22
[Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona.*Melius est. Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in cœlis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur æterna. Nomen bonum. Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! Gratia bona. Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in cœlis est. Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.Dives et pauper. Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia pauperem despice: quia opus sunt divinum, et ad imaginem, et ad opus Dei factum. Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno.Callidus vidit malum. Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus. Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.§Finis modestiæ. Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne pœnis forte mereatur subigi. Divitiæ et gloria. Finis modestiæ timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissæ hæreditatis, regni cœlestis gloriam, et vitam recipiamus æternam. Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis. Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.**Proverbium est. Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Græca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis pædagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat. Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis. Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.††Qui seminat iniquitatem. Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: Et virga iræ suæ. Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt Matth. 26.. Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium. 10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ. 11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. 12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. 13 Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum.‡‡Dicet piger, ad bona opera, etc., usque ad aut, sicut alios justos, consumat tormentis. 14 Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam. 15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam. 16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.]§§Qui calumniatur. Constat, quia rapaces, et quæ pauperibus auferunt, et quæ juste videbantur possidere, perdunt, cum in judicio pro his, quæ gesserunt, pœnas recipiunt. Fili mi. Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui supra positus, etc., usque ad et cor apponere ad intelligendum quæ sapientes loquantur, præcipiat. 17 [Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, 18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis: 19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie. 20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: 21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. 22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta: 23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. 24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso:***Noli esse amicus. Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari. Homini iracundo, neque ambules cum viro. Cuilibet, præcipue Judæo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judæ fieri posse probatum est. 25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ. 26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis:†††Noli esse cum his, qui defigunt manus. Noli esse cum his, etc., usque ad quo indutus videbaris? 27 si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo? 28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.‡‡‡Ne transgrediaris. Non transgrediaris terminos Catholicæ fidei, quos ab initio statuere doctores. 29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.]§§§Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.

*22:1 Melius est. Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in cœlis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur æterna. Nomen bonum. Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! Gratia bona. Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in cœlis est.

22:2 Dives et pauper. Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia pauperem despice: quia opus sunt divinum, et ad imaginem, et ad opus Dei factum.

22:3 Callidus vidit malum. Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus.

§22:4 Finis modestiæ. Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne pœnis forte mereatur subigi. Divitiæ et gloria. Finis modestiæ timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissæ hæreditatis, regni cœlestis gloriam, et vitam recipiamus æternam.

**22:6 Proverbium est. Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Græca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis pædagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat.

††22:8 Qui seminat iniquitatem. Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: Et virga iræ suæ. Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt Matth. 26..

‡‡22:13 Dicet piger, ad bona opera, etc., usque ad aut, sicut alios justos, consumat tormentis.

§§22:16 Qui calumniatur. Constat, quia rapaces, et quæ pauperibus auferunt, et quæ juste videbantur possidere, perdunt, cum in judicio pro his, quæ gesserunt, pœnas recipiunt. Fili mi. Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui supra positus, etc., usque ad et cor apponere ad intelligendum quæ sapientes loquantur, præcipiat.

***22:24 Noli esse amicus. Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari. Homini iracundo, neque ambules cum viro. Cuilibet, præcipue Judæo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judæ fieri posse probatum est.

†††22:26 Noli esse cum his, qui defigunt manus. Noli esse cum his, etc., usque ad quo indutus videbaris?

‡‡‡22:28 Ne transgrediaris. Non transgrediaris terminos Catholicæ fidei, quos ab initio statuere doctores.

§§§22:29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.