25
Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.*Hæ quoque parabolæ. Hinc novo ordine loqui incipit, etc., usque ad scilicet quæ figuris aptæ videntur. [Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.Gloria Dei. Gloria Domini, etc., usque ad unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat. Investigare. Sermonem, etc., usque ad nam illico audivit: Beatus es Simon Barjona, quia caro, etc. Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.Cœlum sursum et terra deorsum. Sicut altitudo cœli et profunditas terræ ab hominibus sciri non potest, ita scientia apostolorum et prophetarum, qui arcana Divinitatis spiritu revelante cognoverunt, nostram fragilitatem transcendit. Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.§Aufer impietatem. Aufer impietatem, etc., usque ad ne per arrogantiam rigidi, plebis odium incurrant. Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.**Ne gloriosus appareas. Sicut superius prælatum, etc., usque ad unde: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut exaltet vos in tempore visitationis I Petr. 3.. Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.] [Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: 10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. 11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.††Mala aurea. Sacra eloquia, etc., usque ad remoto litteræ velamine pandit. 12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.‡‡Inauris aurea margaritarum fulgens. Recte humilis auditor, etc., usque ad gratioremque fulgorem gemmæ ardentis annectit. 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.§§Sicut frigus. Importunum videtur tempore messis ningere, etc., usque ad prudenter agendo repausat. 14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.***Vir gloriosus. Idem videtur, Nec lactes quemquam labiis tuis. Sed illud est idem quod dicit Apostolus: Habentes speciem pietatis, veritatem autem ejus abnegantes II Tim. 3.. 15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.] 16 [Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.†††Mel invenisti, comede quod sufficit tibi. Potest et sic intelligi, etc., usque ad vel toties ad illum venias ut fastidiat. 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. 18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. 19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,‡‡‡Deus putridus et pes. Jeremias, etc., usque ad in die judicii nudus patebit. 20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.§§§Acetum in nitro qui cantat. Nitrum a Nitria provincia, etc., usque ad sed aquam lavationi habilem reddit. 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: 22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.*Prunas enim congregabis, id est, ardorem charitatis. Non enim doceret sapientia, ut bona inimico, mali causa, faceres. Fit enim sæpe ut inimicus crebris victus beneficiis, odii ponat rigorem, et calorem charitatis menti apponat. Ventus aquilo. Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi. Si vero tristi, ut ait quidam, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audire. 23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. 24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.Melius est sedere in angulo domatis, quam. Doma est excelsus et secretus locus. In Actibus enim apostolorum Act. 10., ubi Petrus ad superiora ascendit ad orandum, pro superioribus in Græco doma scriptum est. 25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.Aqua frigida. Aqua ergo frigida, etc., usque ad vel finito certamine ad palmam retributionis inducunt. 26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.§Fons turbatus. Evenit sæpe, ut qui majori præditi scientia fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanæ concessum est, in insipientiæ foveam decidant, unde adjungit: 27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.**Sicut qui mel. Dulcedo enim mellis, etc., usque ad unde sequitur: 28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]††Sicut urbs patens, etc. Si enim murum silentii non habet, etc., usque ad contra semetipsam per multiloquium pugnat.

*25:1 Hæ quoque parabolæ. Hinc novo ordine loqui incipit, etc., usque ad scilicet quæ figuris aptæ videntur.

25:2 Gloria Dei. Gloria Domini, etc., usque ad unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat. Investigare. Sermonem, etc., usque ad nam illico audivit: Beatus es Simon Barjona, quia caro, etc.

25:3 Cœlum sursum et terra deorsum. Sicut altitudo cœli et profunditas terræ ab hominibus sciri non potest, ita scientia apostolorum et prophetarum, qui arcana Divinitatis spiritu revelante cognoverunt, nostram fragilitatem transcendit.

§25:5 Aufer impietatem. Aufer impietatem, etc., usque ad ne per arrogantiam rigidi, plebis odium incurrant.

**25:6 Ne gloriosus appareas. Sicut superius prælatum, etc., usque ad unde: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut exaltet vos in tempore visitationis I Petr. 3..

††25:11 Mala aurea. Sacra eloquia, etc., usque ad remoto litteræ velamine pandit.

‡‡25:12 Inauris aurea margaritarum fulgens. Recte humilis auditor, etc., usque ad gratioremque fulgorem gemmæ ardentis annectit.

§§25:13 Sicut frigus. Importunum videtur tempore messis ningere, etc., usque ad prudenter agendo repausat.

***25:14 Vir gloriosus. Idem videtur, Nec lactes quemquam labiis tuis. Sed illud est idem quod dicit Apostolus: Habentes speciem pietatis, veritatem autem ejus abnegantes II Tim. 3..

†††25:16 Mel invenisti, comede quod sufficit tibi. Potest et sic intelligi, etc., usque ad vel toties ad illum venias ut fastidiat.

‡‡‡25:19 Deus putridus et pes. Jeremias, etc., usque ad in die judicii nudus patebit.

§§§25:20 Acetum in nitro qui cantat. Nitrum a Nitria provincia, etc., usque ad sed aquam lavationi habilem reddit.

*25:22 Prunas enim congregabis, id est, ardorem charitatis. Non enim doceret sapientia, ut bona inimico, mali causa, faceres. Fit enim sæpe ut inimicus crebris victus beneficiis, odii ponat rigorem, et calorem charitatis menti apponat. Ventus aquilo. Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi. Si vero tristi, ut ait quidam, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audire.

25:24 Melius est sedere in angulo domatis, quam. Doma est excelsus et secretus locus. In Actibus enim apostolorum Act. 10., ubi Petrus ad superiora ascendit ad orandum, pro superioribus in Græco doma scriptum est.

25:25 Aqua frigida. Aqua ergo frigida, etc., usque ad vel finito certamine ad palmam retributionis inducunt.

§25:26 Fons turbatus. Evenit sæpe, ut qui majori præditi scientia fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanæ concessum est, in insipientiæ foveam decidant, unde adjungit:

**25:27 Sicut qui mel. Dulcedo enim mellis, etc., usque ad unde sequitur:

††25:28 Sicut urbs patens, etc. Si enim murum silentii non habet, etc., usque ad contra semetipsam per multiloquium pugnat.