27
[Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.*Ne glorieris. Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus. Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.Grave est saxum. Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. Ira stulti utroque gravior, etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat. Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.Melior est manifesta correctio. Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere. Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.§Anima saturata calcabit favum, etc. Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet. Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.**Sicut avis transmigrans. Sicut avis ova, etc., usque ad ne a bono, quod faciebas, desistas. Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.] 10 [Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul.††Melior est vicinus. Melior est tibi, etc., usque ad, in Jericho, et incidit, etc 11 Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. 12 Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. 13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. 14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.‡‡Qui benedicit proximo, id est, qui favore superfluæ laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus æquo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incœperat, humano favore finiat. 15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. 16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit. 17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.§§Ferrum ferro. Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur. 18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. 19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. 20 Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles.***Infernus. Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine fine vivendi. 21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. 22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.] 23 [Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:†††Diligenter. Pastori Ecclesiæ dicitur, etc., usque ad si tuo tempore bene paveris. 24 non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. 25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus.‡‡‡Aperta sunt prata. Aperta sunt modo pascua sacramentorum cœlestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data. 26 Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium.§§§Agni sunt ad vestimentum. Agnorum velleribus vestieris, dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosus exstiteris. Hædis agrum comparas, dum peccatores ad pœnitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris. 27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis.]*Sufficiat tibi lac caprarum. Tanta instantia pecus commissum pasce, etc., usque ad hædi pro pretio sanctorum, quibus nocuerant, ignibus tradentur.

*27:1 Ne glorieris. Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus.

27:3 Grave est saxum. Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. Ira stulti utroque gravior, etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat.

27:5 Melior est manifesta correctio. Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere.

§27:7 Anima saturata calcabit favum, etc. Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet.

**27:8 Sicut avis transmigrans. Sicut avis ova, etc., usque ad ne a bono, quod faciebas, desistas.

††27:10 Melior est vicinus. Melior est tibi, etc., usque ad, in Jericho, et incidit, etc

‡‡27:14 Qui benedicit proximo, id est, qui favore superfluæ laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus æquo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incœperat, humano favore finiat.

§§27:17 Ferrum ferro. Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur.

***27:20 Infernus. Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine fine vivendi.

†††27:23 Diligenter. Pastori Ecclesiæ dicitur, etc., usque ad si tuo tempore bene paveris.

‡‡‡27:25 Aperta sunt prata. Aperta sunt modo pascua sacramentorum cœlestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data.

§§§27:26 Agni sunt ad vestimentum. Agnorum velleribus vestieris, dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosus exstiteris. Hædis agrum comparas, dum peccatores ad pœnitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.

*27:27 Sufficiat tibi lac caprarum. Tanta instantia pecus commissum pasce, etc., usque ad hædi pro pretio sanctorum, quibus nocuerant, ignibus tradentur.