11
Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,*Bethaniæ. BEDA. Bethania villa sive civitas in latere montis Oliveti, etc., usque ad duos propter veritatis scientiam et operis munditiam. Duos ex discipulis. HIER. Bini vocantur, bini mittuntur, etc., usque ad inter duo cherubim Dominum cognoscant, spiritu mente psallentes. et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.Et statim. BEDA. Intrœuntes mundum prædicatores invenerunt populum nationum, etc., usque ad qui autem mundus et sanctus est, solius Dei est. Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.Pullum ligatum. HIER. Pullus ligatus et indomitus, quem solvunt et domant, populus gentilis est. Ante januam fidei, cum vinculis peccatorum suorum in bivio stat: in libertate arbitrii dubitat inter mortem et vitam. Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.§Et dimiserunt. BEDA. Qui in solvendo contradicebant, etc., usque ad quo Christo sessore fiant digna operiunt. Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.**Et sedit. HIER. Cœpit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne: sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.††Multi autem straverunt. Quia multi martyres se propriæ carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem, ad quam ducit Jesus, incedant. HIER. Multi, etc. Pedes sunt extremi quos ad jungendum constituit Apostolus, qui etsi non sunt dorsum in quo sedit Dominus, tamen cum militibus a Joanne instruuntur. Alii autem. ID. Justi ut palma florebunt, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama. BEDA. Alii autem frondes vel ramos de arboribus cædunt, qui in doctrina veritatis verba et sententias Patrum de eorum excerpunt libris. Et hæc in via Dei ad animum auditoris venientis humili prædicatione submittunt. Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:‡‡Et qui præibant. Præcessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui præeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quæsierunt. 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.§§Benedictus qui venit. Quoniam una fides, una spes omnium. Illi exspectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus. BEDA. Per hoc quod jungitur: hosanna in excelsis: quod est salus, significat quod adventum Christi non solum hominum salus est, sed totius mundi terrena jungens cœlestibus, ut ei omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Philip. 2.. HIER. Hoc Gabrieli consonat: qui ait: Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur, etc., usque ad per ipsum verbum obsecrationis. 11 Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.***Et introivit. ID. Jam appropinquante passione in loco passioni præfinito ante sæcula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatæ immolationis inchoavit. In templum. Exemplum dedit nobis, ut quocunque veniremus, primum ad domum orationis si ibi sit divertamus: et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus, ad ea propter quæ venimus agenda secedamus. Et circumspectis, etc. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur, sicut Lucas ait. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat. Cumque vidisset. BEDA. Sicut per parabolas loquitur, ita facit, etc., usque ad miracula faciendo, et non invenit: ideo damnavit. 12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. 14 Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.†††Jam non amplius. ID. Tu quoque si non vis audire in judicio a Christo, Discedite a me, mali, in ignem æternum, quia esurivi et non dedistis mihi, manducandum Matth. 25., arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer. 15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:‡‡‡Cœpit ejicere. In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit, sed sacerdotes. Vendentes. BEDA. Ea scilicet quæ qui de longinquo venerunt ab indigenis offerenda emebant, etc., usque ad semper privantur sacerdotio. 16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:§§§Et non sinebat. Futuri judicii exemplum præmittit, quando omnes reprobos ab Ecclesia repellit: et ne ultra ad eam turbandam intrent æterno verbere compescit. Vos autem fecistis. Ad hoc enim in templo erant, ut vel non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quæ in læsione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt: et sic mens jam non domus Dei, sed spelunca est latronum. 17 et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. 20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.*Aridam factam. BEDA. A radicibus arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per pœnitentiam liberanda, sicut sæpe factum est, sed omni et æterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdidit in cœlis et patriam in terris. 21 Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.Recordatus Petrus. Petrus agnoscit aridam, et abscissam radicem cui succedit oliva pulcherrima fructifera vocata a Domino. Unde sequitur: Amen, dico vobis, etc. 22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. 23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.Quicunque dixerit. BEDA. Solent quidam dicere, quod nostri nondum plenam fidem habuerunt, etc., usque ad quanto a piorum læsione se expulsum gemit. HIER. Sed hoc factum est: quando dixerunt apostoli: Digne transferimur ad gentes, quia vos indignos judicatis Matth. 21.. BEDA. Notanda est distinctio deprecantium, etc., usque ad si tamen in se peccantibus primo dimittunt. 24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. 25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.§Et cum stabitis. HIER. Marcus suo more, septem versus orationis Dominicæ una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia, quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo quod obtinuit? 26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra. 27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: 28 et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?**In qua potestate. De Dei dubitant potestate, et volunt subintelligi diaboli esse quod facit. 29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.††Interrogabo. Poterat aperta responsione calumniam tentatorum confutare: sed prudenter interrogat, ut vel silentio suo vel sententia condemnentur. 30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. 31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei?‡‡Si dixerimus. HIER. De lucerna mundi obscurantur, unde dicit: Paravi lucernam Christo meo: inimicos ejus induam confusione Psal. 131.. Quare ergo, etc. Quasi dicat: Quem confitemini de cœlo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit et ab illo audistis in qua potestate hæc facio. 32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.§§Si dixerimus. Quodlibet horum respondeant: vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem: sed magis confessionem veritatis. 33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.***Neque ego dico vobis. BED. Duabus de causis scientia veritatis occultatur quærentibus, cum aut hic cui quærit minus intelligit, aut odio aut contemptu veritatis indignus est qui debeat aperiri. Propter alterum dicitur: Adhuc multa habeo vobis dicere, quæ non potestis portare modo. Propter alterum, Nolite sanctum dare canibus.

