12
Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.*Lacum, sive torcular aut altare, aut illa torcularia quorum titulo quidam psalmi prænotantur. Peregre profectus. Dans liberum arbitrium operandi non mutatione loci, quia ubique Deus, et omnia complet. Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.Quia reverebuntur. Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. BEDA. Interrogamus Arium, et Eunomium, ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem. Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.Coloni autem. ID. Probat Judæorum principes non per ignorantiam Christum crucifixisse, etc., usque ad et suam justitiam quæ ex lege est, præferre nitebantur. Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.§Et ejecerunt. Notat pertinaciam eorum: qui nec crucifixo ac resuscitato Domino ad prædicationem apostolorum credere voluerunt, sed quasi vile cadaver projecerunt: quia quantum in se erat, a suis finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt. BEDA. Cuicunque fidelium mysterium baptismi, etc., usque ad Dominum crucifigere et ostentatui habere gaudebit. Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:**Lapidem quem reprobaverunt. HIER. Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in cœna agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic præstat mira in oculis nostris. 11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? 12 Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. 13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.††Et mittunt ad eum. BEDA. Turbam timebant, atque quod per se non poterant, etc., usque ad et regnum et omnia perdere maluerint, quam esse tributarii. 14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?‡‡Magister, scimus. ID. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Cæsarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant. 15 Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.§§Qui sciens versutiam. Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse, non dispensationem, ex hoc loco discant, quod potuit scire cujus imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. Denarium. Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur, et habet imaginem Cæsaris. 16 At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. 17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.***Reddite ergo quæ sunt Cæsaris. Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. Quæ sunt Dei Deo. Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari. Impressionem suæ imaginis. Quæ sunt Dei Deo. Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: Signatum est super nos lumen vultus tui Psal. 4., etc. 18 Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes:†††Sadducæi, etc. Duæ hæreses erant in Judæis, Pharisæorum et Sadducæorum. Pharisæi traditionum et observationum (quas illi vocant) justitiam præferebant: unde et divisi vocantur a populo. Sadducæi autem, id est, justi, et corporis et animæ resurrectionem negabant. Sadducæi, etc. BEDA. Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas judicantes interire cum corporibus; recte hujusmodi fabulam fingunt, quæ deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere. 19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.‡‡‡Septem ergo, etc. ID. Turpitudinem fabulæ opponunt, ut resurrectionem negent. Sed mystice, septem fratres sine filiis defuncti, omnibus reprobis congruunt: qui per totam vitam (quæ septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt, quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana conversatio moritur, id est, transit, quasi uxor infecunda, quam illi sine fructu boni operis exegerunt. HIER. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus, etc., usque ad quia initium sapientiæ timor Domini. 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. 24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.§§§Neque nubent, neque, etc. BEDA. Græco idiomati Latina consuetudo non respondet: nubere enim proprie mulieres dicuntur: et viri ducere. Sed nos simpiliciter dictum intelligamus, neque nubent viri, neque nubentur mulieres. 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?*Ego sum Deus, etc. BED. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quæ cum animabus vel bona vel mala gesserunt. 27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. 28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.Interrogavit eum. HIER. Quid sibi vult hæc quæstio, cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponsæ levatis alitur nostra infantia. Primum omnium, etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare, hoc est, scilicet cognitio atque confessio divinæ unitatis cum exsecutione divinæ operationis, quæ in dilectione Dei et proximi perficitur: hæc est fides quæ per dilectionem operatur. 29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: 30 et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. 32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.Bene magister. BEDA. Ostendit scriba in hac responsione inter scribas et Pharisæos gravem quæstionem diu versatam esse, etc., usque ad nemo autem absque fide et dilectione in qua sententia scriba iste declarat se fuisse. 33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. 34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.§Non longe es a regno Dei, etc. ISID. Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducæis dicitur: Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei Matth. 22.. BEDA. Matthæus dicit, quia tentando quærebat, etc., usque ad secundum illud: Qui facile credit levis est corde, et minorabitur Eccl. 19.. Et nemo. Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant; sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, unde patet venena invidiæ superari posse, sed difficile quiescere. 35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? 36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.**Sede a dextris. Nam in hoc infirmitatem filii, sed quia alter in altero operatur ostendit. Nam et filius subjicit inimicos Patri, et Deum Patrem glorificat super terram. 37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. 38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,††Cavete. BEDA. Nota, quia non vetat eos qui hujus officii sunt, etc., usque ad simulatione seducamur, vel æmulatione ad idem inflammemur. 39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis: 40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium.‡‡Qui devorant domos viduarum. Quasi patroni in judicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant: cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum: quibus illud congruit: Oratio ejus fiat in peccatum. 41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.§§Gazophylacium. BEDA. Græce, servare Latine. Gaza, Persice, divitiæ, Gazophylacium locus quo divitiæ servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper IV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. Aspiciebat quomodo. Sicut appetitores primatus et vanæ gloriæ cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium prædixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia. Divites. BEDA. Divites, Judæi de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judæorum operibus, præstant. 42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,***Vidua pauper. HIER. Hæc paupercula me et similes signat, qui mitto quod possum et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum, sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Hæc est torta panis in Levitico, quæ est voluntas prompta. Quadrans, quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo et facto. Quadrans. Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujusque rei, scilicet, loci, temporis, pecuniæ. Forsitan ergo hic quartam partem sicli, id est, quinque obolos significat. 43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. 44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.†††Omnes enim. BEDA. Judæus ex abundante mittit in munera, etc., usque ad Deus meus misericordia ejus præveniet me Psal. 58..

*12:1 Lacum, sive torcular aut altare, aut illa torcularia quorum titulo quidam psalmi prænotantur. Peregre profectus. Dans liberum arbitrium operandi non mutatione loci, quia ubique Deus, et omnia complet.

12:6 Quia reverebuntur. Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. BEDA. Interrogamus Arium, et Eunomium, ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.

12:7 Coloni autem. ID. Probat Judæorum principes non per ignorantiam Christum crucifixisse, etc., usque ad et suam justitiam quæ ex lege est, præferre nitebantur.

§12:8 Et ejecerunt. Notat pertinaciam eorum: qui nec crucifixo ac resuscitato Domino ad prædicationem apostolorum credere voluerunt, sed quasi vile cadaver projecerunt: quia quantum in se erat, a suis finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt. BEDA. Cuicunque fidelium mysterium baptismi, etc., usque ad Dominum crucifigere et ostentatui habere gaudebit.

**12:10 Lapidem quem reprobaverunt. HIER. Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in cœna agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic præstat mira in oculis nostris.

††12:13 Et mittunt ad eum. BEDA. Turbam timebant, atque quod per se non poterant, etc., usque ad et regnum et omnia perdere maluerint, quam esse tributarii.

‡‡12:14 Magister, scimus. ID. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Cæsarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant.

§§12:15 Qui sciens versutiam. Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse, non dispensationem, ex hoc loco discant, quod potuit scire cujus imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. Denarium. Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur, et habet imaginem Cæsaris.

***12:17 Reddite ergo quæ sunt Cæsaris. Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. Quæ sunt Dei Deo. Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari. Impressionem suæ imaginis. Quæ sunt Dei Deo. Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: Signatum est super nos lumen vultus tui Psal. 4., etc.

†††12:18 Sadducæi, etc. Duæ hæreses erant in Judæis, Pharisæorum et Sadducæorum. Pharisæi traditionum et observationum (quas illi vocant) justitiam præferebant: unde et divisi vocantur a populo. Sadducæi autem, id est, justi, et corporis et animæ resurrectionem negabant. Sadducæi, etc. BEDA. Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas judicantes interire cum corporibus; recte hujusmodi fabulam fingunt, quæ deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere.

‡‡‡12:20 Septem ergo, etc. ID. Turpitudinem fabulæ opponunt, ut resurrectionem negent. Sed mystice, septem fratres sine filiis defuncti, omnibus reprobis congruunt: qui per totam vitam (quæ septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt, quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana conversatio moritur, id est, transit, quasi uxor infecunda, quam illi sine fructu boni operis exegerunt. HIER. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus, etc., usque ad quia initium sapientiæ timor Domini.

§§§12:25 Neque nubent, neque, etc. BEDA. Græco idiomati Latina consuetudo non respondet: nubere enim proprie mulieres dicuntur: et viri ducere. Sed nos simpiliciter dictum intelligamus, neque nubent viri, neque nubentur mulieres.

*12:26 Ego sum Deus, etc. BED. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quæ cum animabus vel bona vel mala gesserunt.

12:28 Interrogavit eum. HIER. Quid sibi vult hæc quæstio, cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponsæ levatis alitur nostra infantia. Primum omnium, etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare, hoc est, scilicet cognitio atque confessio divinæ unitatis cum exsecutione divinæ operationis, quæ in dilectione Dei et proximi perficitur: hæc est fides quæ per dilectionem operatur.

12:32 Bene magister. BEDA. Ostendit scriba in hac responsione inter scribas et Pharisæos gravem quæstionem diu versatam esse, etc., usque ad nemo autem absque fide et dilectione in qua sententia scriba iste declarat se fuisse.

§12:34 Non longe es a regno Dei, etc. ISID. Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducæis dicitur: Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei Matth. 22.. BEDA. Matthæus dicit, quia tentando quærebat, etc., usque ad secundum illud: Qui facile credit levis est corde, et minorabitur Eccl. 19.. Et nemo. Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant; sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, unde patet venena invidiæ superari posse, sed difficile quiescere.

**12:36 Sede a dextris. Nam in hoc infirmitatem filii, sed quia alter in altero operatur ostendit. Nam et filius subjicit inimicos Patri, et Deum Patrem glorificat super terram.

††12:38 Cavete. BEDA. Nota, quia non vetat eos qui hujus officii sunt, etc., usque ad simulatione seducamur, vel æmulatione ad idem inflammemur.

‡‡12:40 Qui devorant domos viduarum. Quasi patroni in judicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant: cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum: quibus illud congruit: Oratio ejus fiat in peccatum.

§§12:41 Gazophylacium. BEDA. Græce, servare Latine. Gaza, Persice, divitiæ, Gazophylacium locus quo divitiæ servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper IV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. Aspiciebat quomodo. Sicut appetitores primatus et vanæ gloriæ cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium prædixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia. Divites. BEDA. Divites, Judæi de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judæorum operibus, præstant.

***12:42 Vidua pauper. HIER. Hæc paupercula me et similes signat, qui mitto quod possum et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum, sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Hæc est torta panis in Levitico, quæ est voluntas prompta. Quadrans, quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo et facto. Quadrans. Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujusque rei, scilicet, loci, temporis, pecuniæ. Forsitan ergo hic quartam partem sicli, id est, quinque obolos significat.

†††12:44 Omnes enim. BEDA. Judæus ex abundante mittit in munera, etc., usque ad Deus meus misericordia ejus præveniet me Psal. 58..