91
Psalmus cantici, in die sabbati.*Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam.
[Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:Bonum est confiteri. CASS. Primo, agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. AUG. Bona præsentia a Deo nobis donata, consolatio sunt: cum desunt, justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat: in utroque ergo simus ei grati, dicentes: Bonum est confiteri, etc.
ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara.In decachordo. ID. Psallit, qui cum hilaritate bene facit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit: et portat psalterium, non cantat in eo. In decachordo. Si bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris, et non loqueris, cithara est sine cantico; et ideo bene loquere et benefac.
Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.§Quia delectasti. ID. Unde Apostolus: Ipsius figmentum sumus, etc., usque ad: Quam magnificata sunt. In factura tua. CASS., HIER. Et in decore ipsius mundialis fabricæ, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus, et in operibus manuum, quibus utor, vel quæ miror.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.**Quam magnificata sunt. CASS., HIER. In substantia, et in forma, et in vi, et in cæteris. Nimis profundæ sunt cogitationes tuæ, quibus talia fecisti et regis.
Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.††Vir insipiens, etc. CASS. Me delectasti in operibus, sed vir insipiens non cognoscet, et stultus, qui, si scit, non cavet sibi, non intelliget hæc, quæ dixit, vel quæ dicit post. Summum genus scientiæ est scire Deum tanta præstare, quæ humanus sensus non valet attingere. Insipiens est, qui cœlesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est; qui non scit opera Dei, quia casu putat omnia agi; Stultus est brutus, qui nec sæcularia novit.
Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi:‡‡Cum exorti fuerunt. CASS. Malos asserit perituros, etc., usque ad Judæi putaverunt te communi scilicet sorte mori.
tu autem Altissimus in æternum, Domine.§§Tu autem Altissimus. AUG. Exspectas desuper ex æterno, etc., usque ad non longanimis, ex verbo æternus.
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.***Et exaltabitur. ID. Etsi ipsi peribunt, etc., usque ad omnes hæreses peribunt.
12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.†††Et despexit. ID. Et ideo jam nunc despexit, et audiet a veritate intus. Et ab insurgentibus. CASS. Vel, insurgentes in me, malignantes audiet in novissimo: quando se increpabunt, dicentes, Quid nobis profuit superbia et divitiæ? Sap. 5. Auris mea. AUG. Stantis ad dexteram, audiet in futuro, hoc scilicet, Ite, maledicti, in ignem æternum. A quo malo auditu justus non timebit. Ecce hoc istis, Quid de justis? Matth. 25.
13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.‡‡‡Justus ut palma. Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet. Justus ut palma. CASS. Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant. Cedrus. AUG. Palma et cedrus, hæ arbores non arescunt æstate, ut fenum.
14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.§§§In atriis domus. CASS. Atrium, initium mansionis; domus interior. In atriis ergo florebunt, id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25..
15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:*Adhuc multiplicabuntur. ID. Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem sæculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter senectus, quam supra.
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.]Annuntient. ID. Hic, vel, dum præmium capient annuntiabunt, quod justus, qui suis promissa complet. Et non est iniquitas in eo. AUG. Ut hic permittat pati pro se, quos non ibi ornet. Et rectus, qui remunerat, non iniquus ut fraudet præmio, sed benignus ut accumulet.

*91:1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam.

91:2 Bonum est confiteri. CASS. Primo, agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. AUG. Bona præsentia a Deo nobis donata, consolatio sunt: cum desunt, justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat: in utroque ergo simus ei grati, dicentes: Bonum est confiteri, etc.

91:4 In decachordo. ID. Psallit, qui cum hilaritate bene facit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit: et portat psalterium, non cantat in eo. In decachordo. Si bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris, et non loqueris, cithara est sine cantico; et ideo bene loquere et benefac.

§91:5 Quia delectasti. ID. Unde Apostolus: Ipsius figmentum sumus, etc., usque ad: Quam magnificata sunt. In factura tua. CASS., HIER. Et in decore ipsius mundialis fabricæ, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus, et in operibus manuum, quibus utor, vel quæ miror.

**91:6 Quam magnificata sunt. CASS., HIER. In substantia, et in forma, et in vi, et in cæteris. Nimis profundæ sunt cogitationes tuæ, quibus talia fecisti et regis.

††91:7 Vir insipiens, etc. CASS. Me delectasti in operibus, sed vir insipiens non cognoscet, et stultus, qui, si scit, non cavet sibi, non intelliget hæc, quæ dixit, vel quæ dicit post. Summum genus scientiæ est scire Deum tanta præstare, quæ humanus sensus non valet attingere. Insipiens est, qui cœlesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est; qui non scit opera Dei, quia casu putat omnia agi; Stultus est brutus, qui nec sæcularia novit.

‡‡91:8 Cum exorti fuerunt. CASS. Malos asserit perituros, etc., usque ad Judæi putaverunt te communi scilicet sorte mori.

§§91:9 Tu autem Altissimus. AUG. Exspectas desuper ex æterno, etc., usque ad non longanimis, ex verbo æternus.

***91:11 Et exaltabitur. ID. Etsi ipsi peribunt, etc., usque ad omnes hæreses peribunt.

†††91:12 Et despexit. ID. Et ideo jam nunc despexit, et audiet a veritate intus. Et ab insurgentibus. CASS. Vel, insurgentes in me, malignantes audiet in novissimo: quando se increpabunt, dicentes, Quid nobis profuit superbia et divitiæ? Sap. 5. Auris mea. AUG. Stantis ad dexteram, audiet in futuro, hoc scilicet, Ite, maledicti, in ignem æternum. A quo malo auditu justus non timebit. Ecce hoc istis, Quid de justis? Matth. 25.

‡‡‡91:13 Justus ut palma. Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet. Justus ut palma. CASS. Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant. Cedrus. AUG. Palma et cedrus, hæ arbores non arescunt æstate, ut fenum.

§§§91:14 In atriis domus. CASS. Atrium, initium mansionis; domus interior. In atriis ergo florebunt, id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25..

*91:15 Adhuc multiplicabuntur. ID. Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem sæculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter senectus, quam supra.

91:16 Annuntient. ID. Hic, vel, dum præmium capient annuntiabunt, quod justus, qui suis promissa complet. Et non est iniquitas in eo. AUG. Ut hic permittat pati pro se, quos non ibi ornet. Et rectus, qui remunerat, non iniquus ut fraudet præmio, sed benignus ut accumulet.