*11:1 Bethaniæ. BEDA. Bethania villa sive civitas in latere montis Oliveti, etc., usque ad duos propter veritatis scientiam et operis munditiam. Duos ex discipulis. HIER. Bini vocantur, bini mittuntur, etc., usque ad inter duo cherubim Dominum cognoscant, spiritu mente psallentes.

11:2 Et statim. BEDA. Intrœuntes mundum prædicatores invenerunt populum nationum, etc., usque ad qui autem mundus et sanctus est, solius Dei est.

11:4 Pullum ligatum. HIER. Pullus ligatus et indomitus, quem solvunt et domant, populus gentilis est. Ante januam fidei, cum vinculis peccatorum suorum in bivio stat: in libertate arbitrii dubitat inter mortem et vitam.

§11:6 Et dimiserunt. BEDA. Qui in solvendo contradicebant, etc., usque ad quo Christo sessore fiant digna operiunt.

**11:7 Et sedit. HIER. Cœpit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne: sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.

††11:8 Multi autem straverunt. Quia multi martyres se propriæ carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem, ad quam ducit Jesus, incedant. HIER. Multi, etc. Pedes sunt extremi quos ad jungendum constituit Apostolus, qui etsi non sunt dorsum in quo sedit Dominus, tamen cum militibus a Joanne instruuntur. Alii autem. ID. Justi ut palma florebunt, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama. BEDA. Alii autem frondes vel ramos de arboribus cædunt, qui in doctrina veritatis verba et sententias Patrum de eorum excerpunt libris. Et hæc in via Dei ad animum auditoris venientis humili prædicatione submittunt.

‡‡11:9 Et qui præibant. Præcessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui præeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quæsierunt.

§§11:10 Benedictus qui venit. Quoniam una fides, una spes omnium. Illi exspectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus. BEDA. Per hoc quod jungitur: hosanna in excelsis: quod est salus, significat quod adventum Christi non solum hominum salus est, sed totius mundi terrena jungens cœlestibus, ut ei omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Philip. 2.. HIER. Hoc Gabrieli consonat: qui ait: Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur, etc., usque ad per ipsum verbum obsecrationis.

***11:11 Et introivit. ID. Jam appropinquante passione in loco passioni præfinito ante sæcula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatæ immolationis inchoavit. In templum. Exemplum dedit nobis, ut quocunque veniremus, primum ad domum orationis si ibi sit divertamus: et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus, ad ea propter quæ venimus agenda secedamus. Et circumspectis, etc. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur, sicut Lucas ait. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat. Cumque vidisset. BEDA. Sicut per parabolas loquitur, ita facit, etc., usque ad miracula faciendo, et non invenit: ideo damnavit.

†††11:14 Jam non amplius. ID. Tu quoque si non vis audire in judicio a Christo, Discedite a me, mali, in ignem æternum, quia esurivi et non dedistis mihi, manducandum Matth. 25., arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer.

‡‡‡11:15 Cœpit ejicere. In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit, sed sacerdotes. Vendentes. BEDA. Ea scilicet quæ qui de longinquo venerunt ab indigenis offerenda emebant, etc., usque ad semper privantur sacerdotio.

§§§11:16 Et non sinebat. Futuri judicii exemplum præmittit, quando omnes reprobos ab Ecclesia repellit: et ne ultra ad eam turbandam intrent æterno verbere compescit. Vos autem fecistis. Ad hoc enim in templo erant, ut vel non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quæ in læsione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt: et sic mens jam non domus Dei, sed spelunca est latronum.

*11:20 Aridam factam. BEDA. A radicibus arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per pœnitentiam liberanda, sicut sæpe factum est, sed omni et æterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdidit in cœlis et patriam in terris.

11:21 Recordatus Petrus. Petrus agnoscit aridam, et abscissam radicem cui succedit oliva pulcherrima fructifera vocata a Domino. Unde sequitur: Amen, dico vobis, etc.

11:23 Quicunque dixerit. BEDA. Solent quidam dicere, quod nostri nondum plenam fidem habuerunt, etc., usque ad quanto a piorum læsione se expulsum gemit. HIER. Sed hoc factum est: quando dixerunt apostoli: Digne transferimur ad gentes, quia vos indignos judicatis Matth. 21.. BEDA. Notanda est distinctio deprecantium, etc., usque ad si tamen in se peccantibus primo dimittunt.

§11:25 Et cum stabitis. HIER. Marcus suo more, septem versus orationis Dominicæ una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia, quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo quod obtinuit?

**11:28 In qua potestate. De Dei dubitant potestate, et volunt subintelligi diaboli esse quod facit.

††11:29 Interrogabo. Poterat aperta responsione calumniam tentatorum confutare: sed prudenter interrogat, ut vel silentio suo vel sententia condemnentur.

‡‡11:31 Si dixerimus. HIER. De lucerna mundi obscurantur, unde dicit: Paravi lucernam Christo meo: inimicos ejus induam confusione Psal. 131.. Quare ergo, etc. Quasi dicat: Quem confitemini de cœlo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit et ab illo audistis in qua potestate hæc facio.

§§11:32 Si dixerimus. Quodlibet horum respondeant: vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem: sed magis confessionem veritatis.

***11:33 Neque ego dico vobis. BED. Duabus de causis scientia veritatis occultatur quærentibus, cum aut hic cui quærit minus intelligit, aut odio aut contemptu veritatis indignus est qui debeat aperiri. Propter alterum dicitur: Adhuc multa habeo vobis dicere, quæ non potestis portare modo. Propter alterum, Nolite sanctum dare canibus.