92
Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. [Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.*In diem, etc. AUG. In die ante sabbatum, etc., usque ad quod significat sextus dies. Dominus regnavit, etc. CASS. Laus Christi hic cantatur, etc., usque ad a laude domus, ibi, Domum tuam. Decorem indutus. AUG. Christus decorus his, etc., usque ad orbis qui non commovebitur. Decorem induit. CASS. Id est, pulchritudinem, etc., usque ad ab incarnatione, quando homines docuit. Præcinxit se. Non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed præcinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, præcingimur ministraturi. AUG. Cinctio ergo opera significat, etc., usque ad quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Præcinxit. CASS. Cœtu angelorum ascendens, vel strenuitate operandi. Etenim firmavit. AUG. Decorem et fortitudinem induit, ut fundaret terram, unde addit: Etenim firmavit.
Parata sedes tua ex tunc; a sæculo tu es.Ex tunc. ID. Vel ex illo, tempus gratiæ designat, forte intelligit hoc ex die ante sabbatum, id est, sexto tempore hujus mundi, quo Dominus venit: sed ne putes tunc cœpisse, quando natus venit addit, a sæculo tu es.
Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos,Elevaverunt flumina vocem. AUG. Quia discipuli audientes, etc., usque ad sæculi, quod cœpit irasci, vel persequi. Elevaverunt flumina fluctus suos, etc. CASS. Hoc deest in aliis, etc., usque ad qui facit omnia bona, addit: Mirabilis in altis Dominus.
a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus.
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.]§Testimonia. AUG. Quia mirabilis elatio maris, etc., usque ad et coronas ex prædictione. CASS. Testimonia. Vel ita, etc., usque ad licet brevibus verbis, continet.

*92:1 In diem, etc. AUG. In die ante sabbatum, etc., usque ad quod significat sextus dies. Dominus regnavit, etc. CASS. Laus Christi hic cantatur, etc., usque ad a laude domus, ibi, Domum tuam. Decorem indutus. AUG. Christus decorus his, etc., usque ad orbis qui non commovebitur. Decorem induit. CASS. Id est, pulchritudinem, etc., usque ad ab incarnatione, quando homines docuit. Præcinxit se. Non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed præcinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, præcingimur ministraturi. AUG. Cinctio ergo opera significat, etc., usque ad quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Præcinxit. CASS. Cœtu angelorum ascendens, vel strenuitate operandi. Etenim firmavit. AUG. Decorem et fortitudinem induit, ut fundaret terram, unde addit: Etenim firmavit.

92:2 Ex tunc. ID. Vel ex illo, tempus gratiæ designat, forte intelligit hoc ex die ante sabbatum, id est, sexto tempore hujus mundi, quo Dominus venit: sed ne putes tunc cœpisse, quando natus venit addit, a sæculo tu es.

92:3 Elevaverunt flumina vocem. AUG. Quia discipuli audientes, etc., usque ad sæculi, quod cœpit irasci, vel persequi. Elevaverunt flumina fluctus suos, etc. CASS. Hoc deest in aliis, etc., usque ad qui facit omnia bona, addit: Mirabilis in altis Dominus.

§92:5 Testimonia. AUG. Quia mirabilis elatio maris, etc., usque ad et coronas ex prædictione. CASS. Testimonia. Vel ita, etc., usque ad licet brevibus verbis, continet.