem durabile non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sermo meus, qui transit, sententias manentes exprimit. Verba autem mea non transibunt. Et cum verba mea ita absque dubio sint implenda, videte ne contra contestationem verborum meorum sitis dediti crapulæ, et ebrietati, et sæcularibus curis, sicut quidam erunt tempore imminentis judicii: De quibus dicitur: Cum dixerint: Pax et securitas, superveniet repentinus interitus I Thess. 5.. 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ. 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. 37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.§§Erat autem, etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis sæculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinæ, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam præbemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus. 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

*21:1 Respiciens autem, etc. Qui appetitores primatus, et vanæ gloriæ cavendos esse monuerat, etiam dona ferentes in domum Domini certo examine discernit, ut retribuat singulis secundum intentionem cordis.

21:4 Ex abundanti. Judæus ex abundantia mittit, qui de justitia præsumens, ita orat apud se Luc. 18.: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri hominum. Omnem victum Ecclesia in munera Dei mittit, quæ omne quod innuit, non sui meriti, sed divini muneris intelligit, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.

21:5 Et quibusdam. Post oblationem viduæ in qua Ecclesia de gentibus signatur, destructio templi supponitur, ut velamento litteræ occultantis, recondita sacramenta Ecclesiæ incipiant patescere. Curavit enim Deus civitatem et templum et omnia figuralia subvertere, ne quis post adventum Christi ad illa recurreret.

§21:7 Interrogaverunt. Quia laudantibus ædificationes templi prædixerat omnia destruenda, discipuli (sicut Marcus ait) Petrus, Jacobus, et Joannes et Andræas separatim quærunt tempus, et signa prædictæ destructionis.

**21:8 Multi enim. Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum hæresiarchæ multi prodierunt, qui inter cæteras falsitates diem Domini instare prædicabant, quos et Apostolus redarguit.

††21:9 Prælia et seditiones. Hæc a passione Domini in Judæa abundaverunt, quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant, admonentur, quia non statim finis, sed post quadragesimum secundum annum.

‡‡21:10 Tunc dicebat. Horum alia a cœlo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. Mystice. Regnum adversus regnum, et pestilentia eorum quorum sermo, ut cancer serpit, et fames, audiendi verbum Dei, commotio terræ, a vera fide separatio in hæreticis intelligi debet, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiæ victoriam faciunt. Et signa magna. Hæc etiam eo tempore impleta apud Josephum inveniuntur, qui narrat stellam gladio similem per annum supra Hierosolymam pependisse, et currus equitesque armatos quadraginta diebus in ære debellasse, et vitulam inter manus immolantium agnam peperisse.

§§21:13 Continget autem, etc. Eorum qui vel persequuntur, vel vivendo non mutantur. Mors enim justorum bonis est in adjutorium, malis in testimonium damnationis ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt, ut vivant.

***21:16 A parentibus, etc. Majus tormentum, cum aliquis ab illis patitur, de quibus præsumebat, quia cum damno corporis mala cruciant amissæ charitatis. Et quia dura sunt quæ prædicuntur de afflictione mortis, subditur consolatio de gaudio resurrectionis.

†††21:18 Et capillus. Quasi dicat: Cur timetis ne pereat, quod incisum dolet, quandoquidem nec illuc potest perire in vobis, quod incisum non dolet? Caro enim incisa dolet, capillus non dolet.

‡‡‡21:19 In patientia vestra. Patientia radix et custos est omnium virtutum. In hac ergo animas, quæ corpus possident, possidemus, cum ipsas animas ad patiendum ratione regimus. Vera autem patientia est aliena mala æquanimiter perpeti; contra eum qui mala irrogat, nullo dolore moveri.

§§§21:21 Et qui in regionibus. Ecclesiastica historia narrat Christianos qui in Judæa erant, imminente excidio ab angelo monitos fuisse, et trans Jordanem in civitate Pella, donec desolatio Judææ impleretur, habitasse.

*21:23 Erit enim pressura, etc. Hæc pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in æternum durabit.

21:24 Donec impleantur, etc. Id est, Donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Isræl salvus Rom. 11., et quasi ad solium propriæ nativitatis gavisurus redeat. Quid enim impletis temporibus nationum, et omni Isræl salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit. Nam et hæc secundum Matthæum apostoli quæsierunt, non solum tempus evertendi templi, sed et signum adventus ejus, et consummationis sæculi.

21:25 Et erunt signa. Hæc de ipso adventu, cum omnes virgines prudentes et fatuæ, insolito clamore suscitatæ, lampades ornant, id est, opera secum numerant, pro quibus maximo cum timore jam instantem æterni discriminis exspectant eventum. Appropinquante extremo judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarumque orbis prementibus undique colonis inficitur: maxima cœli luminaria novo horrore percussis radiis, turbatam faciem velant, quia, appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et fremunt.

§21:27 Et tunc videbunt. Quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc corda ad ejus patientiam non inclinant. Quia vero contra reprobos hæc dicta sunt, mox ad consolationem electorum supponit.

**21:28 His autem fieri incipientibus. Id est, cum plagæ crebrescunt, cum terror judicii commotis virtutibus ostenditur. Levate capita. Exhilarate corda vestra, quia, dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quæritis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur.

††21:29 Videte ficulneam. Regnum Dei æstati comparat, quia tunc mœroris nostri nubila transibunt, et æterni dies vitæ sub claritate solis fulgebunt. Sicut enim ex fructu arborum vicina æstas cognoscitur, ita et ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Ex his verbis ostenditur, quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc germinat ut quæcunque germinaverit, cladibus consumat.

‡‡21:33 Cœlum et terra. Nihil in corporum natura cœlo et terra durabilius est. Nihil transit velocius quam sermo. Verba quousque imperfecta sunt verba non sunt, si perfecta sint jam omnino non sunt: neque enim perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Cœlum et terra transibunt. Quasi dicat: Omne quod apud vos durabile, et sine mutatione est, ad æternitatem durabile non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sermo meus, qui transit, sententias manentes exprimit. Verba autem mea non transibunt. Et cum verba mea ita absque dubio sint implenda, videte ne contra contestationem verborum meorum sitis dediti crapulæ, et ebrietati, et sæcularibus curis, sicut quidam erunt tempore imminentis judicii: De quibus dicitur: Cum dixerint: Pax et securitas, superveniet repentinus interitus I Thess. 5..

§§21:37 Erat autem, etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis sæculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinæ, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam præbemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus.