23
[Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.*Quando sederis. Allegorice legendum est, etc., usque ad unde bene subjungit: Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam. Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.Ne desideres, hoc est, ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit. Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.Pone modum. De quo supra: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres, scilicet terminos fidei, et veritatis datæ a patribus. Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:§Ne comedas, id est, ne de Scripturis cum hæretico loquaris, qui invidet humanæ saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, æstimat, quæ ignorat; ita hæreticus, quæ non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur? Comede, etc. Securus, inquit, disce, quæ dico, et age quæ doceo; cum in his, quæ docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quæ docet. quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum. Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.**Cibos quos comederas. Sensus perversos, quos ab hæreticis didiceras necesse est, ut vel per pœnitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem pœnas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis prædicantibus humiliter favendum esse putaveras. In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.††In auribus. Nolite sanctum dare canibus, neque mittas margaritas ante porcos. Sicut admonuit, ne hæreticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanæ gloriæ seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras. 10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:‡‡Ne attingas, etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, etc., usque ad qui conversationem eorum bonam inquietando læserit, judicium Domini non evadit. 11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.] 12 [Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. 13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. 14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. 17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die:§§Non æmuletur cor tuum peccatores. Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ Apoc. 2.. 18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. 19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. 20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:***Noli esse in conviviis peccatorum. Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum pœna mox subditur: Quia vacant potibus, etc. Dantes symbola consumentur. Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suæ languor occupavit. 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. 22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. 24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. 25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. 26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. 27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. 28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.] 29 [Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?†††Cui væ, cujus. Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc. Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem. 30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?‡‡‡Nonne his. Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari extra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis certare calicibus, unde Isaias: Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem Isa. 5.. 31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.§§§Oculi tui videbunt. Pene naturale vitium est, post vina in corde mulierem concupiscere, comitante etiam turpitudine verborum. 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.*Et eris sicut dormiens. In medio mari dormiunt, etc., usque ad studium sollicitudinis perdit. 35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?]Verberaverunt me. Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur.

*23:1 Quando sederis. Allegorice legendum est, etc., usque ad unde bene subjungit:

23:3 Ne desideres, hoc est, ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit.

23:4 Pone modum. De quo supra: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres, scilicet terminos fidei, et veritatis datæ a patribus.

§23:6 Ne comedas, id est, ne de Scripturis cum hæretico loquaris, qui invidet humanæ saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, æstimat, quæ ignorat; ita hæreticus, quæ non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur? Comede, etc. Securus, inquit, disce, quæ dico, et age quæ doceo; cum in his, quæ docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quæ docet.

**23:8 Cibos quos comederas. Sensus perversos, quos ab hæreticis didiceras necesse est, ut vel per pœnitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem pœnas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis prædicantibus humiliter favendum esse putaveras.

††23:9 In auribus. Nolite sanctum dare canibus, neque mittas margaritas ante porcos. Sicut admonuit, ne hæreticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanæ gloriæ seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.

‡‡23:10 Ne attingas, etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, etc., usque ad qui conversationem eorum bonam inquietando læserit, judicium Domini non evadit.

§§23:17 Non æmuletur cor tuum peccatores. Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ Apoc. 2..

***23:20 Noli esse in conviviis peccatorum. Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum pœna mox subditur: Quia vacant potibus, etc. Dantes symbola consumentur. Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suæ languor occupavit.

†††23:29 Cui væ, cujus. Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc. Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.

‡‡‡23:30 Nonne his. Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari extra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis certare calicibus, unde Isaias: Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem Isa. 5..

§§§23:33 Oculi tui videbunt. Pene naturale vitium est, post vina in corde mulierem concupiscere, comitante etiam turpitudine verborum.

*23:34 Et eris sicut dormiens. In medio mari dormiunt, etc., usque ad studium sollicitudinis perdit.

23:35 Verberaverunt me. Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur.