10
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.*Fac tibi duas tubas argenteas, etc. ISID., in Num. Per duas tubas exercitus ducitur, etc., usque ad auditorum mentes ad tentationum certamina ardentius excitantur. Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis. Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.Si semel clangueris. RAB., in Num. Semel tubis clangere, etc., usque ad et id ipsum dicant omnes in eodem sensu et in eadem scientia. Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.Primi. Quia scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii prædicatoribus, primum eis dicitur: In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 10.: quibus ipse Christus scilicet præsentialiter Evangelium prædicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens ait: Euntes docete omnes gentes, etc. Matth. 18.. Tribus ergo Juda cum cæteris quæ secum ad orientem habitabant, primum castra movebat: deinde cæteræ secundum ordinem suum. Quia primum in Judæa oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis nationibus gentes ad fidem convocari. In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.§Quando autem congregandus. RAB. In convocatione populi, etc., usque ad nihil enim quærimus, nisi ut pateat quod clausum est. Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.**Filii autem. Prædicatores, scilicet verbum Dei prædicant, et viam justitiæ auditoribus demonstrant, ut in semita mandatorum Dei boni operis gressum ponant, et iter impiorum fugiant. Clangent tubis. Subditos, scilicet ad pœnitentiam et ad compunctionem lacrymarum excitando, et corda auditorum ad Dei misericordiam implorandam provocando. Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. 10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.††Si quando habebitis epulum. RAB. Nota quia in adversis, etc., usque ad et alibi: Prædica verbum, insta opportune importune, etc. I Tim. 4.. 11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis:‡‡Anno secundo. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Duodecima mansione venerunt filii Isræl in desertum Sinai, etc., usque ad intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. GREG., Pastoralis parte 3, admon. 18. Plerumque suadere elatis utilia melius possemus, etc., usque ad inde se verbis exnortantis inclinaret. 12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. 13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. 14 Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. 15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. 16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. 17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. 18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. 19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. 21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. 22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. 23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.§§Arcaque fœderis. RAB. Arca fœderis Domini, etc., usque ad callem veritatis et justitiæ sequentibus demonstrat. 24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. 25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. 27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 28 Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur. 29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. 30 Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. 31 Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. 32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. 33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. 34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.***Nubes quoque. Protectio divina, quæ Spiritus sancti gratia electos ab initio mundi defendit, et ad futuram quietem custodit. 35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.†††Cumque elevaretur. Exemplo Mosis rectores plebis provocantur, ut semper solliciti commissum sibi gregem in principio operis, et in consummatione, Domino commendent, ut proprias oves protegat et inimicos depellat. 36 Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.

*10:2 Fac tibi duas tubas argenteas, etc. ISID., in Num. Per duas tubas exercitus ducitur, etc., usque ad auditorum mentes ad tentationum certamina ardentius excitantur.

10:4 Si semel clangueris. RAB., in Num. Semel tubis clangere, etc., usque ad et id ipsum dicant omnes in eodem sensu et in eadem scientia.

10:5 Primi. Quia scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii prædicatoribus, primum eis dicitur: In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 10.: quibus ipse Christus scilicet præsentialiter Evangelium prædicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens ait: Euntes docete omnes gentes, etc. Matth. 18.. Tribus ergo Juda cum cæteris quæ secum ad orientem habitabant, primum castra movebat: deinde cæteræ secundum ordinem suum. Quia primum in Judæa oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis nationibus gentes ad fidem convocari.

§10:7 Quando autem congregandus. RAB. In convocatione populi, etc., usque ad nihil enim quærimus, nisi ut pateat quod clausum est.

**10:8 Filii autem. Prædicatores, scilicet verbum Dei prædicant, et viam justitiæ auditoribus demonstrant, ut in semita mandatorum Dei boni operis gressum ponant, et iter impiorum fugiant. Clangent tubis. Subditos, scilicet ad pœnitentiam et ad compunctionem lacrymarum excitando, et corda auditorum ad Dei misericordiam implorandam provocando.

††10:10 Si quando habebitis epulum. RAB. Nota quia in adversis, etc., usque ad et alibi: Prædica verbum, insta opportune importune, etc. I Tim. 4..

‡‡10:11 Anno secundo. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Duodecima mansione venerunt filii Isræl in desertum Sinai, etc., usque ad intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. GREG., Pastoralis parte 3, admon. 18. Plerumque suadere elatis utilia melius possemus, etc., usque ad inde se verbis exnortantis inclinaret.

§§10:23 Arcaque fœderis. RAB. Arca fœderis Domini, etc., usque ad callem veritatis et justitiæ sequentibus demonstrat.

***10:34 Nubes quoque. Protectio divina, quæ Spiritus sancti gratia electos ab initio mundi defendit, et ad futuram quietem custodit.

†††10:35 Cumque elevaretur. Exemplo Mosis rectores plebis provocantur, ut semper solliciti commissum sibi gregem in principio operis, et in consummatione, Domino commendent, ut proprias oves protegat et inimicos depellat.