8
[Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?*Nunquid non sapientia, etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad hæresim et lasciviam miseri confluunt? In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,In summis, etc. In monte discipulos simul et turbas docuit, etc, usque ad qui contra eum in occulto loquuntur? juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.O viri, ad vos. Ad viros clamat, id est ad strenuos verbi auditores: in utroque sexu namque feminæ, id est, fluxæ mentes sapientiæ verba percipere nequeunt. Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.§Intelligite, parvuli, etc. Manifestum est de Domino, etc., usque ad quos seducere valeat, quærit. Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent. Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.**Labia mea. Duo testamenta, etc., usque ad ad prædicandum salutem universum aperta per orbem. Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum; recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam. 10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite: 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.] 12 [Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. 13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.††Arrogantiam. Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant. 14 Meum est consilium et æquitas; mea est prudentia, mea est fortitudo.‡‡Meum est consilium. Non se extollat humana præsumptio: plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas, quidquid habet virtutis, accipit. 15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;§§Per me reges. Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: Sine me nihil potestis facere Joan. 15.. 16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. 17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.***Ego diligentes, etc. Qui diligit me, diligetur a Patre: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Mane quippe ad sapientiam vigilant, qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt. 18 Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia.†††Mecum sunt divitiæ. Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia. 19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo. 20 In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii: 21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.] 22 [Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.‡‡‡Dominus possedit me. Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quæ esset, et quantæ dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit Dominus, etc. Viæ Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera. 23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. 24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant, 25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar. 26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. 27 Quando præparabat cælos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; 28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ: 30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, 31 ludens in orbe terrarum; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.§§§Ludens in orbe. Quia cum tempora et creaturæ orbis terræ cœpissent, ipse, quod erat, in Patre Filius manebat: hoc ideo, ne quis eum cum creaturis et temporibus esse prohiberet. 32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas. 33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. 34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.*Ad fores. Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi. 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. 36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]

*8:1 Nunquid non sapientia, etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad hæresim et lasciviam miseri confluunt?

8:2 In summis, etc. In monte discipulos simul et turbas docuit, etc, usque ad qui contra eum in occulto loquuntur?

8:4 O viri, ad vos. Ad viros clamat, id est ad strenuos verbi auditores: in utroque sexu namque feminæ, id est, fluxæ mentes sapientiæ verba percipere nequeunt.

§8:5 Intelligite, parvuli, etc. Manifestum est de Domino, etc., usque ad quos seducere valeat, quærit.

**8:7 Labia mea. Duo testamenta, etc., usque ad ad prædicandum salutem universum aperta per orbem.

††8:13 Arrogantiam. Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.

‡‡8:14 Meum est consilium. Non se extollat humana præsumptio: plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas, quidquid habet virtutis, accipit.

§§8:15 Per me reges. Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..

***8:17 Ego diligentes, etc. Qui diligit me, diligetur a Patre: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Mane quippe ad sapientiam vigilant, qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt.

†††8:18 Mecum sunt divitiæ. Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia.

‡‡‡8:22 Dominus possedit me. Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quæ esset, et quantæ dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit Dominus, etc. Viæ Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera.

§§§8:31 Ludens in orbe. Quia cum tempora et creaturæ orbis terræ cœpissent, ipse, quod erat, in Patre Filius manebat: hoc ideo, ne quis eum cum creaturis et temporibus esse prohiberet.

*8:34 Ad fores. Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi.