9
Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens: Faciant filii Israël Phase in tempore suo,*Faciant filii Isræl phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus, etc. RAB.-BED. Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et: Ecce nova facio omnia Apoc. 21. BED. Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit. ID. Ipsa quoque lunæ conversio, etc., usque ad præcepit eos dispensationis suæ testes esse usque ad ultimum terræ Act. 1.. ID. Bene autem luna, etc., usque ad merito quintadecima paschali gaudio adaptatur. ID. His quidem paschæ vel phase a lege assumptis indiciis, hæredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivæ lucis excellit, et triumpho Dominicæ resurrectionis. ID. Septem quoque dies lunæ, usque ad quasi: Quod uni dico, omnibus dico Marc. 13.. ID. In nomine quoque paschæ, etc., usque ad per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius vicem tendamus. ID. Vel in crescente ad homines luna, etc., usque ad convenienter intelligi. quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus. Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase. Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël. Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,Ecce autem quidam immundi super anima hominis, etc. AUG., quæst. 15 in Num. Cumque paschæ tempore quidam immundi essent super anima hominis, etc., usque ad aut forte si pascha non egissent, ad culpam non pertineret. dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël? Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis.State ut consulam. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Moyses crebro de rebus dubiis ad tabernaculum recurrit relictis turbis, etc., usque ad dum in meditatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 10 Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino§Homo qui fuerit immundus super anima, etc. ISID. Præcipitur ut qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha faciant, quia Gentiles cum omnibus dæmonibus fornicati, immundi erant et a Deo remoti. Sed salubri confessione mundati ad Christi nativitatem quasi ad secundum mensem transire præcipiuntur. RAB. Immundus est in anima, etc., usque ad ad vesperam mundi cum azymis et lactucis agrestibus agnum comedit. 11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud:**Azymis. RAB. Azyma comedit, qui recta, opera sine corruptione vanæ gloriæ facit, et mandata misericordiæ sine peccati admixtione. Agrestibus. Quia cum corpus Christi accipimus pro peccatis compungi debemus, ut amaritudo pœnitentiæ abstergat amorem perversæ vitæ. 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt.††Omnem ritum. Quidquid in lege historialiter præceptum est, in celebratione paschæ Ecclesia spiritualiter observat. Observabunt. Quia ejus dicta sollicite sunt discutienda, ut in præsenti vita intelligendo et operando penetrentur. 13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.‡‡Exterminabitur. Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschæ observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. II Cor. 6.. Quia quisquis redemptionem humani generis, quæ veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum. 14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.§§Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, etc. RAB. Ostendit nullam distantiam esse personarum apud Deum. Quicunque enim ad fidem catholicam conversus, et Christi baptismate ablutus, Ecclesiæ unitatem intraverit, ecclesiasticis poterit communicari mysteriis. 15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.***Nubes. ISID. Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis Exod. 12.. Mystice, incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiæ protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus sæculi transitum dirigit. GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3. In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit. 16 Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. 17 Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. 18 Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco: 19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur 20 quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. 21 Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. 22 Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. 23 Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.†††Per verbum Domini figebant tentoria. Significatione nubis, quæ erat signum divinæ voluntatis, sicut vox loquentis.

*9:2 Faciant filii Isræl phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus, etc. RAB.-BED. Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et: Ecce nova facio omnia Apoc. 21. BED. Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit. ID. Ipsa quoque lunæ conversio, etc., usque ad præcepit eos dispensationis suæ testes esse usque ad ultimum terræ Act. 1.. ID. Bene autem luna, etc., usque ad merito quintadecima paschali gaudio adaptatur. ID. His quidem paschæ vel phase a lege assumptis indiciis, hæredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivæ lucis excellit, et triumpho Dominicæ resurrectionis. ID. Septem quoque dies lunæ, usque ad quasi: Quod uni dico, omnibus dico Marc. 13.. ID. In nomine quoque paschæ, etc., usque ad per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius vicem tendamus. ID. Vel in crescente ad homines luna, etc., usque ad convenienter intelligi.

9:6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, etc. AUG., quæst. 15 in Num. Cumque paschæ tempore quidam immundi essent super anima hominis, etc., usque ad aut forte si pascha non egissent, ad culpam non pertineret.

9:8 State ut consulam. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Moyses crebro de rebus dubiis ad tabernaculum recurrit relictis turbis, etc., usque ad dum in meditatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur.

§9:10 Homo qui fuerit immundus super anima, etc. ISID. Præcipitur ut qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha faciant, quia Gentiles cum omnibus dæmonibus fornicati, immundi erant et a Deo remoti. Sed salubri confessione mundati ad Christi nativitatem quasi ad secundum mensem transire præcipiuntur. RAB. Immundus est in anima, etc., usque ad ad vesperam mundi cum azymis et lactucis agrestibus agnum comedit.

**9:11 Azymis. RAB. Azyma comedit, qui recta, opera sine corruptione vanæ gloriæ facit, et mandata misericordiæ sine peccati admixtione. Agrestibus. Quia cum corpus Christi accipimus pro peccatis compungi debemus, ut amaritudo pœnitentiæ abstergat amorem perversæ vitæ.

††9:12 Omnem ritum. Quidquid in lege historialiter præceptum est, in celebratione paschæ Ecclesia spiritualiter observat. Observabunt. Quia ejus dicta sollicite sunt discutienda, ut in præsenti vita intelligendo et operando penetrentur.

‡‡9:13 Exterminabitur. Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschæ observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. II Cor. 6.. Quia quisquis redemptionem humani generis, quæ veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum.

§§9:14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, etc. RAB. Ostendit nullam distantiam esse personarum apud Deum. Quicunque enim ad fidem catholicam conversus, et Christi baptismate ablutus, Ecclesiæ unitatem intraverit, ecclesiasticis poterit communicari mysteriis.

***9:15 Nubes. ISID. Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis Exod. 12.. Mystice, incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiæ protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus sæculi transitum dirigit. GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3. In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.

†††9:23 Per verbum Domini figebant tentoria. Significatione nubis, quæ erat signum divinæ voluntatis, sicut vox loquentis.