INCIPIT SECUNDUM MARCUM
1
Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.*Initium Evangelii. ISID. Evangelium, bona annuntiatio, quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: Pœnitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum cœlorum. HIER. Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum. Jesu Christi. HIER. Jesus Hebraice, Soter Græce, Salvator Latine, Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico. Filii Dei. BEDA. Matthæus dicit: filii David filii Abraham Matth. 1.. Marcus dicit: filii Dei, ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab æternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat. Sicut scriptum est in Isaia propheta: [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.Sicut scriptum est. Marcus prophetarum testimonia præmittit quibus hæc vetera et non nova, sed a prophetis præscita et prædicta asserit, in quo et Judæos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta hæreticos alterum sine altero suscipiat. Ecce mitto. BEDA. Angelus dicitur Joannes non societate naturæ, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est Mal. 2.. ID. Nota quod hoc testimonium: Ecce ego mitto angelum, etc., Malachiæ est, utrumque tamen dicit Isaiæ esse, quia, etc., usque ad omnes prophetæ uno spiritu locuti sunt quasi uno ore. Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.]Clamantis. ISID. Ad Judæos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. In deserto. In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judæa vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quærunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit. Parate. ISID. Pœnitentiam agite et prædicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem. Viam Domini. HIER. Via Domini qua ad homines ingreditur, pœnitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis. Rectas facite semitas. ISID. Præcipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore. Semitæ post viam, quia mandata moralia post pœnitentiam secundum Marcum vel Matthæum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et pœnitentiam. Rectæ semitæ per austera indicia vestis, zonæ, cibi, potus, vocis humillimæ. Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.§Joannes. ISID. Gratia Dei. A gratia Dei incipit, unde sequitur: Baptizans, etc. Per baptismum peccata dimittuntur; unde: Quod gratis accepistis, gratis date Matth. 10.. Et Apostolus: Gratia salvati estis Ephes. 2.. Baptizans. HIER. Baptismum pœnitentiæ dedit, baptismum in remissionem peccatorum prædicavit, tamen non dedit. Sicut prædicatione, etc., usque ad nunc per amicum sponsi inducitur sponsa, ut Rebecca Isaac, per puerum pallio albo velata. Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.**In Jordane ID. Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat. Confitentes, etc. ID. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus Psal. 115., id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Saræ. Sicut ad Mariam dicitur, quæ est princeps cum Deo: Benedicta tu in mulieribus Luc. 1.. BEDA. Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitæ novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiæ membra commuta. Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.††Et erat Joannes, etc. HIER. Vestis prophetæ et cibus et potus, totam austeram vitam prædicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judæi et Græci. BEDA. Vestitus pilis cameli. Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens: Genimina viperarum, etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus. Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.‡‡Fortior me. HIER. Quis fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit. Solvere corrigiam. BEDA. Modus fuit apud veteres, ut si quis eam quæ sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille, etc., usque ad Redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo. HIER. Corrigia calcamentorum, id est mysterium Incarnationis Dei. Calx enim, etc., usque ad sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Maria et Joseph, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.§§Ego baptizavi vos aqua. BEDA. Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens: Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte prædicat dicens: Testimonium perhibuit, quia hic est Dei Filius Joan. 3.. ISID. Ego baptizo vos aqua, ille, etc. Dei fluvius semper plenus, semper æqualis, de quo: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; unde Apostolus: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, etc., usque: Propter quod et Deus illum exaltavit Phil. 2.. Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane.***Et baptizatus est in Jordane. Tribus causis: Ut justitiam et humilitatem impleret; ut baptismum Joannis comprobaret; ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbæ Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret. HIER. Marcus: Sicut cervus desiderans ad fontes aquarum saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similatur) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilææ venientem Jesum ad baptismum, etc., usque ad: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei Apoc. 2.. 10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.†††Vidit apertos cœlos, etc. BEDA. Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur cœli, etc., usque ad apud nos manebit et in nobis erit juxta mensuram fidei Spiritus. De Christo autem dicitur: Plenum gratiæ et veritatis Joan. 1.. Manentem in ipso. Manet in eo Spiritus, non ex quo baptizatus, sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit, significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis solet amplior Spiritus gratia per impositionem manus episcopi cœlitus dari. 11 Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.‡‡‡Tu es Filius meus dilectus. BEDA. Non quod nesciebat docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur, ipsum scilicet, etc., usque ad bene autem in specie columbæ descendit Spiritus, quæ simplex animal et sine felle: quia simplices quærit, nec habitat in mentibus impuris. 12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.§§§Spiritus. ID. Ne dubium quis spiritus, Lucas consulte præmittit: Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane; deinde intulit: et agebatur a Spiritu in desertum, ne putetur immundus spiritus quidquam contra eum potuisse. 13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.*Quadraginta diebus. ID. Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem præceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat. Eratque cum bestiis. Nos quoque si in eremo sanctæ conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in cœlum transferamur 14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,Postquam autem. ISID. Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judæa, Jesus in Galilæa, salus in gentibus. Prædicans, etc. HIER. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt Matth. 5., etc. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: Regnum meum non est de hoc mundo Joan. 18.: omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus. 15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.Pœnitemini. HIER. Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinæ spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: pœnitentiam agat, qui vult æterno adhærere bono. Præconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiæ pervenire meruerunt. Unde post pœnitentiam prædicatores eliguntur. 16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),§Vidit Simonem. HIER. Simon, obediens; Andræas, virilis; Jacobus, supplantator; Joannes, gratia. His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur. ID. Quem non inebriat eloquentia sæcularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcæcatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturæ sanctæ, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate. ID. Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andræas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad æthera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam. BEDA. Quæritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt. Et ingrediuntur. HIER. Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiæ non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: Et ingrediuntur, etc. Capharnaum. ID. Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Isræl, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala. BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus. 17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. 19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: 20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. 21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. 22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.**Erat enim, etc. BEDA. Scribæ dicebant quæ scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quæ deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthæo: Audistis quia dictum est antiquis, etc. Ego autem dico vobis. 23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, 24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.††Quid nobis, etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Dæmones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse. 25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.‡‡Obmutesce. ID. Congruo ordine lingua serpentina quæ prima virus sparsit, ne ultra spargat primo obcluditur, deinde, etc., usque ad ut sit idem ordo restaurationis in Domino, qui perditionis in protoplasto. 26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.§§Discerpens. ID. Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, discerpens, idem est quod Lucas: cum projecisset eum in medium. Quod vero addidit, nihilque nocuit: intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt dæmones amputatis vel avulsis aliquibus membris. ID. Virum a dæmonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiæ fervore per continentiæ præcepta frenatam. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.***Quidnam est? Per ea quæ vident ad inquisitionem eorum quæ audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui cœlestia promittunt terrenis, cœlestia et divina opera operentur in terris. 28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. 29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. 30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.†††Et statim dicunt ei, etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quæ non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me Psal. 18.. 31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.‡‡‡Apprehensa. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogæ per manum disciplinæ et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati. Ministrabat eis. BEDA. Tropologice: Id est, membra quæ servierant immunditiæ, serviant justitiæ. 32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:§§§Vespere autem. ID. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes. Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judæis prædicavit. 33 et erat omnis civitas congregata ad januam.*Ad januam. HIER. Janua regni moraliter pœnitentia est cum fide, quæ operatur salutem variis languoribus. Varia enim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi. 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.Quoniam sciebant eum. BEDA. Lucas dicit apertius: Exibant dæmonia a multis, etc., quia sciebant eum esse Christum. Dæmonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: Nemo principum hujus sæculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2.. 35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.Et diluculo. ID. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat. 36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. 37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. 38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.§Ad hoc enim veni. VICT. ANT. Commode hoc subdit evangelista. Neque enim solo illius divinitatis auctoritas per hoc adumbratur, verum etiam spontaneæ evacuationis humilitas. Lucas autem, quo verbi œconomiam exprimat, ad hoc enim missus sum, scribit. Quare is Patris de Verbi incarnatione beneplacitum apostolatus nomine designat. 39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.**Et erat prædicans in synagogis. BEDA. In hac prædicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Matthæus; nam, etc., usque ad: Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare Matth. 8.. 40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.††Et genu flexo, etc. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitæ suæ erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat. HIER. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt. Luc. 11.. BEDA. Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. Omnes enim, etc., usque ad et vero sacerdoti offerre corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem Rom. 12.. Si vis potes. ID. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suæ conscius non præsumit. ID. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia. 41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.‡‡Extendit manum. ID. Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ideo tangit, quia sine tactu curare non poterat, sed sic probat, quia legi subjectus non erat. Volo, mundare. ID. Illud mirabile, quo rogatur eo sanat genere. Volo, mundare: et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra. Nihil medium inter opus et præceptum. Dixit et facta sunt Psal. 32.. Vides quia voluntas potestas est. Itaque, etc., usque ad: Volo enim dicit propter Potinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum. 42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, 44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.§§Vide, etc. ID. Non quia voluit quod non potuit, quia omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniæ, sed etiam gratiæ. Ostende te, etc. ID. Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quæ super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium. 45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.***At ille egressus. ID. Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Præcepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quæ agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnæ est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri. Ita ut jam, etc. HIER. Non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his, etc., usque ad quos nihil potest separare a charitate Dei.

