28
Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.*Vespere, etc. HIER. Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt. Maria Magdalene, et altera Maria. Duæ unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes. Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:Terræ motus. Sicut in passione et in resurrectione fit motus terræ: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad pœnitentiam movenda. Revolvit lapidem. Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita æterna cœpit toto orbe prædicari. erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.Sicut fulgur. In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis. Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.§Nolite timere. Quæ vestros concives videtis. Illi timeant qui ad eorum societatem non pertinent. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis.**Et cito euntes. Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere. Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.††Cum timore et gaudio. Duplex est affectus in eis, timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.‡‡Et ecce Jesus, etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus. Et tenuerunt. Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor: Nolite timere, ut mente placida possint audire quæ dicuntur. Istæ tenent pedes quæ adorant resuscitatum: sed illa quæ nesciebat adhuc resurrexisse Filium Dei, audit merito: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum Joan 20.. 10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.§§Nuntiate. Ut mulier mortifera serpentis verba narravit, ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors, modo ab ea vita. Fratribus meis. Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut post resurrectionem eamdem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat. 11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. 12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,***Pecuniam copiosam. HIER. Qui rebus Ecclesiæ abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Pharisæorum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris. 13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.†††Furati sunt eum nobis dormientibus. AUG. Si dormierunt, quomodo viderunt? Si non viderunt, quomodo testes esse potuerunt? Avaritia quæ captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri: et sic Judæos seduxit, unde subdit: Et divulgatum est. 14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.‡‡‡Abierunt. A Jerusalem in Galilæam. In montem: quia corpus de communi terra susceptum super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos, ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur. Præcessit Christus primitiæ dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est, sine fine laudant. 17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.§§§Quidam autem dubitaverunt, ut Lucas ait: existimantes se spiritum videre, quem moriendo tradidit. 18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:*Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus. 19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus. 20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..

*28:1 Vespere, etc. HIER. Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt. Maria Magdalene, et altera Maria. Duæ unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.

28:2 Terræ motus. Sicut in passione et in resurrectione fit motus terræ: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad pœnitentiam movenda. Revolvit lapidem. Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita æterna cœpit toto orbe prædicari.

28:3 Sicut fulgur. In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis.

§28:5 Nolite timere. Quæ vestros concives videtis. Illi timeant qui ad eorum societatem non pertinent.

**28:7 Et cito euntes. Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere.

††28:8 Cum timore et gaudio. Duplex est affectus in eis, timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat.

‡‡28:9 Et ecce Jesus, etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus. Et tenuerunt. Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor: Nolite timere, ut mente placida possint audire quæ dicuntur. Istæ tenent pedes quæ adorant resuscitatum: sed illa quæ nesciebat adhuc resurrexisse Filium Dei, audit merito: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum Joan 20..

§§28:10 Nuntiate. Ut mulier mortifera serpentis verba narravit, ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors, modo ab ea vita. Fratribus meis. Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut post resurrectionem eamdem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat.

***28:12 Pecuniam copiosam. HIER. Qui rebus Ecclesiæ abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Pharisæorum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.

†††28:13 Furati sunt eum nobis dormientibus. AUG. Si dormierunt, quomodo viderunt? Si non viderunt, quomodo testes esse potuerunt? Avaritia quæ captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri: et sic Judæos seduxit, unde subdit: Et divulgatum est.

‡‡‡28:16 Abierunt. A Jerusalem in Galilæam. In montem: quia corpus de communi terra susceptum super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos, ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur. Præcessit Christus primitiæ dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est, sine fine laudant.

§§§28:17 Quidam autem dubitaverunt, ut Lucas ait: existimantes se spiritum videre, quem moriendo tradidit.

*28:18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.

28:19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.

28:20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..