*9:1 Sapientia ædificavit. Quia de æternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, etc., usque ad quia ab amore sæculi disjunctos ad portandam Ecclesiæ fabricam erexit. Columnas septem. Scilicet Ecclesias per orbem, etc., usque ad quasi sustentando continerent.
†9:5 Venite, comedite panem meum. In unam Christi personam junctam divinitatem et humanitatem, vel, in pane corpus, in vino sanguis ejus, quo in altari satiamur.
‡9:6 Relinquite. Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.
§9:7 Qui erudit, etc. Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens.
**9:8 Noli arguere. Non est timendum, etc., usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum.
††9:12 Si sapiens. Moneo te ad sapientiam, quod tamen tibi prodest, non mihi. Si enim sapiens fueris, etc.
‡‡9:13 Mulier stulta. Superius commendavit sapientiam per divinitatem et humanitatem, nunc per contrarium illam eamdem commendabiliorem ostendit, ubi mulier stulta, etc., quæ est ei contraria, sedet, etc. Mulier, etc. Mulier hic hæresis est, etc., usque ad hæc in supercilio mentis attollitur.
§§9:16 Qui est parvulus. Sapientia parvulos atque insipientes, etc., usque ad et ad se divertere.
***9:17 Aquæ furtivæ. Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.
†††9:18 Et ignoravit quod ibi. Nescit mulier adultera, etc., usque ad et in excelsis cœlorum convivæ fidelium.