10
Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.*Et inde exsurgens. Hucusque ea quæ in Galilæa fecit et docuit: hinc narrat quæ in Judæa fecit, et docuit, et passus est. Et primo quæ trans Jordanem ad orientem: deinde quæ cis Jordanem, quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. Cum enim omnis Judæorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judæa dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judæa ad distinctionem Galilææ Decapolis, et cæterarum in eadem provincia regionum. Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.Pharisæi interrogabant. Magna distantia inter turbas et Pharisæos. Hæ conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthæus aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris. Si licet viro. BEDA. Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est. At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud:Ad duritiam cordis. ID. Nunquid Deus contrarius sibi est, etc., usque ad per odia et homicidia perseverare nuptiarum copulam. ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam: et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.§Et erunt, etc. Præmium nuptiarum est e duobus unam carnem fieri. Castitas juncta spiritui unus spiritus efficitur. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.**Homo non separet. Desiderio secundæ uxoris. Deus separat: qui conjungit, quando ex consensu utriusque propter servitutem Dei (eo quod tempus breve sit), sic habent uxores quasi non habentes. 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.††Et in domo, etc. HIER. Non discipuli interrogaverunt prius, etc., usque ad ut panis cor hominis confirmet, ut est: Si quis vult post me venire Luc. 9., etc. 11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.‡‡Quicunque dimiserit. BEDA. Matthæus plenius: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mæchatur Matth. 5.. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege præscripta, ut alia ducatur vivente ea quæ est relicta. 12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur. 13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.§§Discipuli autem comminabantur offerentibus. Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari. 14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.***Talium enim est regnum Dei. Talium significanter dicit, non istorum. Quasi dicat: Mores regnant, non ætas. His promittitur regnum cœlorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam, quibus congruit illud apostolis: Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote I Cor. 14.. 15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.†††Quisquis non receperit regnum. Qui non perseverat in ira, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore, aliud in corde. Quasi dicat: Si tales non fueritis, non intrabitis in regnum cœlorum. Regnum Dei. Id est, doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, id est, sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit, cum metu obtemperat et quiescit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere. 16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. 17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?‡‡‡Procurrens quidam genu. BEDA. Audierat, credo, iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis esse similes introitu regni cœlestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat, non per parabolas, sed aperte: quibus operum meritis vitam æternam consequi possit. 18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.§§§Quid me dicis. ID. Quia magistrum vocaverat bonum, etc., usque ad sed absque Deo, nullum bonum esse testatur. 19 Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.*Ne adulteres. ID. Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. Notandum sane, quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed etiam vitam conferebat æternam. 20 At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.Magister. ID. Non putandus est voto tentantis, etc., usque ad unde addit: Vade, quæcunque habes vende, et da pauperibus Matth. 5., etc. 21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.Et veni, sequere me. ID. Quasi dicat: Post contemptas divitias Salvatorem imitare, id est, relictis malis fac bona. Facilius saccus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas. 22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones. 23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !§Quam difficile. ID. Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint regnum Dei. 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! 25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.**Facilius est camelum. Quomodo ergo in Evangelio Matthæus et Zachæus, et Joseph et in Veteri Testamento quam plurimi divites intravere? Forte quia divitias pro nihilo habuere vel ex toto contemnere didicerunt, unde David: Unicus et pauper sum ego Psal. 24.. Et idem: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere Ibid. 61.. Non ait, nolite suscipere. 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?††Et quis potest. Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent nisi in divitum numero intellexissent cunctos qui divitias adipisci vellent. 27 Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.‡‡Apud Deum. Qui a cupiditate terrenorum ad charitatem æternorum convertere potest, et superbos facere humiles. 28 Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.§§Ecce nos dimisimus. Grandis fiducia: piscator erat, dives non erat, victum manu et arte quærebat, et tamen confidenter dicit: Ecce nos reliquimus omnia. Et secuti sumus. Quia non sufficit sic dimittere, jungit quod perfectum est, et secuti sumus te. Quasi dicat: Fecimus quod jussisti: quid ergo dabis præmii? 29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.***Centies tantum. BEDA. Hac occasione quidam Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum dogmatizant, etc., usque ad patriæ cœlestis, quæ per dexteram significatur, omnium pariter electorum verissima dilectione fruuntur. 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.†††Multi autem. Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur: Multi autem, etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitæ meritis excellere, et alios a prima ætate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere. 32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.‡‡‡Et stupebant. Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis prædixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur. Et assument. BEDA. Prævidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit. 33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: 34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. 35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.§§§Et accedunt. Audita resurrectione, immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare. Matthæus dicit matrem postulasse, sed Marcus dicit ipsos, desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat. 36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? 37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?*Aut baptismo. Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit: Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur. 39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:Calicem quidem. BED. Jacobus ab Herode capite truncatur, Joannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit, statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit, et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit. 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.Sedere autem. Quasi, Vultis ut hoc tribuam vobis? Sed regnum cœlorum non est dantis, sed accipientis. Non enim personarum acceptio est apud Deum Act. 10., sed quicunque dignus fuerit, accipiet quod non personæ sed vitæ paratum. Vobis. Adhuc superbis, quasi dicat: Si vultis accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est, quod est, prius humiliamini qui jam vultis exaltari. 41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.§Indignati sunt. Non de matre, sed de filiis, qui ignorantes mensuram suam immodica cupiditate ardebant. 42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.**Jesus autem vocans eos. Humilis magister, et pius et mitis, nec cupiditatis immodicæ duos arguit, nec decem indignationis increpat et livoris, sed docet majorem esse qui minor fuerit, et dominum qui servus sit. Frustra igitur, aut illi ad majora suspirant aut hi super desiderio eorum dolent, cum ad summitatem virtutum non potentia sed humilitas ducat. Suis denique proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, ad opera erubescerent. Nam et Filius hominis, etc. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. 46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.††Et veniunt Jericho. HIER. Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, præparatio est cœlestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant. Et proficiscente eo. BEDA. Quia ascendente ad cœlos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit. Bartimæus cæcus. HIER. Cæcitas Judæorum quæ illustrabitur in fine in adventu Eliæ et Enoch. 47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei.‡‡Qui cum audisset. Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quærebat fieri, contradicebant multi, primo Judæi post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam præordinatos æternam poterat impugnantium furor prohibere. Fili David. HIER. Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans cæcos et erigens elisos. 48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.§§At illo multo magis. Ingravescente bello vitiorum, manus levandæ sunt ad lapidem adjutorii cum clamore, id est, ad Jesum. HIER. Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans. 49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.***Et vocant cæcum. BEDA. Allegorice, cæcum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos prædicatores verbum fidei committit. Qui vocantes cæcum animæquiorem esse et surgere, ad eumque venire, præcipiunt, cum prædicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: Accedite ad eum et illuminamini Psal. 33.. Et, surge qui dormis Ephes. 5., etc. 50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.†††Qui, projecto vestimento suo. Id est, abjectis mundi curis, expedito mentis gressu ad datorem lucis properat. Exsiliens. Promptam voluntatem completione desiderii remunerat, unde: Quodcunque petieritis in oratione credentes accipietis. 51 Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.‡‡‡Rabboni, et videam. Non aurum quærit, sed lumen. Cæcus enim divitias habere potest, sed non videt quod habet. Exemplo hujus non falsas divitias quæramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato cæco dicitur: Vade, fides tua salvum te fecit. 52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.§§§Vidit et sequebatur. BEDA. Videt et sequitur qui quod bene intelligit operatur. Sequi, imitari. Unde: Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. In via. Consideremus qua via graditur, et sequamur per humilitatem, per labores. Via quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Hæc est via angusta quæ ducit ad ardua, Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, qui est mons luminis et consolationis.

*10:1 Et inde exsurgens. Hucusque ea quæ in Galilæa fecit et docuit: hinc narrat quæ in Judæa fecit, et docuit, et passus est. Et primo quæ trans Jordanem ad orientem: deinde quæ cis Jordanem, quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. Cum enim omnis Judæorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judæa dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judæa ad distinctionem Galilææ Decapolis, et cæterarum in eadem provincia regionum.

10:2 Pharisæi interrogabant. Magna distantia inter turbas et Pharisæos. Hæ conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthæus aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris. Si licet viro. BEDA. Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est.

10:5 Ad duritiam cordis. ID. Nunquid Deus contrarius sibi est, etc., usque ad per odia et homicidia perseverare nuptiarum copulam.

§10:8 Et erunt, etc. Præmium nuptiarum est e duobus unam carnem fieri. Castitas juncta spiritui unus spiritus efficitur.

**10:9 Homo non separet. Desiderio secundæ uxoris. Deus separat: qui conjungit, quando ex consensu utriusque propter servitutem Dei (eo quod tempus breve sit), sic habent uxores quasi non habentes.

††10:10 Et in domo, etc. HIER. Non discipuli interrogaverunt prius, etc., usque ad ut panis cor hominis confirmet, ut est: Si quis vult post me venire Luc. 9., etc.

‡‡10:11 Quicunque dimiserit. BEDA. Matthæus plenius: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mæchatur Matth. 5.. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege præscripta, ut alia ducatur vivente ea quæ est relicta.

§§10:13 Discipuli autem comminabantur offerentibus. Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari.

***10:14 Talium enim est regnum Dei. Talium significanter dicit, non istorum. Quasi dicat: Mores regnant, non ætas. His promittitur regnum cœlorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam, quibus congruit illud apostolis: Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote I Cor. 14..

†††10:15 Quisquis non receperit regnum. Qui non perseverat in ira, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore, aliud in corde. Quasi dicat: Si tales non fueritis, non intrabitis in regnum cœlorum. Regnum Dei. Id est, doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, id est, sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit, cum metu obtemperat et quiescit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere.

‡‡‡10:17 Procurrens quidam genu. BEDA. Audierat, credo, iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis esse similes introitu regni cœlestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat, non per parabolas, sed aperte: quibus operum meritis vitam æternam consequi possit.

§§§10:18 Quid me dicis. ID. Quia magistrum vocaverat bonum, etc., usque ad sed absque Deo, nullum bonum esse testatur.

*10:19 Ne adulteres. ID. Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. Notandum sane, quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed etiam vitam conferebat æternam.

10:20 Magister. ID. Non putandus est voto tentantis, etc., usque ad unde addit: Vade, quæcunque habes vende, et da pauperibus Matth. 5., etc.

10:21 Et veni, sequere me. ID. Quasi dicat: Post contemptas divitias Salvatorem imitare, id est, relictis malis fac bona. Facilius saccus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas.

§10:23 Quam difficile. ID. Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint regnum Dei.

**10:25 Facilius est camelum. Quomodo ergo in Evangelio Matthæus et Zachæus, et Joseph et in Veteri Testamento quam plurimi divites intravere? Forte quia divitias pro nihilo habuere vel ex toto contemnere didicerunt, unde David: Unicus et pauper sum ego Psal. 24.. Et idem: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere Ibid. 61.. Non ait, nolite suscipere.

††10:26 Et quis potest. Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent nisi in divitum numero intellexissent cunctos qui divitias adipisci vellent.

‡‡10:27 Apud Deum. Qui a cupiditate terrenorum ad charitatem æternorum convertere potest, et superbos facere humiles.

§§10:28 Ecce nos dimisimus. Grandis fiducia: piscator erat, dives non erat, victum manu et arte quærebat, et tamen confidenter dicit: Ecce nos reliquimus omnia. Et secuti sumus. Quia non sufficit sic dimittere, jungit quod perfectum est, et secuti sumus te. Quasi dicat: Fecimus quod jussisti: quid ergo dabis præmii?

***10:30 Centies tantum. BEDA. Hac occasione quidam Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum dogmatizant, etc., usque ad patriæ cœlestis, quæ per dexteram significatur, omnium pariter electorum verissima dilectione fruuntur.

†††10:31 Multi autem. Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur: Multi autem, etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitæ meritis excellere, et alios a prima ætate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere.

‡‡‡10:32 Et stupebant. Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis prædixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur. Et assument. BEDA. Prævidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit.

§§§10:35 Et accedunt. Audita resurrectione, immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare. Matthæus dicit matrem postulasse, sed Marcus dicit ipsos, desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat.

*10:38 Aut baptismo. Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit: Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur.

10:39 Calicem quidem. BED. Jacobus ab Herode capite truncatur, Joannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit, statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit, et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit.

10:40 Sedere autem. Quasi, Vultis ut hoc tribuam vobis? Sed regnum cœlorum non est dantis, sed accipientis. Non enim personarum acceptio est apud Deum Act. 10., sed quicunque dignus fuerit, accipiet quod non personæ sed vitæ paratum. Vobis. Adhuc superbis, quasi dicat: Si vultis accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est, quod est, prius humiliamini qui jam vultis exaltari.

§10:41 Indignati sunt. Non de matre, sed de filiis, qui ignorantes mensuram suam immodica cupiditate ardebant.

**10:42 Jesus autem vocans eos. Humilis magister, et pius et mitis, nec cupiditatis immodicæ duos arguit, nec decem indignationis increpat et livoris, sed docet majorem esse qui minor fuerit, et dominum qui servus sit. Frustra igitur, aut illi ad majora suspirant aut hi super desiderio eorum dolent, cum ad summitatem virtutum non potentia sed humilitas ducat. Suis denique proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, ad opera erubescerent. Nam et Filius hominis, etc.

††10:46 Et veniunt Jericho. HIER. Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, præparatio est cœlestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant. Et proficiscente eo. BEDA. Quia ascendente ad cœlos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit. Bartimæus cæcus. HIER. Cæcitas Judæorum quæ illustrabitur in fine in adventu Eliæ et Enoch.

‡‡10:47 Qui cum audisset. Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quærebat fieri, contradicebant multi, primo Judæi post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam præordinatos æternam poterat impugnantium furor prohibere. Fili David. HIER. Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans cæcos et erigens elisos.

§§10:48 At illo multo magis. Ingravescente bello vitiorum, manus levandæ sunt ad lapidem adjutorii cum clamore, id est, ad Jesum. HIER. Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans.

***10:49 Et vocant cæcum. BEDA. Allegorice, cæcum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos prædicatores verbum fidei committit. Qui vocantes cæcum animæquiorem esse et surgere, ad eumque venire, præcipiunt, cum prædicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: Accedite ad eum et illuminamini Psal. 33.. Et, surge qui dormis Ephes. 5., etc.

†††10:50 Qui, projecto vestimento suo. Id est, abjectis mundi curis, expedito mentis gressu ad datorem lucis properat. Exsiliens. Promptam voluntatem completione desiderii remunerat, unde: Quodcunque petieritis in oratione credentes accipietis.

‡‡‡10:51 Rabboni, et videam. Non aurum quærit, sed lumen. Cæcus enim divitias habere potest, sed non videt quod habet. Exemplo hujus non falsas divitias quæramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato cæco dicitur: Vade, fides tua salvum te fecit.

§§§10:52 Vidit et sequebatur. BEDA. Videt et sequitur qui quod bene intelligit operatur. Sequi, imitari. Unde: Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. In via. Consideremus qua via graditur, et sequamur per humilitatem, per labores. Via quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Hæc est via angusta quæ ducit ad ardua, Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, qui est mons luminis et consolationis.