*1:1 Initium Evangelii. ISID. Evangelium, bona annuntiatio, quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: Pœnitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum cœlorum. HIER. Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum. Jesu Christi. HIER. Jesus Hebraice, Soter Græce, Salvator Latine, Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico. Filii Dei. BEDA. Matthæus dicit: filii David filii Abraham Matth. 1.. Marcus dicit: filii Dei, ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab æternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.

1:2 Sicut scriptum est. Marcus prophetarum testimonia præmittit quibus hæc vetera et non nova, sed a prophetis præscita et prædicta asserit, in quo et Judæos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta hæreticos alterum sine altero suscipiat. Ecce mitto. BEDA. Angelus dicitur Joannes non societate naturæ, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est Mal. 2.. ID. Nota quod hoc testimonium: Ecce ego mitto angelum, etc., Malachiæ est, utrumque tamen dicit Isaiæ esse, quia, etc., usque ad omnes prophetæ uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.

1:3 Clamantis. ISID. Ad Judæos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. In deserto. In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judæa vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quærunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit. Parate. ISID. Pœnitentiam agite et prædicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem. Viam Domini. HIER. Via Domini qua ad homines ingreditur, pœnitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis. Rectas facite semitas. ISID. Præcipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore. Semitæ post viam, quia mandata moralia post pœnitentiam secundum Marcum vel Matthæum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et pœnitentiam. Rectæ semitæ per austera indicia vestis, zonæ, cibi, potus, vocis humillimæ.

§1:4 Joannes. ISID. Gratia Dei. A gratia Dei incipit, unde sequitur: Baptizans, etc. Per baptismum peccata dimittuntur; unde: Quod gratis accepistis, gratis date Matth. 10.. Et Apostolus: Gratia salvati estis Ephes. 2.. Baptizans. HIER. Baptismum pœnitentiæ dedit, baptismum in remissionem peccatorum prædicavit, tamen non dedit. Sicut prædicatione, etc., usque ad nunc per amicum sponsi inducitur sponsa, ut Rebecca Isaac, per puerum pallio albo velata.

**1:5 In Jordane ID. Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat. Confitentes, etc. ID. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus Psal. 115., id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Saræ. Sicut ad Mariam dicitur, quæ est princeps cum Deo: Benedicta tu in mulieribus Luc. 1.. BEDA. Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitæ novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiæ membra commuta.

††1:6 Et erat Joannes, etc. HIER. Vestis prophetæ et cibus et potus, totam austeram vitam prædicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judæi et Græci. BEDA. Vestitus pilis cameli. Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens: Genimina viperarum, etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus.

‡‡1:7 Fortior me. HIER. Quis fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit. Solvere corrigiam. BEDA. Modus fuit apud veteres, ut si quis eam quæ sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille, etc., usque ad Redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo. HIER. Corrigia calcamentorum, id est mysterium Incarnationis Dei. Calx enim, etc., usque ad sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Maria et Joseph, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis.

§§1:8 Ego baptizavi vos aqua. BEDA. Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens: Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte prædicat dicens: Testimonium perhibuit, quia hic est Dei Filius Joan. 3.. ISID. Ego baptizo vos aqua, ille, etc. Dei fluvius semper plenus, semper æqualis, de quo: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; unde Apostolus: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, etc., usque: Propter quod et Deus illum exaltavit Phil. 2..

***1:9 Et baptizatus est in Jordane. Tribus causis: Ut justitiam et humilitatem impleret; ut baptismum Joannis comprobaret; ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbæ Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret. HIER. Marcus: Sicut cervus desiderans ad fontes aquarum saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similatur) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilææ venientem Jesum ad baptismum, etc., usque ad: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei Apoc. 2..

†††1:10 Vidit apertos cœlos, etc. BEDA. Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur cœli, etc., usque ad apud nos manebit et in nobis erit juxta mensuram fidei Spiritus. De Christo autem dicitur: Plenum gratiæ et veritatis Joan. 1.. Manentem in ipso. Manet in eo Spiritus, non ex quo baptizatus, sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit, significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis solet amplior Spiritus gratia per impositionem manus episcopi cœlitus dari.

‡‡‡1:11 Tu es Filius meus dilectus. BEDA. Non quod nesciebat docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur, ipsum scilicet, etc., usque ad bene autem in specie columbæ descendit Spiritus, quæ simplex animal et sine felle: quia simplices quærit, nec habitat in mentibus impuris.

§§§1:12 Spiritus. ID. Ne dubium quis spiritus, Lucas consulte præmittit: Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane; deinde intulit: et agebatur a Spiritu in desertum, ne putetur immundus spiritus quidquam contra eum potuisse.

*1:13 Quadraginta diebus. ID. Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem præceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat. Eratque cum bestiis. Nos quoque si in eremo sanctæ conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in cœlum transferamur

1:14 Postquam autem. ISID. Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judæa, Jesus in Galilæa, salus in gentibus. Prædicans, etc. HIER. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt Matth. 5., etc. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: Regnum meum non est de hoc mundo Joan. 18.: omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus.

1:15 Pœnitemini. HIER. Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinæ spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: pœnitentiam agat, qui vult æterno adhærere bono. Præconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiæ pervenire meruerunt. Unde post pœnitentiam prædicatores eliguntur.

§1:16 Vidit Simonem. HIER. Simon, obediens; Andræas, virilis; Jacobus, supplantator; Joannes, gratia. His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur. ID. Quem non inebriat eloquentia sæcularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcæcatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturæ sanctæ, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate. ID. Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andræas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad æthera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam. BEDA. Quæritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt. Et ingrediuntur. HIER. Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiæ non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: Et ingrediuntur, etc. Capharnaum. ID. Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Isræl, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala. BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus.

**1:22 Erat enim, etc. BEDA. Scribæ dicebant quæ scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quæ deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthæo: Audistis quia dictum est antiquis, etc. Ego autem dico vobis.

††1:24 Quid nobis, etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Dæmones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.

‡‡1:25 Obmutesce. ID. Congruo ordine lingua serpentina quæ prima virus sparsit, ne ultra spargat primo obcluditur, deinde, etc., usque ad ut sit idem ordo restaurationis in Domino, qui perditionis in protoplasto.

§§1:26 Discerpens. ID. Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, discerpens, idem est quod Lucas: cum projecisset eum in medium. Quod vero addidit, nihilque nocuit: intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt dæmones amputatis vel avulsis aliquibus membris. ID. Virum a dæmonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiæ fervore per continentiæ præcepta frenatam.

***1:27 Quidnam est? Per ea quæ vident ad inquisitionem eorum quæ audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui cœlestia promittunt terrenis, cœlestia et divina opera operentur in terris.

†††1:30 Et statim dicunt ei, etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quæ non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me Psal. 18..

‡‡‡1:31 Apprehensa. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogæ per manum disciplinæ et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati. Ministrabat eis. BEDA. Tropologice: Id est, membra quæ servierant immunditiæ, serviant justitiæ.

§§§1:32 Vespere autem. ID. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes. Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judæis prædicavit.

*1:33 Ad januam. HIER. Janua regni moraliter pœnitentia est cum fide, quæ operatur salutem variis languoribus. Varia enim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi.

1:34 Quoniam sciebant eum. BEDA. Lucas dicit apertius: Exibant dæmonia a multis, etc., quia sciebant eum esse Christum. Dæmonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: Nemo principum hujus sæculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2..

1:35 Et diluculo. ID. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.

§1:38 Ad hoc enim veni. VICT. ANT. Commode hoc subdit evangelista. Neque enim solo illius divinitatis auctoritas per hoc adumbratur, verum etiam spontaneæ evacuationis humilitas. Lucas autem, quo verbi œconomiam exprimat, ad hoc enim missus sum, scribit. Quare is Patris de Verbi incarnatione beneplacitum apostolatus nomine designat.

**1:39 Et erat prædicans in synagogis. BEDA. In hac prædicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Matthæus; nam, etc., usque ad: Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare Matth. 8..

††1:40 Et genu flexo, etc. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitæ suæ erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat. HIER. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt. Luc. 11.. BEDA. Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. Omnes enim, etc., usque ad et vero sacerdoti offerre corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem Rom. 12.. Si vis potes. ID. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suæ conscius non præsumit. ID. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia.

‡‡1:41 Extendit manum. ID. Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ideo tangit, quia sine tactu curare non poterat, sed sic probat, quia legi subjectus non erat. Volo, mundare. ID. Illud mirabile, quo rogatur eo sanat genere. Volo, mundare: et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra. Nihil medium inter opus et præceptum. Dixit et facta sunt Psal. 32.. Vides quia voluntas potestas est. Itaque, etc., usque ad: Volo enim dicit propter Potinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum.

§§1:44 Vide, etc. ID. Non quia voluit quod non potuit, quia omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniæ, sed etiam gratiæ. Ostende te, etc. ID. Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quæ super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.

***1:45 At ille egressus. ID. Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Præcepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quæ agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnæ est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri. Ita ut jam, etc. HIER. Non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his, etc., usque ad quos nihil potest separare a charitate Dei.