28
[Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.*Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit. Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.] [Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.Qui autem requirunt. Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus pœna retribuatur æterna. Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus. Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. 10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.Qui decipit justos in via mea, etc. Qui per doctrinam hæreticam decipit amatores justitiæ, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt. 11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum. 12 In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum.§In exsultatione, etc. Non de præsentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et hæreticis, et malis Catholicis potest accipi. 13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. 14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.**Beatus homo, etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur. 15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. 16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. 17 Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. 18 Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel. 19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.] 20 [Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens. 21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem. 22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.††Vir qui festinat ditari, etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quælibet mundi bona desiderat, quæ de futuro damna patiatur ignorat. 23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. 24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. 25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur. 26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. 27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. 28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.]‡‡Cum surrexerint impii. Eosdem homines, quos justos dicit, quia justi, creationis ordinem servant: Unde in Job de pœnitente: Respiciet homines, et dicet, Peccavi Job. 33.. Quod est, Respiciet eos, qui naturam humanæ creationis custodiunt, et se peccando jumentis assimilatos agnoscunt.

*28:1 Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.

28:5 Qui autem requirunt. Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus pœna retribuatur æterna.

28:10 Qui decipit justos in via mea, etc. Qui per doctrinam hæreticam decipit amatores justitiæ, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt.

§28:12 In exsultatione, etc. Non de præsentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et hæreticis, et malis Catholicis potest accipi.

**28:14 Beatus homo, etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur.

††28:22 Vir qui festinat ditari, etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quælibet mundi bona desiderat, quæ de futuro damna patiatur ignorat.

‡‡28:28 Cum surrexerint impii. Eosdem homines, quos justos dicit, quia justi, creationis ordinem servant: Unde in Job de pœnitente: Respiciet homines, et dicet, Peccavi Job. 33.. Quod est, Respiciet eos, qui naturam humanæ creationis custodiunt, et se peccando jumentis assimilatos agnoscunt.