26
[Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria.*Quomodo nix in æstate. Nix in æstate et pluviæ in messe, etc., usque ad quod Arianæ tempestatis calamitas probavit. Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.Nam sicut avis. Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlis Matth. 16.. Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.Non respondeas... Responde stulto juxta stultitiam. Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me cœgistis II Cor. 12.. Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.§Claudus pedibus. Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiæ suæ gloriam perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui hæreticum sciens mittit ad prædicandum, claudus est pedibus: Et iniquitatem bibens; quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiæ debriat. Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.**Quomodo si spina nascatur. Spina nascitur in manu temulenti, etc., usque ad aut vituperationem quærit aliorum. 10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat. 11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.††Sicut canis. Canis vomens cibum quo pectus ejus premebatur, abjicit, etc., usque ad quam post confessionem, dum appetunt, resumunt. 12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.]‡‡Vidisti hominem. In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, cæci fiant Eccl. 10.. 13 [Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus.§§Dicit piger. Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt. 14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. 15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.]***Sapientior, etc. Septem viri loquentes sententias, etc., usque ad et multos perfecisse monstraverunt. 17 [Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.†††Sicut qui apprehendit. Noli verbis contendere, ad nihilum utile est nisi ad subversionem audientium. Quicunque simplex sensu est et duobus inter se jurgantibus, mordaci sermone capta ejus aure, cito incipit quasi canis latrare et contentiones generare, sed sapiens omnino vitat. 18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem, 19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci. 20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent. 21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. 22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris. 23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. 24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. 25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. 26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio. 27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum. 28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.]

*26:1 Quomodo nix in æstate. Nix in æstate et pluviæ in messe, etc., usque ad quod Arianæ tempestatis calamitas probavit.

26:2 Nam sicut avis. Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlis Matth. 16..

26:4 Non respondeas... Responde stulto juxta stultitiam. Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me cœgistis II Cor. 12..

§26:6 Claudus pedibus. Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiæ suæ gloriam perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui hæreticum sciens mittit ad prædicandum, claudus est pedibus: Et iniquitatem bibens; quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiæ debriat.

**26:9 Quomodo si spina nascatur. Spina nascitur in manu temulenti, etc., usque ad aut vituperationem quærit aliorum.

††26:11 Sicut canis. Canis vomens cibum quo pectus ejus premebatur, abjicit, etc., usque ad quam post confessionem, dum appetunt, resumunt.

‡‡26:12 Vidisti hominem. In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, cæci fiant Eccl. 10..

§§26:13 Dicit piger. Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt.

***26:16 Sapientior, etc. Septem viri loquentes sententias, etc., usque ad et multos perfecisse monstraverunt.

†††26:17 Sicut qui apprehendit. Noli verbis contendere, ad nihilum utile est nisi ad subversionem audientium. Quicunque simplex sensu est et duobus inter se jurgantibus, mordaci sermone capta ejus aure, cito incipit quasi canis latrare et contentiones generare, sed sapiens omnino vitat.